MEDITATIONES VITAE CHRISTI

S. R. E. CARDINALIS
S. BONAVENTURA
EX ORDINE MINORUM
EPISCOPUS ALBANENSIS, DOCTOR ECCLESIAE SERAPHICUS

CAPUT PRIMUM
De sollicita pro nobis intercessione angelorum

Cum per longissima tempora ultra spatium quinque millium annorum miserabiliter jaceret genus humanum, et nullus propter peccatum primi hominis ascendere posset ad patriam beatissimi angelici spiritus, compatientes tantae ruinae et de sua restauratione solliciti, licet etiam pluries, primo tamen adveniente plenitudine temporis, devotius et instantius taliter supplicaverunt Domino procidentes in facies suas ante thronum ejus simul omnes congregati, et dixerunt: Domine, placuit majestati vestrae, et rationalem creaturam, scilicet hominem, creare propter vestram bonitatem, ut ipse esset hic nobiscum, et ut nobis ex ipso nostrarum contingeret restauratio ruinarum. Sed ecce pereunt omnes, et nemo salvatur, et in tot annorum curriculis hoc videmus, quod de omnibus hostes nostri triumphant, et de ipsis non nostrae ruinae, sed tartareae speluncae replentur. Ut quid ergo, Domine, nascuntur? Quare traduntur bestiis animae confitentes tibi? Et si secundum justitiam vestram hoc fiat, tamen misericordiae tempus est. Et si primi parentes vestrum mandatum incaute transgressi sunt, subveniat misericordia vestra. Mementote, quod ad similitudinem vestram creastis eos. Aperite, Domine, misericorditer manum vestram, et implete misericorditer. Oculi omnium spectant ad vos, sicut oculi servorum ad manus dominorum suorum, donec misereamini et subveniatis remedio salutari humano generi.
 

S. R. E. Cardinalis S. Bonaventurae ex Ordine Minorum Episcopi Albanensis, Doctoris Ecclesiae Seraphici Opera omnia, Sixti V. Pontificis Maximi jussu diligentissime emendata. Accedunt selecta multa tum ex postrema Veneta editione, tum ex prodromo eruditissimo Fr. Benedicti a Cavalesio Ordinis Minorum Reformati. Editio accurate recognita, ad puram et veriorem testimoniorum Biblicorum emendationem denuo reducta, cura et studio A. C. Peltier Canonici ecclesiae Remensis, Tomus duodecimus. Parisiis MDCCCLXVIII (1868), pag. 511.

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVI, Kraków 2006

Reditus in indicem
Meditationum Vitae Christi

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: