MANUDUCTIO AD COELUM

 

MEDULLAM CONTINENS SANCTORUM PATRUM

 

ET VETERUM PHILOSOPHORUM

 

JOANNES CARDINALIS BONA OCist.

 

––––––

 

PRAEFATIO

 

AD LECTOREM

 

–––

 

Duo sunt, quae in vestibulo hujus libelli me tecum praefari oportet, Lector benevole. Nam primitus vereor, ne me aliqui impudentiae et temeritatis accusent. Quomodo enim, inquient, ad Coelum homines manuducere praesumis, ipse prorsus terrae affixus? Aut qua fiducia describere virtutem aggrederis, cui praestandae idoneus non es? Deinde, quid novi hac tua nobis lucubratione profers? Rem antiquam, ab innumeris pene Scriptoribus docte et eleganter pertractatam, fastidiosa et rudi repetitione recantas: opesque alienas, tanquam tuas, superbo mendacio ostentas.

 

Hae sunt voces, quibus convellere studium meum nonnulli forsitan conabuntur. Sed primum me excusabo prudentis illius dicto; quia

 

– fungor vice cotis, acutum

Reddere quae ferrum valet, exors ipsa secandi;

 

et, ut alterius Sapientis verba usurpem: Non sum tam improbus, ut curationes aeger obeam, sed tanquam in eodem valetudinario jaceam, de communi malo tecum colloquor; remedia communico. Sic itaque me audi, tanquam mecum loquar: in secretum te meum admitto. Discentem discipulum, et meipsum erudientem, non docentem magistrum, hic me profiteor: nam mutuo ista fiunt; et dum docent homines, discunt.

 

Quod autem secundo loco objectum est, non aliter diluere possum, quam ingenue fatendo, pauca hic de meo, pleraque aliena esse. Congessi huc plurima, vel quae propria didici experientia, vel quae mihi profutura intellexi, dum Sanctorum Patrum, et veterum Philosophorum scripta percurrerem. Sed, apum more, varia libamenta in unum saporem confudi, quaedam admiscens propriis Auctorum verbis, quaedam meo stylo: quem facilem esse volui, et sine fuco; quia facere hic doceo, non dicere. Habes hic igitur omnium moralium institutionum, quas ad bene beateque vivendum Sancti Patres tradiderunt, compendium quoddam, et breviarum: habes Senecae, Epicteti, Antonini, aliorumque Sapientum, placita meliora. Placuit autem salutares admonitiones, quas efficaces esse in meis malis expertus sum, omissa locorum citatione e quibus eruuntur, breviter indicare: remedia enim haec animae sunt, non ingenii lenocinia: nec delectare hic intendo, sed prodesse. Non quaerit aeger, quis potionem miscuerit; vel unde pharmaca accepta sint, dummodo sanent. Multa omisi, quae dicere poteram; multa, quae subtilius explicare. Magis enim prodest, pauca praecepta sapientiae tenere, quae in promptu semper et usu sint, quam multa discere et illa ad manum non habere. Multum didicit, qui scit quantum saluti satis est. Faxit Deus, ut hic meus qualiscunque labor omnibus plurimum prosit; sed mihi praecipue, ne dicta mea factis deficientibus erubescant.

 

 

––––––

 

ANGELO MEO TUTELARI

 

s.

 

Magne poli Princeps coelestis Nuntius aulae,

O custos animae praesidiumque meae,

Accipe, sed facilis, rudiori inclusa libello,

Quae tibi dat pauper munera parva cliens.

Non sunt ista quidem coelesti Principe digna,

Quae cultu, et vena divitiore carent.

Sed quod ab Auctoris nequeunt sperare nitore,

Hoc res atque scopus, Religioque dabunt.

Dogmata nam veterum sunt hic inclusa Sophorum (1),

Ad coelum tutam queis docuere viam.

Huc feror, huc adsis, trepidique ad sidera gressum

Dirige, ut ad Superos, te comitante, ferar.

Te mihi, cum primum prodivi lucis in auram,

Tutorem summus jussit adesse Pater.

Cum reptabam infans, cum matris ab ubere pendens

Conabar blaeso promere verba sono,

Per te millena evasi discrimina, per te

Lingua suo potuit reddere verba sono.

Cumque vigens primo fervore ignesceret aetas,

Sensi te flammas extenuasse meas.

Te duce, confregi scelerata cupidinis arma,

Nec Stygis innumeri me latuere doli.

Te duce fallacis contempsi gaudia mundi,

Carnis delicias, illecebrasque soli.

Auspiciis nunc docta tuis mens pergit in altum,

Istaque sidereum pagina pandit iter.

Hinc mores mutare homines, hinc temnere terram,

Hinc facili discent currere ad astra via.

Haec vita est: huc justorum sapientia tendit,

Qui didicere satis, si didicere mori.

Multa legant alii, scribantque volumina; nullus

Plura docere liber, vel meliora potest.

 

Humilis cliens et servus,

 

JOANNES BONA.

 

 

–––––––––––

 

Opuscula ascetica Eminentissimi Cardinalis Bona. Principia et documenta vitae christianae, indicans naturam, finem et officia vitae christianae, regulas de moderandis animi affectibus et de studio virtutum, necnon Manuductio ad coelum, continens medullam Sanctorum Patrum, et veterum philosophorum, insuper Via compendii ad Deum per motus anagogicos et orationes jaculatorias liber isagogicus ad mysticam theologiam, auctore D. Joanne Bona S. Romanae Ecclesiae tit. S. Bernardi ad Thermas Presbytero Cardinali, Ordinis Cisterciensis. Editio caeteris praestantior atque accuratior, studio unius sacerdotis Congregationis ac Seminarii Missionum ad exteros, Parisiis MDCCCXLVII (1847), pp. 189-192.

 

Notae:

(1) Scilicet SS. Patrum.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXV, Kraków 2015

Reditus ad indicem operis Joannis Card. Bona OCist.

MANUDUCTIO AD COELUM

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: