MEDITATIONES VITAE CHRISTI

S. R. E. CARDINALIS
S. BONAVENTURA
EX ORDINE MINORUM
EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS

TERTIA FERIA

CAPUT XII
De fuga Domini in Aegyptum

Cum ergo pergerent versus Nazareth, nescientes adhuc super hoc consilium Domini, et quod Herodes pararet se ad necem pueri Jesu, Angelus Domini (1) apparuit Joseph in somnis, dicens ei, ut cum puero et matre fugeret in Aegyptum, quia Herodes volebat animam pueri perdere. Joseph vero evigilans, et excitans matrem, dixit ei. Ipsa incontinenti surgens, nulla mora contracta, voluit iter arripere: concussa enim sunt ad hanc vocem viscera ejus, et circa filii sui salutem nolebat negligens inveniri. Ergo de nocte incontinenti coeperunt ire versus partes Aegypti. Conspice, et meditare praedicta, et infrascripta, et quomodo puerum Jesum dormientem elevant, et compatere ipsis, et attende hic diligenter, quia multa et bona considerare potes in praesenti negotio. Primo considera quemadmodum Dominus in sua persona suscepit aliquando prospera, aliquando adversa. Et cum simile tibi contigerit, non sis impatiens: nam juxta montem invenies vallem. Ecce enim in nativitate sua Christus magnificatus fuit pastoribus tanquam Deus; et post partum parum, circumcisus fuit tanquam peccator: deinde venientes Magi eum plurimum honoraverunt, et nihilominus ipse in stabulo remanens stabat inter bestias, et plorabat, ut cujusdam homunculi filius. Postea praesentatus erat in templo, quem multum extulerunt Simeon et Anna, et nunc ab Angelo dicitur, quod fugiat in Aegyptum. Et de multis aliis poteris in vita sua perpendere, quae ad nostram instructionem possumus retorquere. Cum ergo consolationem habueris, tribulationem expecta, et e contra. Unde in eis nec extolli, nec frangi debemus. Dat enim Dominus consolationes ad spem sublevandam, ne deviemus; et tribulationem ad humilitatem conservandam, ut cognoscentes miseriam nostram, semper in suo stemus timore. Ad nostram ergo instructionem haec fecisse meditemur, et etiam ut se diabolo occultaret.

Secundo considera circa Dei beneficia et consolationes, quod qui ea percipit, non debet se praeferre non percipienti; et qui non percipit, non dejiciatur animo, nec habenti invideat. Hoc dico, quia angelorum locutiones fiebant Joseph, et non matri, cum tamen longe ea esset inferior. Item et qui percipit, licet non percipiat suo velle, non debet esse ingratus, nec murmurare, cum etiam Joseph, qui tantus erat apud Deum, non palam, sed in somnis tales allocutiones percepit.

Tertio considera, quomodo Dominus permittit suos persecutionibus et tribulationibus vexari. Tunc enim magna erat tribulatio matri et Joseph, cum viderent puerum ad occisionem quaeri. Quid enim gravius audire poterant? Et erat eis in hoc tribulatio magna: quia licet scirent eum filium Dei esse, tamen poterat sensualitas eorum turbari, et dicere: Dominus Deus omnipotens, quid opus est, quod iste tuus filius fugiat? Non potes hic eum defendere? Et etiam in hoc erat tribulatio, quod in terram longinquam oportebat eos ire, quam ignorabant, et per vias asperas, cum essent inhabiles ad eundum, Domina propter juventutem, Joseph vero propter senectutem; ipse etiam puer quem portare habebant, vix erat duorum mensium: et peregrinari habebant in terra aliena, et pauperes quasi nihil habentes. Omnia enim ista sunt afflictionis materia. Tu ergo, cum tribularis, patientiam habe, nec credas tibi ab eo privilegium dari, quod nec sibi tribuit, nec matri.

Quarto considera benignitatem. Vides enim quomodo, et quam cito persecutionem patitur, et fugam de terra nativitatis suae, et tam benigne cedit furori illius, quem poterat perdere in momento. Profunda est haec humilitas, et patientia magna. Nolebat enim sibi vicem reddere, nec offendere, sed fugiendo insidias ejus vitare: sic et nos facere tenemur objurgantibus, scilicet vel reprehendentibus, vel persequentibus non resistere, vel de ipsis vindictam expetere; sed patienter eos portare, et ipsorum furori cedere, et quod plus est, pro eis orare, ut alibi Dominus in Evangelio docet. Fugiebat ergo Dominus ante faciem servi, imo potius servi diaboli. Portabat eum mater tenera et juvenis valde, et sanctus Joseph multum senex in Aegyptum per viam sylvestrem, obscuram, nemorosam, asperam et inhabitatam, per viam etiam valde longam. Dicitur, quod ad iter cursoris sunt duodecim vel quindecim diaetae: pro eis autem fuit forte iter duorum mensium, et plurium. Iverunt enim, ut dicitur, per desertum illud, per quod transierunt filii Israel, in quo steterunt quadraginta annis. Sed quomodo faciebant de victu secum portando? Ubi etiam, et quomodo de nocte quiescebant et hospitabantur? raro enim domos in illo deserto inveniebant. Compatere ergo eis, quia labor difficilis, et magnus, et longus est tam ipsis quam puero Jesu, et vade cum eis, et adjuva puerum portare, et servias in omnibus in quibus potes: non deberet videri nobis labor pro nobisipsis poenitentiam agere, quo quibus tantus labor ab aliis, et a talibus, et toties est assumptus. De his autem quae ipsis in deserto et per viam contigerunt, quia pauca authentica inveniuntur, referre non curo. Cum ergo Aegyptum intraverunt, omnia idola ipsius provinciae corruerunt, sicut per Isaiam (2) fuit prophetatum. Iverunt ergo ad quamdam civitatem, quae vocatur Heliopolis, et ibidem aliquam domunculam conducentes, habitaverunt ibidem per septem annos tanquam peregrini et advenae, pauperes et egeni.

(I) Sed hic occurrit pulchra, pia et compassiva valde meditatio. Advertas bene quae sequuntur. Unde enim et quomodo vivebant isti tanto tempore? Numquid mendicabant? Legitur autem de Domina, quod colo et acu quaerebat sibi et filio necessaria: suebat ergo et filabat mundi Domina, paupertatis amatrix. Multum per omnem modum isti paupertatem dilexerunt, et eidem perfecte usque ad mortem servaverunt fidem. Sed numquid ibat ipsa per domos petendo pannum, et alia in quibus operaretur? Oportuit enim hoc per viciniam innotescere; alias vacasset a talibus operibus, quia illae mulieres non poterant divinare. Sed et cum Jesus coepit esse quinquennis, vel sic, numquid et ipse portabat ambasiatas matris, petendo pro ipsa ea in quibus operari valeret? non enim habebat alium scutiferum. Sed et numquid reportabat opera facta, petens ex parte matris solutionem et pretium? Nonne in talibus erubescebat puer Jesus, filius Dei altissimi, et etiam mater ipsum mittens? Sed quid si aliquoties, dum opus reddidisset, et pretium peteret, mulier aliqua superba, rixosa et loquax, injuriose respondit, opus factum accepit, eum sine pretio expulit, et sic vacuus domum rediit? O quot et quantae fiunt injuriae advenis, quas Dominus vitare non venit, sed suscipere! Quid etiam si aliquando domum rediens, et famem patiens more puerorum, petiit panem, nec unde daret, habuit mater? Nonne in his et similibus totaliter concutiebantur viscera sua? Consolabatur verbis filium suum, et opere, ut poterat, procurabat, et sibi forte aliquando subtrahebat de victu, ut filio reservaret. Haec et his similia de puero Jesu meditari potes; dedi tibi occasionem. Tu vero, sicut videbitur, extendas et prosequaris, sisque parvula cum parvulo Jesu, nec parvipendas talia humilia, et quae puerilia videntur, meditari de ipso. (II) Videntur enim dare devotionem, augere amorem, accendere fervorem, inducere compassionem, puritatem et simplicitatem conferre, et humilitatis et paupertatis vigorem nutrire, et conservare familiaritatem, et conformitatem facere, ac spem elevare. Nam ad sublimia ascendere non valemus, sed (3) quod stultum Dei est, sapientius est hominibus, et quod infirmum, potentius. Videtur etiam talium meditatio superbiam tollere, cupiditatem enervare, ac curiositatem confundere. Vides quot bona inde proveniunt? Sis ergo, ut dixi, cum parvulo parvula, et cum grandescente grandescas, semper tamen humilitate conservata; et sequaris eum quocumque ierit, et intuearis faciem ejus semper. Sed numquid in superioribus attendisti, quam laboriosa fuerit eorum paupertas, et quam verecunda? Et si ex opere manuum victum quaerere oportebat, quid de vestimentis dicemus? quid de utensilibus, scilicet lectis, et aliis intra domum opportunis? Numquid duplicia habebant? numquid superflua? numquid curiosa? Haec contra paupertatem sunt, et ideo etiamsi habere posset, nollet ea paupertatis amatrix. Sed et numquid Domina suendo, vel alias operando, faciebat amore quorumdam opera curiosa? Absit. Faciant haec quae tempus perdere non curant: non enim poterat ipsa, in tanta posita egestate, tempus in vanis expendere; sed nec alias fecisset. (III) Est enim periculosissimum vitium, et maxime temporibus nostris. Vis videre quomodo? Attende primo quomodo tempus ad laudem Domini concessum, expenditur contra ipsum in vanis; multum enim plus de tempore occupat, quam expediat, curiosum opus; et hoc malum est valde. Secundo, quia facienti est causa vanae gloriae. O quoties aspicit, recogitat et mente revolvit, etiam quando non operatur, et etiam quando debet divinis intendere, ut pulchrum opus faciat, et exinde se reputat, et vult reputari! Tertio, quia ei, cui facit, est causa superbiae; tali enim oleo ignis superbiae nutritur, et magis accenditur. Sicut enim rudia et grossa sunt humilitatis fomenta, sic ista superbiae. Quarto, quia est materia retrahendi animam a Deo; nam, juxta beatum Gregorium (4), tanto quis a superno amore disjungitur, quanto inferius delectatur. Quinto, quia est concupiscentia oculorum de tribus unum, ad quae omnia peccata de mundo reducuntur: ad nihilum enim talia curiosa valent, nisi ut exinde oculi vane pascantur. Quoties autem quis in talibus delectabiliter et vane oculos pascit, tam qui facit, quam qui portat et utitur, toties offendit. Sexto, quia multorum aliorum est laqueus et ruina; nam talia respicientes multis modis offendere possunt, vel malum exemplum habendo, vel delectabiliter aspiciendo, vel simile concupiscendo, vel judicando, vel murmurando, vel detrahendo. Cogita ergo quoties Deus offendi potest, antequam illa curiositas sit deleta: de omnibus autem illis ipse, qui tale opus facit, est causa. Unde etiamsi tibi dicerem, quod talia pro me faceres, vel certissime scires me talibus uti velle; tu facere non deberes, quia nulla de causa peccato consentiendum est, et ab offensa Dei est omnibus modis abstinendum. Quanto ergo magis offendis, si tuo motu ad solam complacentiam facis, volens magis placere creaturae, quam Creatori! Haec igitur faciunt, qui saeculariter vivunt; talia enim sunt ornamenta mundi, blasphemia Dei. Sed qui in puritate conscientiae vivere intendit, miror quomodo haec facere audet, et se hac faece foedare. Vides quot mala ex tali curiositate proveniunt. Adhuc est aliud malum et pejus, scilicet, quod curiositas directe obviat paupertati. Et ultra omnia praedicta est etiam hoc, quod levis, et vani, et inconstantis animi est indicium. Haec autem omnia de curiositate dixi, ut tu curiosa devites. Ab ipsis igitur tam faciendis, quam utendis, tanquam a venenoso serpente omnino abstinere curato; non tamen intelligi debet, quin aliquando liceat facere opera pulchra, et potissime in his, quae divino cultui mancipantur; in quibus tamen omnino ordinata affectio, intentio et delectatio summopere cavenda est, et ab animo sollicite longius propellenda. De hac autem curiositate sic dicit Bernardus (5): «Spectacula vana, rogo, quid corpori praestant; quidve animae conferre videntur? Nam certe nihil in homine, cui curiositas prosit, invenies. Frivola prorsus et inanis, ac nugatoria consolatio: et nescio quid illi durius imprecer, nisi (a) ut semper habeat quod requirat, qui jucundae quietis pacem fugitans, curiosa inquietudine delectatur».

Sed redeamus ad Dominam in Aegyptum, a qua digressionem fecimus propter maledictum curiositatis vitium; et conspice ipsam in laboribus suis, suendo, filando, et texendo: quomodo facit ea fideliter, humiliter et sollicite; habens nihilominus diligentissimam curam super filio suo, et super gubernationem domus, nec non vigiliis et orationibus, juxta posse, est semper intenta. Tu ergo toto affectu eidem compatere, et considera, quod non habuit omnino gratis regnum Domina regni. Sed et illud forte contingebat frequenter, quod aliquae bonae matronae, videntes ejus paupertatem, aliqua transmittebant eidem, quae humiliter et cum gratiarum actione recipiebat. Sed et sanctus Joseph senex aliquid operabatur in arte lignaminis. Undique igitur occurrit compassionis materia, cum qua tandem cum aliquam moram cum ea contraxeris, pete licentiam recedendi, et benedictione recepta primo a puero Jesu, deinde a matre, postea a Joseph, genibus flexis, cum lacrymis et compassione magna vale facias eis: quia tanquam exbanniti et exules a patria sua sine aliqua causa remanent, ad peregrinandum ibidem per septem annos, in sudore sui vultus victuri.

S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 525-527.

Notae:

(1) Matth. II, 13.

(2) Isa. XIX, 1.

(3) I Cor. I, 25.

(4) Greg., in Evang., hom. XXX, n. 2.

(5) Bern., de Convers. ad Cleric., c. VIII, n. 14.

(a) Leg. quam.

Tituli marginales:

(I) Meditatio pia et pulchra.

(II) Quando sint utiles contemplationes.

(III) Curiositatis mala.

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVI, Kraków 2006

Reditus in indicem
Meditationum Vitae Christi

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: