EX ORDINE MINORUM
EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR
ECCLESIAE SERAPHICUS
Reversus ergo (1) Dominus Jesus a
templo, et Hierusalem, cum parentibus suis in civitatem Nazareth, erat
subditus illis, et habitavit ibidem cum eis, ab inde usque principium
tricesimi anni. Nec in Scripturis reperitur, quod in toto isto tempore aliquid
fecerit: quod mirabile videtur valde. Quid ergo mirabimur, et imaginabimur
ipsum fecisse? Stetitne Dominus Jesus otiosus tanto tempore, ut nihil faceret
dignum recitatione et scriptura? Si enim fecisset, cur non fuisset scriptum,
sicut reliqua facta sua? Omnino stupor videtur. Sed attende hic bene, quia
patenter videre poteris, quod nihil faciendo fecit magnifica. Nihil enim de
factis ejus a mysterio vacat. Sed sicut virtuose operabatur, sic virtuose
tacebat, quiescebat, et se subtrahebat. Magister ergo summus aliquando docturus
virtutes et viam vitae, coepit a sua juventute opera facere virtuosa, sed modo
mirabili, et incognito, ac retroactis temporibus inaudito: se videlicet
reddendo in conspectu hominum inutilem, et abjectum, et insipientem, ut devote
et sine omni temeraria assertione cogitari potest. Nulla tamen in hac
meditatione tibi affirmo, quae per auctoritatem sacrae Scripturae, vel doctorum
sacrorum non probantur, ut etiam in principio tibi dixi. Subtrahebat ergo se a
consortio et conversatione hominum. Ibat ad synagogam, id est ecclesiam. Stabat
multum ibi in oratione, in loco viliori se ponens. Redibat domum: stabat cum
matre, et aliquando suum nutritium adjuvabat. Pertransibat eundo et redeundo
inter homines, ac si non viderit homines. Mirabantar cuncti, cernentes juvenem
tam speciosum nihil facere, quod apparebat laude dignum. Expectabant enim quod
magnifica faceret, et opera probi viri. Cum enim puer erat (2), proficiebat
aetate et sapientia coram Deo et hominibus: sed crescens et perveniens a
duodecimo anno usque ad trigesimum et ultra, nulla opera faciebat
praetendentia speciem aliquam probitatis et virilitatis. Stupebant vehementer,
et deridebant eum, dicentes: Iste est quidam inutilis, ipse est idiota, et homo
de nihilo, et stultus et insipiens. Nec etiam litteras discit; et inter gentes
in proverbium venit, quod erat grandis et cattivus (a). Et hunc vivendi
morem sic tenaciter tenebat, et continuabat, quod apud omnes communiter erat
vilis, et abjectus reputabatur. Quod bene ante per Prophetam dictum fuit in persona
ejus (3): Ego sum
vermis, et non homo, etc.
Vides ergo quid faciebat nihil
faciendo: reddebat se vilem et abjectum, ut dixi, omnibus. Sed an hoc tibi
parum videtur? Ipse quidem non indigebat, sed ego. (I) Certe in operibus
nostris nullum majus reputo, nec difficilius cognosco. Ad altissimum gradum
mihi pervenisse videtur, qui ad hoc pervenit, ut ex corde, et animo vero, non
ficto, ita se vincit ac dominatur animo suo, ac superbo supercilio carnis suae,
quod nolit aliquid reputari, sed sperni ut abjectus et vilis. Majus est hoc,
quam vincere urbes, juxta sententiam Salomonis, dicentis (4): Melior est
patiens viro forti; qui dominatur animo suo, expugnatore urbium. Usque ergo
quod pervenias ad hunc gradum, nihil tibi videaris fecisse. Nam cum in veritate
omnes simus inutiles, etiam cum omnia bene fecerimus, juxta verbum
Domini (5); quousque in
hoc abjectionis gradu non sumus, adhuc in veritate non sumus, sed in vanitate
consistimus et ambulamus. Quod etiam Apostolus manifeste ostendit, dicens (6): Qui se existimat
aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit. Si ergo quaeras, quare
Dominus Jesus hoc faciebat? respondeo tibi, non quia indigeret, sed ut nos
instrueret. Unde si non discimus, inexcusabiles sumus. Abominabile prorsus est,
si se erigit vermiculus, et vermium esca futurus, ubi sic se humilians abjecit
Dominus majestatis.
Si autem absurdum alicui videatur,
quod sic inutiliter staret, et quod Evangelistae multa omiserunt, et similia
dicat; responderi potest, quod non erat inutile tantae virtutis exemplum
praebere et facere, imo erat utilissimum, et omnium virtutum rectum ac stabile
fundamentum. Sed ex verbis ipsius in Evangelio Joannis sic habemus (7): Cum venerit
Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre Spiritum veritatis, qui a Patre
procedit, ille testimonium perhibebit de me; et vos testimonium perhibebitis,
qui ab initio mecum estis, scilicet praedicatores. Et Petrus in electione
sancti Matthaei apostoli dicit (8): Oportet ex his viris, etc., quo
intravit inter nos Dominus Jesus, incipiens a baptismate Joannis, etc. Tunc
autem (9) erat
incipiens quasi annorum triginta; sed nec ipse Joannes ejus praecursor
fuisset, si Dominus Jesus prius eo praedicare coepisset. Item, si prius
incoepisset, quomodo non fuisset notus in tot annis a vicinis, qui dicebant (10): Nonne hic est
fabri filius? cum postea in parvo tempore filius David (11) vocaretur etiam a
sociis? Si ergo citius incoepisset, vel aliqua notabilia fecisset, scripta essent,
vel saltem aliqua ex eis, nec sic ex toto omnes evangelistae tacuissent. Hoc
autem quod dico, videtur ipse Bernardus sentire, ut habebis in proximo
tractatu, in ultima auctoritate (12). Quocumque (b) se habeat veritas,
ego sic meditari pium valde puto. Fabricabat ergo Dominus Jesus, sic faciendo,
gladium humilitatis, ut per Prophetam fuerat dictum ei (13): Accingere gladio
tuo super femur tuum, potentissime. Nullo quippe decentius gladio, quam
humilitatis, decebat superbum adversarium jugulare. Nam gladio suae
magnitudinis non legimus quod fuerit usus; sed potius contrarium pro illo
tempore, quo maxime indiguisset, scilicet tempore passionis. Idem propheta
conquestus est ad Deum Patrem pro Filio, dicens (14): Avertisti
adjutorium gladii ejus, et non es auxiliatus ei in bello. Habes ergo quo
modo Dominus Jesus (15) coepit prius facere quam docere; dicturus enim erat: Discite
a me, quia mitis sum et humilis corde (16). Hoc ergo primo
facere voluit, et non ficte; sed ex corde faciebat, sicut vere et ex corde
humilis erat et mitis. Non poterat in eum cadere simulatio; sed potius in
tantum fundavit et profundavit se in humilitate, et vilitate, et abjectione, et
sic etiam se in conspectu omnium annihilavit, quod etiam postquam praedicare
incoepit, et loqui altissima et divina, et etiam vere miracula et magnifica
opera, non reputabant eum, sed vilipendebant et deridebant, dicentes (17): Quis est hic?
Nonne hic est fabri filius? et alia similia derisoria et despectiva.
Verificatum ergo est, secundum hunc intellectum, verbum Apostoli dicentis (18): Exinanivit
seipsum formam servi accipiens, et non solum cujusque servi per
incarnationem, sed inutilis servi per humilem et abjectam conversationem.
(II) Vis ergo videre, quod potentissime hunc gladium
sibi accinxerit? Considera singulos actus; semper in eis relucet humilitas.
Vidisti in superioribus; reducas bene in memoriam. Habemus in sequentibus,
etiam in multis, quod augmentatam usque ad mortem fidem ei servavit, et etiam
post mortem, nec non etiam post ascensionem. Nonne in fine lavit pedes
discipulorum? Nonne humiliatus est, ultra quam dici posset, crucis patibulum
sustinendo? Nonne post resurrectionem glorificatus, vocavit discipulos suos fratres?
Vade, dicit Magdalenae (19), et dic fratribus meis: Ascendo ad Patrem
meum, etc. Nonne etiam post ascensionem locutus est Paulo humiliter, quasi
ad comparem suum (20): Saule, Saule, quid me persequeris? Nec ibi nominavit se Deum, sed
ipsum. Nonne et in sede majestatis suae consistens, dicturus est in die judicii
(21): Quamdiu
fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis?
(III) Non sine causa virtutem hanc tantum amavit.
Sciebat enim, sicut omnis peccati superbia, sic fundamentum omnis boni et
salutis humilitas. Sine hoc fundamento frustra fit aedificium. Unde nec de
virginitate, nec de paupertate, nec de aliqua virtute, vel opere, sine
humilitate confidas. Hic ergo ipsam fabricavit, id est, ostendit qualiter
possit acquiri, scilicet per vilificationem et per abjectionem sui ipsius in
suo et aliorum conspectu, et per continuum exercitium humilium operum. Vade
ergo (22), et tu
fac similiter, si humilitatem vis adipisci. Oportet enim quod praecedat
humiliatio, id est, sui vilificatio, et exercitium vilium operum et humilium.
De quo sic ait Bernardus (23): «Humilitas, ad quam utique ducit humiliatio, totius est spiritualis
fabricae fundamentum. Siquidem humiliatio via est ad humilitatem, sicut
patientia ad pacem, sicut lectio ad scientiam. Si virtutem appetis humilitatis,
viam non refugias humiliationis. Nam si non poteris humiliari, non poteris ad
humilitatem provehi». Idem (24): «Oportet humiliter sentire de se nitentem ad altiora; ne dum supra se
extollitur, cadat a se, nisi in se firmiter per veram humilitatem fuerit
solidatus. Et quia nisi humilitatis merito maxima minime obtinentur, propterea
qui subvehendus (c) est,
correptione humiliatur, humilitate meretur. Tu ergo cum te humiliari videris,
habeto signum illud in bonum: omnino argumentum est gratiae appropinquantis.
Nam sicut (25) ante
ruinam exaltatur cor, ita et ante exaltationem humiliatur. Sane utrumque
legis, Deum scilicet et (26) superbis resistere, et humilibus dare gratiam». Et post pauca (27): «At parum est, cum
per seipsum nos humiliat Deus, si tunc libenter accipimus, nisi quando et per
alium hoc facit, sapiamus similiter. Quamobrem accipe hujus rei mirabile
documentum de sancto David. Aliquando maledictum est ei etiam a servo; at ille
nec cumulatam injuriam sensit, quia praesensit gratiam. Quid mihi, ait (28), et vobis, filii
Sarviae? O vere hominem secundum cor Dei, qui se ulciscenti potius, quam
exprobranti succensendum vel irascendum putavit. Unde et secura conscientia
loquebatur (29): Si
reddidi retribuentibus», etc. Et de hac virtute haec ad praesens
sufficiant.
Et redeamus ad intuendos actus et
vitam Domini Jesu speculi nostri, sicut est principale nostrum propositum.
Igitur te omnibus praesentem exhibeas, ut saepius tibi dixi. Et considera illam
super omnes alias benedictam familiam parvam; sed valde excelsam paupertatem,
et humilem vitam ducentem. Felix Joseph senex quaerebat, quod poterat, de arte
lignaminis. Domina vero acu et colu pretio laborabat. Faciebat et alia domus
obsequia, quae multa sunt, ut melius nosti: parabat victum sponso et filio, et
alia expedientia faciebat, non enim habebat servientem. Compatere ergo sibi,
quam sic suis manibus laborare oportet: compatere etiam Domino Jesu, quia ipse
eam adjuvabat, fideliter laborabat in his quae poterat. Venit enim, ut ipse
ait (30), ministrare,
et non ministrari. Nonne ergo in ponenda mensula, cubilibus aptandis, et
aliis secretioribus domus eam adjuvabat? Intuere ergo eum bene humilia obsequia
per domum facientem; nihilominus etiam Dominam intuere. Conspice etiam, qualiter
ipsi tres simul comedunt ad unam mensulam per singulos dies, non lautas et
exquisitas, sed pauperes et sobrias coenas sumentes, et qualiter postea
colloquuntur, non inania et otiosa verba, sed plena sapientia et Spiritu
sancto; nec minus mente reficiuntur quam corpore. Sed qualiter post
aliqualem recreationem, ad orationem se convertunt in cubilibus suis: non enim
erat eis domus ampla, sed parva. Meditare etiam circa cubicula, scilicet unum
pro quolibet eorum, et intuere Dominum Jesum super humum in sero post orationem
se componere per singulas noctes tam longissimi temporis, sic humiliter, sic
viliter, ut quicumque alius pauperculus de populo. Sic etiam perseveranter
quolibet sero in hoc statu deberes eum aspicere. O Deus abscondite! quare sic
affligebatis corpus istud innocentissimum? unius quippe noctis peregrinatio
sufficere debebat, ad totius mundi redemptionem. Amor ad hoc compellebat
immensus; vehementer zelabatis pro ove perdita, vestris humeris ad coelestia
pascua reportanda. Vos Rex Regum et Deus aeterne, qui omnium penuriam
sublevatis, omnia subministratis omnibus abundanter, prout exigit cujusque
conditio, vobis tantam paupertatem, vilitatem et asperitatem vigilando,
dormiendo, abstinendo, comedendo, et aliis vestris omnibus actibus per tam longa
temporis spatia reservastis. Ubi ergo sunt quaerentes otia corporis,
quaerentes curiosa ornamenta et varia? Non didicimus in schola hujus magistri,
qui talia volumus. Sed et numquid sapientiores eo sumus? Ipse
nos docuit verbo et exemplo humilitatem, paupertatem, afflictionem corporis, et
laborem. Sequamur ergo summum magistrum, qui nec fallere vult, nec falli potest. Et habentes,
juxta doctrinam Apostoli (31), victum et vestitum, his contenti simus, ad congruentem
necessitatem, non superabundantiam; aliis etiam virtutum exercitiis, et
spirituali studio, continue, indesinenter, et vigilantissime insistentes, etc.
S. R. E.
Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris
Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu
diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta
editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis
Minorum Reformati.
Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum
emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae
Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 531-533.
Notae:
(1) Luc.
II, 51.
(2) Ibid.,
52.
(3) Psal.
XXI, 7.
(4) Prov. XVI, 32.
(5) Luc. XVII, 10.
(6) Gal.
VI, 3.
(7) Joan.
XV, 26.
(8) Act. I, 21.
(9) Luc. III, 23.
(10) Matth.
XIII, 55.
(11) Ibid.
XXI, 15.
(12) Vid. inf.,
p. 537-538.
(13) Psal.
XLIV, 4.
(14) Psal.
LXXXVIII, 44.
(15) Act.
I, 1.
(16) Matth.
XI, 29.
(17) Ibid.
XIII, 55.
(18) Philip.
II, 7.
(19) Joan.
XX, 17.
(20) Act.
IX, 4.
(21) Matth.
XXV, 40.
(22) Luc.
X, 37.
(23)
Bern., ad Oger. canon. reg., epist. LXXXVII, n. 11.
(24) Id.,
in Cant., serm. XXXIV, n. 1.
(25) Prov.
XVI, 18.
(26) Jac.
IV, 6.
(27) Bern., ibid.,
n. 2.
(28) II Reg.
XVI, 10.
(29) Psal.
VII, 5.
(30) Matth. XX, 28.
(31) I Tim. VI, 8.
(a) Caet.
edit. captivus.
(b) Suppl.
modo.
(c) Al.
provehendus.
Tituli
marginales:
(I) In operibus humanis, quid
majus et difficilius.
(II)
Humilitas in Christi actibus maxime elucet.
(III)
Humilitas cur tantopere a Christo amata.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVI, Kraków 2006
Reditus ad indicem
Meditationum Vitae Christi