MEDITATIONES VITAE CHRISTI

S. R. E. CARDINALIS
S. BONAVENTURA
EX ORDINE MINORUM
EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS

CAPUT XIII

De reditu Domini ex Aegypto

Completis septem annis, quibus Deus peregrinatus est in Aegypto (1), angelus Domini apparuit Joseph in somnis dicens: Tolle puerum, et matrem ejus, et vade in terram Israel. Defuncti enim sunt, qui quaerebant animam pueri. Qui accepit puerum et matrem ejus, et rediit in terram Israel. Et cum pervenit ibi, audiens quod Archelaus, filius Herodis, regnaret ibi, timuit illo ire. Et iterum admonitus ab angelo, ivit in Galilaeam in civitatem Nazareth. Fuit autem reditus ejus circa festum Epiphaniae, scilicet secunda die, prout in martyrologio legitur.

Vides etiam hic, sicut fuit tactum in superiori tractatu, quomodo Dominus dat consolationes et revelationes per partes, et non ita plenas, ut appetitus exposceret. Quod ex duobus in hoc facto perpendere potes, tum quia in somnis, non palam, ut tibi dixi; tum etiam quia non una vice simul, sed per duas vices, ei dixit ad quem locum ire deberet. Et dicit Glossa, quod hoc fecit Dominus, quia ex frequenti visitatione quis certior redditur. Unde qualescumque sunt, nobis debent videri magnae: et inde simus grati, quia semper ex parte sua facit, quod nobis utilius esse cognoscit.

Nunc autem circa Domini reditum insistamus: circa quem diligenter attende, quia pia est haec meditatio valde. Redeas ergo in Aegyptum gratia visitandi puerum Jesum, quem cum extra inter pueros forte inveneris, ipse te videns occurret tibi, quia benignus, et affabilis, et curialis est. Tu vero genuflectens, osculeris pedes ejus, et post inter brachia ipsum suscipias, et aliquantulum cum eo quiescas. Tandem forte dicet tibi: Data est nobis licentia redeundi in terram nostram, et cras hinc recedere debemus. Bona hora venisti, quia redibis nobiscum. Cui alacriter respondeas, te ex hoc multum gaudere, et quod eum optas sequi quocumque ierit; et in his collocutionibus delecteris cum eo. Dixi jam tibi, quod hujusmodi, quae puerilia videntur, meditari multum valent, et postea ad majora transmittunt. Postea ducet te ad matrem, et curialiter honorabit. Tu vero genuflectens, fac ei reverentiam, et sancto seni Joseph, et requiescas cum eis.

(I) Mane sequenti die videbis aliquas bonas matronas de civitate, et etiam homines venientes ad sectandum eos usque extra portam civitatis, propter placabilem et sanctam conversationem ipsorum. Praedixerant enim discessum suum per viciniam per plures dies: primum quia non est conveniens, quod subito quasi furtim inde recederent; secus tamen fuit, quando venerunt in Aegyptum, quia timuerunt mortem pueri. Incipiunt enim recedere, et Joseph cum hominibus praecedit, et Domina sequitur a longe cum matronis. Tu vero accipiens puerum per manum, vade in medio ante matrem, nam ipsum post se non dimittet. Cum autem sunt extra portam, Joseph non se patitur amplius sociari. Tunc vero aliquis ex illis dives compatiens paupertati eorum, puerum vocat ut aliquos ei denarios tribuat pro expensis. Verecundatur puer accipere; tamen paupertatis amore manum parat, pecuniam accipit verecunde, et gratias agit: sic et plures fecerunt. Vocatur etiam a matronis, et similiter faciunt. Nec minus hic mater verecundatur quam filius; verumtamen humiliter gratias eis egit. Vere hic eis compati potes, cum ille cujus est terra et plenitudo ejus, pro se et matre et nutritio suo sic paupertatem arctam elegerit, et in tanta penuria vixerit (a). Multum in eis relucet paupertas sanctissima, et nobis amabilem et imitabilem ostendunt. Tandem gratias agentes eis, valefaciunt omnibus, et suum arripiunt iter. Sed quomodo redibit puer Jesus, adhuc tener infantulus? Difficilior enim mihi videtur reditus, quam accessus. Nam quando venit in Aegyptum, ita parvulus erat, quod portari poterat; nunc autem sic magnus est quod portari non praevalet, et sic parvus quod per se ire non potest. Sed forte aliquis ex illis bonis viris dedit vel accommodavit aliquem asellum, super quem ire posset. O puer egregie ac delicate, rex coeli et terrae, quantum laborasti pro nobis, et quam cito coepisti! Bene Propheta in vestra praedixit persona (2): Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea. Penurias magnas, labores arduos, et afflictiones corporis constantissime assumpsistis, habuistis vos ipsos quasi odio pro amore nostro. Certe solus hic labor, de quo nunc tractamus, ad plenam redemptionem sufficere debuisset. Accipe ergo puerum Jesum, et pone super asellum, ac fideliter ducas eum, et, cum descendere voluerit, laetanter eum in brachiis suscipias, et aliquantulum teneas, saltem quousque veniat mater ejus, quae aliquantulum tardius sive planius ambulat. Tunc puer ibit ad eam, eritque matri requies magna receptio filii. Vadunt ergo et transeunt per desertum, per quod venerunt, et in ipso itinere saepe poteris eis compati, habentes parum quietis. Et respice eos fatigatos, et ex labore devictos, tam de die quam de nocte. Cum autem fuerunt prope finem deserti, invenerunt Joannem Baptistam, qui jam ibi poenitentiam agere coeperat, cum tamen nullum haberet peccatum. Dicitur, quod locus Jordanis, in quo Joannes baptizavit, est ille unde transierunt filii Israel, quando venerunt de Aegypto per dictum desertum, et quod prope illum locum in ipso deserto Joannes poenitentiam fecit. Unde possibile est, quod puer Jesus inde transiens, in reditu suo invenit eum ibidem. Mediteris ergo, quomodo suscepit eos alacriter; et ibi aliquantulum subsistentes, comederunt cum eo illa cruda cibaria; tandem immensa recreatione spiritus habita, vale fecerunt ei. (II) Tu autem et in adventu et in recessu genu flecte Joanni, deosculans pedes ejus, benedictionem petens, et ei te recommendans; excellens enim et valde mirabilis a cunabulis est puer iste. Ipse enim fuit primus eremita, et principium et via religiose vivere volentium. Fuit ergo purissimus, fuit praedicator permaximus, fuit plus quam propheta, fuit etiam martyr gloriosus. Postea transeuntes Jordanem, appulerunt ad domum Elisabeth, ubi magnum et jucundum festum factum fuit inter eos. Et ibidem audiens Joseph, quod Archelaus filius Herodis regnabat in Judaea, timuit, et admonitus in somnis ab Angelo, iverunt in Galilaeam in civitatem Nazareth.

Ecce reduximus puerum Jesum de Aegypto, et eo reverso concurrunt sorores Dominae, et alii consanguinei et amici ad visitandos eos. Ipsi autem in Nazareth quiescunt, et pauperem vitam ducunt. Exinde autem usque ad duodecimum aetatis annum pueri Jesu, aliquid non legitur de ipso. (III) Dicitur tamen et verisimile est, quod adhuc ibi est fons, de quo puer Jesus deferebat aquam matri. Faciebat enim hujusmodi servitia matri humilis Dominus: non enim habebat alium servientem. Potes etiam hic meditari, quod cum matre propria, scilicet sorore Dominae, veniebat Joannes Evangelista, qui tunc erat annorum quinque. Nam legitur de ipso, quod obiit anno a passione Domini sexagesimoseptimo, aetatis vero suae anno nonagesimooctavo: et sic tempore passionis Domini habebat triginta et unum annos, cum Dominus haberet triginta tres, vel parum plus. Cum ergo in hoc reditu Dominus esset septem annorum, Joannes erat quinque. Intuere itaque ipsos stantes simul et conversantes, sicut Dominus dabit tibi. Hic enim fuit postea ille discipulus, quem familiarius diligebat Jesus.

S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 528-529.

Notae:

(1) Matth. II, 19 et seq.

(2) Psal. LXXXVII, 16.

(a) Caet. edit. vixit.

Tituli marginales:

(I) Discessus B. Mariae Virginis ex Aegypto.

(II) Joannis Baptistae laus.

(III) Quid fecerit puer Jesus usque ad duodecimum annum.

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVI, Kraków 2006

Reditus in indicem
Meditationum Vitae Christi

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: