MEDITATIONES VITAE CHRISTI

S. R. E. CARDINALIS
S. BONAVENTURA
EX ORDINE MINORUM
EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS

CAPUT XI
De Purificatione B. Virginis

Adveniente autem quadragesima die, prout in lege statutum erat, exivit Domina cum puero Jesu, et Joseph, et iverunt de Bethleem in Hierusalem, quae sunt quinque vel sex miliaria, ut secundum legem (1) sisterent eum Domino. Vade et tu cum eis, et juva portare puerum, et conspice attente singula, quae dicuntur et fiunt, quae devotissima sunt. Adducunt ergo Dominum templi, ad templum Domini. Cumque intrassent templum, emerunt (2) duos turtures, aut duos pullos columbarum, ut offerrent pro eo, sicut pro pauperibus fiebat. Et quia erant pauperrimi, credendum magis de pullis columbarum, quia et pro minori pretio inveniuntur, et ideo in lege ponuntur in ultimo loco, et Evangelista tacet de agno, qui erat oblatio divitum. Et ecce Simeon justus in spiritu venit in templum, ut, sicut responsum acceperat, videret Christum Domini. Cum autem festinanter veniens vidisset eum, statim cognovit eum prophetico spiritu, et accelerans genuflexit, et adoravit eum inter brachia matris. Puer autem benedixit eum, et aspiciens matrem, inclinavit se, ostendens se velle ad eum ire. Quod mater intelligens, quamvis admirans, porrexit eum Simeoni. Ille autem gaudenter et reverenter in ulnis suis eum recipiens, surrexit benedicens Deum, et dixit: Nunc dimittis servum tuum, Domine, etc. De passione ipsius prophetavit. Supervenit et ipsa prophetissa Anna, et adorans eum, similiter de ipso loquebatur. Maria vero de his admirans, omnia conservabat in corde suo. Deinde puer Jesus extendens brachia versus matrem, ad eam rediit; postea vadunt ad altare processionem facientes, quae hodie repraesentatur per universum mundum. Praecedunt alacriter illi duo honorabiles senes, scilicet Joseph et Simeon, tenentes se per manus, et cum exultatione magna jubilantes, et psallentes (3): Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum, etc. (4) Fidelis Dominus in omnibus verbis suis, etc. (5) Quoniam hic est Dominus Deus noster in aeternum et in saeculum saeculi, ipse reget nos in saecula. (6) Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui. Sequitur mater portans Regem Jesum; et Anna sociat eam, vadens ex latere, cum reverentia jubilans, et ipsa gaudio indicibili laudans Dominum. Ab istis ergo fit processio, paucis quidem, sed valde magna repraesentantibus, quia de omni genere hominum sunt inter eos de masculis et feminis, senibus et juvenibus, virginibus et viduis. Cum autem pervenerunt ad altare, mater cum reverentia genuflexit, et obtulit dilectissimum filium suum Deo patri suo, dicens: Accipite, pater excellentissime, unigenitum vestrum, quem secundum mandatum vestrae legis vobis offero, quia primogenitus matris est. Sed rogo, pater, ut eum mihi reddatis. Et surgens dimisit ipsum super alltare.

O Deus! qualis est oblatio ista! nunquam a saeculo talis facta fuit, nec fiet. Respice bene singula. Stat puer Jesus sedens super altare, sicut quilibet alius puerulus; et facie matura respexit matrem, et alios, et humiliter et patienter expectat quid deinceps fieri debeat. Adducuntur sacerdotes, et redimitur Dominus omnium, tanquam servus, quinque siclis more aliorum. Siclus erat genus monetae. Quibus a Joseph sacerdoti solutis, mater laetanter reaccepit filium. Accepit etiam de manu Joseph praedictas aves, ut eas offerat; et genuflectens, et tenens eas in manu sua, elevatis oculis et in coelum porrectis eas obtulit, dicens: Accipite, clementissime Pater, hanc oblationem, et munusculum, et primum donum, quod parvulus vester vobis hodie de sua paupertate praesentat. Sed et puer Jesus manus suas ad aves porrigens, oculos ad coelum levavit, et nondum loquens, gestibus una cum matre offerebat, et posuerunt eas super altare. Vidisti quales sunt oblatores isti, mater et filius. Numquid potuit talis hostia, quamvis parva, repudiari? Absit; sed potius per manus angelorum fuit in suprema curia praesentata, et valde acceptata, ita quod tota curia jubilans exultavit. Postea Virgo sancta discessit de Hierusalem, et visitavit Elisabeth, volens videre Joannem, priusquam de partibus illis discederet. Vade et tu semper cum ea quocumque ierit, et adjuva portare. Cum ergo venisset ad eam, festum magnum fecerunt, et maxime de pueris suis. Sed et pueri laetabantur adinvicem, et Joannes, quasi intelligens, reverenter se habebat erga Jesum. Accipe et tu reverenter Joannem, quia hic puer magnus coram Domino, si forte benedixerit tibi. Aliquibus autem diebus ibi mora contracta, discedunt volentes ire Nazareth. Si autem in praedictis vis informari de humilitate et paupertate, considerata oblatione et redemptione, ac legis observatione, de facili potes advertere.

S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 524-525.

Notae:

(1) Levit. XII, 6.

(2) Luc. II, 24. et seq.

(3) Psal. CXVII, 1.

(4) Psal. CXLIV, 13.

(5) Psal. XLVII, 15.

(6) Ibid. 10.

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVI, Kraków 2006

Reditus in indicem
Meditationum Vitae Christi

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: