MEDITATIONES VITAE CHRISTI

S. R. E. CARDINALIS
S. BONAVENTURA
EX ORDINE MINORUM
EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS

CAPUT X
De mora Dominae apud praesepe

Expeditis igitur Magis, et versus patriam suam regressis, et totis eorum oblationibus erogatis, adhuc stat Domina mundi cum puero Jesu, et nutritore suo sancto sene Joseph apud praesepe, in illo locello patienter usque ad quadragesimam diem, ac si esset quaedam mulier alia de populo, et puer Jesus esset homo purus, et indigeret legis observatione.

Sed quia nolebant praerogativas singulares, legem observabant ut caeteri. Non sic faciunt multi, qui in communi congregatione degentes, sibi speciales praerogativas exigunt fieri, et ab aliis, tanquam honorabiliores, volunt in talibus discerni: sed hoc non patitur humilitas vera. Stabat ergo Domina more aliarum, dictam diem expectans ingressura in templum. Stabat vigilans et attenta super custodia dilecti filii sui. O Deus! cum quanta sollicitudine et diligentia ipsum gubernabat, ne in minimo esset dejectus. Cum quanta etiam reverentia, et cautela, et quo timore ipsum contrectabat, quem sciebat esse Deum suum et Dominum suum, flexis genibus accipiebat, et imponebat eum in cunis! Cum quanta etiam jucunditate et confidentia, et auctoritate materna, ipsum amplexabatur, osculabatur, stringebat dulciter, et delectabatur in eo, quem sciebat esse filium suum! Quam saepe curiose intuebatur eum in vultu, et singulis partibus ejus sacratissimi corporis! quam seriose ac pudenter tenella membra fascia componebat! Sicut enim fuit humillima, sic fuit et prudentissima: unde in singulis officiis et obsequiis, vigilanti et dormienti sedule ministrabat, non solum infantulo, sed grandaevo. O quam libenter eum lactabat! Vix fieri potuit, quin magnam, etiam aliis foeminis inexpertam dulcedinem in talis filii lactatione sentiret. Sed et de sancto Joseph refert Bernardus se credere, quod et puerum Jesum super genua sua tenens, eidem frequenter arrisit.

Stante ergo Domina apud praesaepe, sta et tu cum ea juxta praesepe; et delectare frequenter cum puero Jesu, quia virtus exit ab ipso. Quaelibet anima fidelis, et maxime religiosa persona, a (a) die Nativitatis Domini usque ad Purificationem, deberet saltem semel in die, apud praedictum praesepe Dominam visitare, adorare puerum Jesum et Matrem ejus affectuose, meditari de paupertate, humilitate et benignitate ipsorum.

S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 523-524.

Notae:

(a) Caet. edit. deest a.

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVI, Kraków 2006

Reditus in indicem
Meditationum Vitae Christi

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: