EX ORDINE MINORUM
EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS
Completis ergo vigintinovem annis aetatis suae, quibus, ut dictum est, sic poenose vixerat et abjecte, dicit Dominus Jesus matri: Tempus est ut vadam, et glorificem, et manifestem patrem meum, et ostendam me mundo, et operer animarum salutem, pro qua me pater huc misit. Conforteris ergo, mater bona, quia cito redibo ad te. Et genuflectens humilitatis magister petiit benedictionem. Ipsa vero similiter genuflectens, et cum lacrymis eum amplexans, tenerrime dixit: Fili mi benedicte, vade cum benedictione patris tui, et mea; esto memor mei, citoque redire memento. Sic ergo reverenter se licentians ab ea et nutritio suo Joseph, iter arripuit a Nazareth versus Hierusalem ad Jordanem, ubi erat Joannes baptizans: qui locus distat a Hierusalem decem et octo milliaribus. Vadit autem solus Dominus mundi: nondum enim habebat discipulos. Intuere ergo eum pro Deo diligenter, quomodo vadit solus, pedibus nudis per tam longa itinera, et vehementer eidem compatere. O Domine, quo transitis? Nonne vos estis super omnes reges terrae? O Domine, ubi ergo sunt barones et comites, duces, et milites, equi et cameli, elephantes et currus, harvesii et famuli, et frequentia comitivae? Ubi sunt qui vos circumdent, et defendant ab irruentibus turbis, ut moris est aliorum regum, et virorum magnorum? Ubi sunt tubarum clangor, instrumentorum sonitus, et vexilla regalia? Ubi sunt qui praecedunt ad hospitia et necessaria praeparanda? Ubi sunt honores, et pompae, quibus nos vermiculi utimur? Nonne, Domine, pleni sunt coeli et terra gloria vestra? quomodo ergo sic itis inglorius? Nonne vos estis cui (1) mille millia ministrabant in regno vestro, et decies centena millia assistebant? Cur ergo sic solus inceditis, calcando terram pedibus nudis? Sed non estis in regno vestro modo; quam puto causam: nam (2) regnum vestrum non est in (a) hoc mundo. Exinanistis vosipsum (3), sumendo formam servi, non regis. Factus estis sicut unus ex nobis, (4) peregrinus et advena sicut omnes patres nostri; factus estis servus, ut nos reges fiamus. Venistis enim ut nos ad regnum vestrum adduceretis, viam ponendo ante oculos nostros, per quam illuc ascendere valeamus. Sed quare illam negligimus? Quare vos non sequimur? quare non humiliamus nosipsos? quare honores et pompas, caduca et vana sic avide poscimus et tenemus? Certe quia regnum nostrum est de hoc mundo, nec consideramus nos esse peregrinos, et propterea omnia ista mala incurrimus. O vani filii hominum, cur vana pro veris, caduca pro firmis et certis, temporalia pro aeternis acceptamus, et sic studiose amplectimur? Certe, bone Domine, si mente fixa suspiceremus, nos esse peregrinos et advenas, faciliter vos sequeremur, et ex his visibilibus tantum necessaria sumentes, non retardaremus post vos currere (5) in odorem unguentorum vestrorum. Essemus enim sine sarcina, et ista transitoria quasi jam transacta reputaremus, et leviter sperneremus. Vadit ergo Dominus Jesus sic humiliter, continuatis diaetis, quousque perveniat ad Jordanem. Cum ergo venit ad Jordanem, invenit Joannem baptizantem peccatores, et turbam magnam, quae illuc concurrerat ad praedicationem ipsius. Habebant enim eum quasi Christum. Dicit ergo ei Dominus Jesus: Rogo te, ut me cum istis baptizes. Joannes vero intuens, et eum spiritu cognoscens, timuit et reverenter dixit (6): Domine, ego a te debeo baptizari. Cui Dominus Jesus: Sine modo: sic enim decet nos implere omnem justitiam. Non dicas hoc modo, nec me divulges, quia nondum venit tempus meum; sed me baptiza. Nunc enim est tempus humilitatis, et ideo implere volo omnem humilitatem.
Attende ergo tu etiam hic de humilitate, nam locus est de ipsa tractandi, et debes scire, quod sicut in hoc loco dicit glossa, humilitas habet tres gradus. (I) Primus est subdere se majori, et non praeferre se aequali. Secundus est subdere se aequali, et non praeferre se minori. Tertius et summus est subdere se minori: et hunc gradum hic tenuit Christus, et ideo omnem humilitatem implevit. Vides quomodo augmentata est ejus humilitas a praecedenti tractatu. Subjecit enim hic se servo, se vilificat, et servum suum justificat et magnificat. Sed in alio considera quomodo crevit humilitas. Nam usque modo conversatus est humiliter quasi inutilis et abjectus; hic etiam peccator voluit apparere. Peccatoribus enim praedicabat Joannes poenitentiam, et baptizabat, et Dominus Jesus inter eos et coram eis voluit baptizari. Hic autem, quantum ad hoc, sic dicit Bernardus (7): «Inter populares turbas ad baptismum Joannis advenit. Venit tanquam unus de populo, qui solus erat sine peccato. Quis eum crederet Filium Dei? quis putaret Dominum majestatis? Valde quidem humilias te, Domine, nimis absconderis; sed Joannem latere non poteris». Hucusque Bernardus. Licet idem dici posset de circumcisione, quia ibi voluit apparere peccator; tamen hic plus, quia hic coram turba publice, ibi occulte. Sed nonne hic timendum fuerat, cum ipse admodum vellet intendere ad praedicandum, ne sperneretur tanquam peccator? Sed non propterea dimisit humilitatis magister, quin profundissime se humiliaret. Ipse ergo voluit apparere quod non erat, in abjectionem et despectum sui, semper nos instruendo: e contra nos volumus apparere quod non sumus in laudem et gloriam nostram. Si quid enim in nobis videtur esse probitatis, ostendimus; defectus vero celamus, cum simus peccatores et mali. Qualis humilitas nostra? Audi super hoc non me, sed Bernardum qui ait (8): «Est humilitas, quam charitas format et inflammat; et est humilitas, quam nobis veritas parit, et non habet calorem. Atque haec quidem in cognitione, illa in affectu consistit. Etenim si tu temetipsum intus ad lumen veritatis, et sine dissimulatione inspicias, et sine palpatione dijudices, non dubito quin humilieris et tu in oculis tuis factus vilior tibi, ex hac vera cognitione tui; quamvis necdum fortasse illud esse patiaris in oculis aliorum. Eris ergo humilis, sed de opere interim veritatis, et minime adhuc de amoris infusione. Nam si veritatis ipsius, quae te tibi veraciter atque salubriter demonstravit, sicut splendore illuminatus, ita affectus amore fuisses; voluisses procul dubio, quod in te est, eamdem de te omnes tenere sententiam, quam ipse apud te veritatem habere cognoscis. Sane quod in te est (b) dixerim, quoniam plerumque non expedit innotescere omnibus omnia quae nos scimus de nobis, atque ipsa veritatis charitate et charitatis veritate vetamur palam fieri, quod noceat agnoscenti. Alioquin si privato amore tui tentus, detines pariter intra te judicium veritatis inclusum, cui dubium est minus te veritatem diligere, cui proprium praefers vel commodum vel honorem?» Et infra (9): «Tunc si jam apud temetipsum humiliatus fueris necessaria illa humilitate, quam scrutans corda et renes Veritas sensibus ingerit animae vigilantis, adhibe voluntatem, et fac de necessitate virtutem, quoniam nulla est virtus sine convenientia voluntatis. Tunc autem fiet illud, si nolis aliter apparere foris, quam te invenis intus. Alioquin time, ne de teipso legas (10): Quoniam dolose egit in conspectu ejus, ut inveniatur iniquitas ejus ad odium. Pondus, inquit (11), et pondus abominatio est apud Deum. Quid enim? Tu te depretiaris in secreto apud teipsum, veritatis trutina ponderatus, et foris alterius pretii mentiens majori te pondere vendis nobis, quam ab ipsa accepisti? Time Deum, et noli hanc rem pessimam facere, ut quem humiliat veritas, extollat voluntas. Hoc enim est resistere veritati, hoc pugnare contra Deum. Magis autem acquiesce Deo, et sit voluntas subdita veritati, nec tantum subdita, sed et devota. Nonne Deo, inquit (12), subjecta erit anima mea? (13) At parum est esse subjectum Deo, nisi sis et omni humanae creaturae propter Deum, sive Abbati tanquam praecellenti, sive Prioribus ab eo constitutis. Ego plus dico, subdere paribus, subdere et minoribus. Sic enim decet nos, inquit (14), implere omnem justitiam. Vade et tu ad minorem, si vis in justitia esse perfectus, defer inferiori, minori te inclinato». Hucusque Bernardus. Idem sic dicit (15): «Quis justus, nisi humilis? Denique cum se manibus Baptistae servi Dominus inclinaret, et ille expavesceret majestatem: Sine, inquit (14), sic enim decet nos implere omnem justitiam; consummationem perfectae (c) justitiae in humilitatis perfectione constituens. Justus ergo humilis». Hucusque Bernardus. Haec autem justitia in hoc apparet in humili, quia redditur unicuique jus suum: non sumit alienum, sed honorem dat Deo, et sibi retinet vilitatem. Hoc vero melius cognosces, si consideraveris injustitiam elati, qui bona Domini sibi attribuit. De quo idem Bernardus sic dicit (16): «Sicut de magnis bonis mala oriri solent, cum facti eximii de bonis Domini utimur donis tanquam non datis, nec damus gloriam Deo; ita profecto qui maximi videbantur pro accepta gratia, pro non reddita minimi reputantur apud Deum. Ego autem parco vobis. Usus sum modestioribus vocibus, maximo minimoque, sed quae sentio, non expressi. Discrimen involvi, ipse nudabo: optimum pessimumque dixisse debueram. Nam vere et absque dubio eo quisque pessimus, quo optimus est, si hoc ipsum quo optimus est, ascribat sibi: nempe pessimum hoc. Quod si dicat quis: Absit, agnosco, (17) gratia Dei sum id quod sum; studeat autem captare (d) gloriam pro gratia quam accepit, nonne fur est et latro? Audiat qui hujusmodi est (18): Ex ore tuo (e) te judico, serve nequam. Quid nequius servo usurpante sibi gloriam domini sui?» Hucusque Bernardus. Vides quomodo perfectio justitiae in humilitate consistit; et non surripit honorem Deo, nec sibi attribuit quae non debet. Certe nec laedit proximum: non enim dijudicat eum, nec alicui se praefert humilis; se minorem omnibus reputat, et locum novissimum eligit sibi. De quo idem Bernardus sic dicit (19): «Quid scis, o homo, si unus ille, quem forte omnium vilissimum atque miserrimum reputas, cujus vitam sceleratissimam, ac singulariter foedissimam horres, et propterea illum putas spernendum, non modo prae te, qui forte jam sobrie, et juste, et pie vivere te confidis, sed etiam prae caeteris omnibus sceleratis, tanquam omnium sceleratissimum: quid scis, inquam, si melior et te et illis, mutatione dexterae Excelsi in se quidem futurus sit, in Deo vero jam sit? Et propterea non mediocrem, non vel penultimum, non ipsum saltem inter novissimos eligere locum nos voluit. Sed recumbe, inquit (20), in novissimo loco, ut solus videlicet omnium novissimus, sedeas, teque nemini, non dico praeferas (f), sed nec comparare praesumas». Hucusque Bernardus. Haec humilitatis virtus multiplicibus auctoritatibus commendatur in eodem Bernardo. Dicit enim (21): «Magna mater et sublimis virtus humilitas, quae promeretur quod non docetur: digna adipisci quod non valet addisci: digna a Verbo, et de Verbo concipere, quod suis ipsa verbis explicare non potest. Cur hoc? Non quia sit meritum, sed quia sic est placitum coram patre Verbi sponsi animae Jesu Christi Domini nostri, qui est super omnia Deus benedictus in saecula». Idem (22): «Humilitas est virtus, qua homo verissima sui cognitione, sibi ipsi vilescit». Idem alibi (23): «Sola virtus humilitatis laesae est reparatio charitatis». Idem alibi (24): «Sola profecto non solet gloriari, non novit praesumere, contendere non consuevit humilitas. Non contendit judicio, non praetendit justitiam, qui vere humilis est». Porro humilitas Deo nos reconciliat, Deo placet in nobis. Idem (25): «Semper solet esse divinae gratiae familiaris virtus humilitatis». Nimirum conservandae humilitatis gratia divina solet pietas ordinare, ut quanto quis plus proficit, eo minus se reputet profecisse. Nam usque ad extremum exercitii spiritualis gradum, si quis profecerit, aliquid ei de primi gradus imperfectione relinquetur, ut vix primum sibi videatur adeptus. Idem (26): «Pulchra permixtio virginitatis et humilitatis. Nec mediocriter placet illa anima, in qua humilitas commendat virginitatem, et virginitas exornat humilitatem. Sed quanta putas veneratione digna est, in qua humilitatem exaltat foecunditas, et partus consecrat virginitatem? Audis virginem, audis humilem. Si non potes virginitatem humilis, imitare humilitatem virginis. Laudabilis virtus virginitas; sed magis humilitas necessaria. Illa consulitur; ista praecipitur. Ad illam invitaris; ad istam cogeris. De illa dicitur (27): Qui potest capere, capiat. De ista dicitur (28): Nisi quis efficiatur sicut parvulus iste, non intrabit in regnum coelorum. Illa ergo remuneratur; ista exigitur. Potes denique sine virginitate salvari; sine humilitate non potes. Potest, inquam, placere humilitas, quae virginitatem deplorat amissam; sine humilitate, audeo dicere, nec virginitas Mariae placuisset. Super quem, inquit (29), requiescet spiritus meus, nisi super humilem et quietum? (g) etc. Si ergo Maria humilis non fuisset, super eam Spiritus sanctus non requievisset. Si super eam non requievisset, nec impraegnasset. Quomodo enim de ipso sine ipso conciperet? Patet itaque, quia ut de Spiritu sancto conciperet, ut ipsa perhibet (30), respexit Dominus humilitatem ancillae suae, potius quam virginitatem. Unde constat, quia ut placeret virginitas, humilitas procul dubio fecit. (31) Quid dicis, virgo superba? (h) Maria se virginem oblita, gloriatur de humilitate; et tu negligendo humilitatem, blandiris tibi de virginitate? Respexit, ait illa, humilitatem ancillae suae. Quae illa? Virgo utique sancta, virgo sobria, virgo devota. Numquid tu castior illa? numquid devotior? numquid tua forte pudicitia gratior castitate Mariae, ut scilicet sine humilitate placere sufficias ex tua, quod (i) illa non potuit ex sua? Denique quanto honorabilior es ex singulari munere castimoniae, tanto tibi tu majorem injuriam facis, quod ejus in te (j) decorem foedas permixtione superbiae». Idem (32): «Charitas, castitas, et humilitas nullius quidem coloris (k) sunt, sed non nullius decoris; nec mediocris decoris, qui (l) divinos quoque delectare possit aspectus. Quid castitate decorius, quae mundum de immundo conceptum semine, de hoste domesticum, angelum denique de homine facit? Differunt quidem inter se angelus et pudicus homo; sed felicitate, non virtute. Sed et si illius castitas felicior, hujus tamen fortior esse cognoscitur. Sola est castitas, quae in hoc mortalitatis et loco et tempore, statum quemdam immortalitatis gloriae repraesentat. Sola inter solemnia nuptiarum morem illius beatae regionis vendicat sibi, in qua neque nubent, neque nubentur, praebens quodammodo jam coelestis illius conversationis experientiam. Vas interim fragile quod portamus, in quo et crebro periclitamur, tenet castitas in sanctificationem, instar odoriferi balsami, quo condita cadavera incorrupta servantur. Sensus ipsa et artus continet et stringit, ne dissolvantur in otiis, ne corrumpantur in desideriis, ne carnis voluptatibus computrescant». Et post pauca: «Verum quantalibet venustate sui castitas eminere appareat; sine charitate tamen, nec pretium habet nec meritum. Nec mirum. Quod enim absque illa bonum suscipitur? fides? Sed nec si montes transferat. Scientia? Nec illa, quae linguis loquitur angelorum. Martyrium? nec illud: Si tradidero, inquit (33), corpus meum, ita ut ardeam. Nec absque illa quodlibet bonum suscipitur, neque cum illa quodlibet exiguum respuitur. Castitas sine charitate, lampas sine oleo. Subtrahe oleum, lampas non lucet. Tolle charitatem, castitas non placet». Et post multa, circa medium Epistolae: «Jam de tribus, quae proposuimus, sola tractanda est humilitas, quae duabus praemissis virtutibus in tantum est necessaria, ut absque ista, illae nec esse virtutes videantur. Nempe ut castitas, sive charitas obtineatur, humilitas meretur: quoniam (34) humilibus Deus dat gratiam. Servat humilitas etiam virtutes acceptas, quia nec requiescet Spiritus nisi super quietum et humilem. Servatas consummat: nam (35) virtus in infirmitate perficitur, hoc est, in humilitate. Inimicam omnis gratiae, omnisque initium peccati debellat superbiam, et tam a se quam ab aliis virtutibus superbam illius propulsat tyrannidem; siquidem cum ex aliis quibusque bonis virium magis suarum capere solet incrementum superbia, sola haec omnium propugnaculum quoddam, turrisque virtutum, ejus fortiter resistit malitiae, obviat praesumptioni». Hucusque Bernardus. Igitur habuisti multa et pulchra de humilitate in tractatu praesenti a verissimo Bernardo atque humillimo. Vide ut ea etiam, quae de aliis virtutibus tangit, mente intelligas, et opere compleas. Sed jam ad baptismum Domini redeamus. Postquam ergo Joannes vidit Domini voluntatem, obedivit, et eum baptizavit.
Nunc ergo eum bene conspice. Spoliat enim se Dominus majestatis, sicut quilibet alius humunculus, et mergitur in aquis frigidis, tempore frigoris magni: pro nostro amore operatur nostram salutem, constituens sacramentum baptismi, et lavans crimina nostra. Desponsat ergo universalem Ecclesiam, et singulariter omnes animas fideles. Nam in fidei baptismate desponsamur Domino Jesu Christo, dicente Propheta in persona ipsius (36): Sponsabo te mihi in fide. Unde haec solemnitas et haec operatio magna, et utilis valde est. Et ideo cantat Ecclesia (37), quod hodie coelesti sponso juncta est Ecclesia: quoniam in Jordane lavit Christus ejus crimina. Et in hoc opere excellentissimo, tota se Trinitas modo singulari manifestavit, et descendit, et requievit Spiritus sanctus super eum in specie columbae, et vox Patris intonuit: Hic est filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui. In hoc autem loco dicit Bernardus (38): «Ipsum, inquit, audite. Ecce, Domine Jesu, vel nunc jam loquere, licentiam loquendi habes a Patre. Quamdiu, Dei virtus et Dei sapientia, quasi infirmus aliquis et insipiens, lates in populo? Quamdiu, nobilis Rex, et Rex coeli, fabri filium te pateris appellari, pariter et putari? Etenim Lucas Evangelista testatur (39), quoniam adhuc filius Joseph putabatur. O humilitas Christi, quantum confundis superbiam meae vanitatis! parum aliquid scio vel magis scire mihi videor, et jam silere nescio (m). Nam impudenter et imprudenter me ingerens et ostentans, promptus (n) ad loquendum, velox ad docendum, tardus ad audiendum. Et Christus cum tanto tempore silebat, cum seipsum abscondebat, numquid inanem gloriam metuebat? Quid timeret ab inani gloria, qui est vera gloria Patris? Utique timebat, sed non sibi; nobis timebat ab illa (o), quibus noverat esse timendum. Nobis cavebat, nos instruebat: tacebat ore, sed instruebat opere; et quod docuit postea verbo, jam clamabat exemplo (40): Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Nam de infantia Domini parum aliquid audio: ex tunc jam usque ad hunc trigesimum annum nihil invenio. Nunc vero jam latere non potest, quia tam manifeste demonstratur a Patre». Hucusque Bernardus. Et haec est auctoritas, quam in superiori tractatu allegavi, per quam habes quomodo siluit Dominus Jesus humiliter ad nostram instructionem. Vides ergo ubique redolere humilitatem. De hac libenter tibi loquor, quia magnifica virtus est valde, et ea plurimum indigemus, eoque studiosius quaerenda affectuosiusque amanda, quo Dominus in singulis suis actibus tam signanter studuit eam observare.
S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 533-538.
Notae:
(1) Dan. VII, 10.
(2) Joan. XVIII, 36.
(3) Philip. II, 7.
(4) Psal. XXXVIII, 13.
(5) Cant. I, 3.
(6) Matth. III, 14 et seq.
(7) Bernard., in Epiph., serm. I, n. 6.
(8) Bern., in Cant., serm. XLII, n. 6.
(9) Ibid., n. 8.
(10) Psal. XXXV, 3.
(11) Prov. XX, 10.
(12) Psal. LXI, 2.
(13) Bernard., ibid., n. 9.
(14) Matth. III, 15.
(15) Bern., in Cant., serm. XLVII, n. 7.
(16) Ibid., serm. LXXXIV, n. 2.
(17) I Cor. XV, 10.
(18) Luc. XIX, 22.
(19) Bern., in Cant., serm. XXXVII, n. 7.
(20) Luc. XIV, 10.
(21) Bern., in Cant., serm. LXXXV, n. 14.
(22) Id., de duod. grad. Humilit., c. I, n. 2.
(23) Id., in Nativ. Dom., serm. II, n. 6.
(24) Id., ad Henr. Senon. Episc., epist. XLII, sive tract. de morib. et vit. Episc., c. VI, n. 24.
(25) Id., super Missus est, serm. IV, n. 9.
(26) Ibid., serm. I, n. 5.
(27) Matth. XIX, 12.
(28) Matth. XVIII, 3.
(29) Isa. LXVI, 2.
(30) Luc. I, 48.
(31) Bern., ibid., n. 6.
(32) Bern., ad Henr. Senon. Archiepisc., epist. XLII, sive tract. de morib. et vit. Episc., c. III, n. 8.
(33) I Cor. XIII, 3.
(34) Jac. IV, 6.
(35) II Cor. XII, 9.
(36) Ose. II, 20.
(37) In Epiph. Dom., antiph. ad Benedictus.
(38) Bern., in Epiph. Dom., serm. I, n. 7.
(39) Luc. III, 23.
(40) Matth. XI, 29.
(a) Vulg. de.
(b) Caet. edit. deest est.
(c) Al. profecto.
(d) Caet. edit. optare.
(e) Caet. edit. deest tuo.
(f) Al. praeponas.
(g) Vulg. Ad quem autem respiciam, nisi ad pauperculum et contritum spiritu?
(h) Apud Bern. superbe, Monachus quippe alloquebatur.
(i) Caet. edit. quae.
(j) Item quarto vitae.
(k) Caet. edit. nullius decoris.
(l) Item quae.
(m) Apud Bern. non possum.
(n) Caet. edit. promptulus.
(o) Caet. edit. illis.
Titulus marginalis:
(I) Tres humilitatis gradus.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVII, Kraków 2007
Reditus ad indicem
Meditationum Vitae Christi