MANUDUCTIO AD COELUM

 

MEDULLAM CONTINENS SANCTORUM PATRUM

 

ET VETERUM PHILOSOPHORUM

 

JOANNES CARDINALIS BONA OCist.

 

––––––

 

CAPUT IX.

 

De superbia, ambitione et inani gloria. Icon superbi. Dignitatum vanitas, et pericula. Tumoris mala, et alexipharmaca.

 

1. Superbia, ambitio, et inanis gloria cognata sunt vitia; e quibus, tanquam Oceano, omnium maiorum flumina oriuntur. Nam cum sibi pro fine propriam excellentiam proposuit homo, huc omnia dirigit, spreto Dei cultu, neglecta hominum reverentia. Et si illi aditus ad gloriam non patet, nisi per scelera; per scelera ad gloriam ibit: viamque sibi ad praetensum decus aperiet, per dolos, et fraudes, proximique ruinam, et caedem. Superbus, Deo odibilis, humano generi intolerabilis, omnia studia, et opera sua ad captandam hominum laudem inflectit. Se gradu potiori dignum putat, sibique in illo maxime complacet. Majora viribus temere aggreditur, omnibus negotiis se ultro ingerit, se ipsum impudenter extollit, caeteros aspernatur. Callide simulat humilitatem, ut a se removeat ambitionis suspicionem. De gradu dejectus, omnia querelis implet, suscitatque rixas, et odia. Erga inferiores ferum se et truculentum exhibet: erga superiores assentator est, quovis mancipio timidior, et obsequentior. Bona, si quae habet, non Deo, ut par est, sed sibi arroganter attribuit. Affectat in omnibus videri; deque rebus altissimis, quas ignorat, quasi ex propria experientia, subtiliter disserit. Aliorum facta curiose inquirit, temere judicat, severe damnat: auget vitia, laudem imminuit. In sermone et incessu fastum quemdam prae se fert, aliorumque contemptum. Odit correctionem, respuit consilia, monitis non acquiescit. Bona sibi opinatur adesse, quibus caret: et quae habet, multo majora sibi fingit, quam sint. Ideo indignatur, et ad pessima quaeque flagitia se dejicit, si caeteris tanquam dignior non praeferatur, si se et sua negligi suspicetur. Fluctuat cor ejus perpetuis motibus; quia cum honor, quem cupit, in aliena sit potestate, necesse est illum turbidis affectibus continuo agitari. Initium omnis peccati est superbia (1).

 

2. Pone in statera, si sapis, et compara cum minima aeternae felicitatis particula, quaecumque tibi optanda in hoc saeculo videntur, regna, imperia, Orbem denique totum; excutiet illa suo pondere mundum universum cum pompis suis, tanquam folium, quod vento rapitur. Erige te ergo ad aeterna; et te dignum fac coelo, cui natus es. Excute superbas tuae excellentiae cogitationes et te veris bonis metire. Si te Caesar adoptasset in filium, quis ferret supercilium tuum? Nunc autem Dei filius es, Christi sanguine redemptus. Cur non cogitas originem tuam? cur te abjicis ad terrena, tuo genere prorsus indigna? Ad coeli et siderum dominatum te vocat Pater: ad possessionem semper duraturam. Hic ingentes sume animos; hac promissione extollere, ab hoc Patre nobilitatem tuam jacta, ad ejus similitudinem mores tuos compone. Haec est via, quae ad veram gloriam perducit.

 

3. Quid sunt sceptra, quid coronae? Fulgidae compedes, et clara miseria; quae si plene hominibus nota esset, nunquam de solio litigarent. Plura essent regna , quam reges. Magna servitus est, magna fortuna. Isti, quos vulgus beatos censet, longe aliter de se sentiunt: nam gravior ipsis incumbit felicitas, quae graves illos populo reddit. Tunc laudant otium lene, et sui juris. Tunc odio est illis fulgor, quem prius admirabantur. Tunc attoniti et trementes de terrenorum vanitate philosophantur. Tunc mortem formidant, et tremendum Dei judicium: ante cujus conspectum nihil proderit tanto studio quaesita dignitas, tot parta sudoribus, et empta sanguine. Sic igitur vive, ut securum te inveniat illud tribunal. Qui nunc humiliatur, tunc exaltabitur.

 

4. Insanis, si te putas adepta dignitate securum, et quietum fore. Quod olim licuit, jam non licebit: minor licentia in magnis est. Quo altior fueris, eo magis vitia tua apparebunt. Non latet qui in fastigio est. Si qua tibi olim tranquillitas fuit, jam periit. Nullum tibi secretum liberum erit: nullum poteris diem ex arbitrio tuo disponere. Magni sunt ex alto casus. Frustra requiem ibi quaeris, ubi omnes periculum, et laborem, multi miserum vitae exitum, invenerunt. Non capiunt securas dapes regiae mensae. Auro et gemmis bibuntur toxica. Quot Reges proprio sanguine solium purpurarunt? Lubrica in summo statio est; pendula omnia, et praecipitatio proxima. Tutius itur per plana. Quam magnus admirantium, et plaudentium numerus, tam magnus invidentium est. Quanti ibi insidiantium acervi, et oppugnantium? quam intuta omnia, et suspecta; non servis fides, non amicis, non filio, non fratri. At humi jacentem domum non intrant scelera. Securus vivit qui latet. Nullum timet, quem nemo timet.

 

5. Si equum videres, aut canem, inter caetera suae speciei individua principatum assumere; numquid risum cohibere posses? Tu vero majori cachinno dignus es, si super reliquos homines te extollis, quod ditior aliis, seu potentior sis. Quid superbit terra et cinis? (2) Nemo efferri potest nisi ex proprio bono. Quid est autem tuum bonum si omnia a Deo accepisti? Nihil tuum nisi peccatum. Quod si omnia accepisti, illi redde gloriam, qui tibi bona sua largitus est. Numquid equus equo praefertur, quia multum pabuli habet, et multum hordei; quia fraenum aureum, et gemmata ephippia? Nequaquam; sed qui celerior est, alium antecellit. Ita homo, ni stultus sit, gloriam ex eo non quaeret, quod est extra se. Sed melior, inquis, sum, et nobilior caeteris. Si hoc dicis, omni honore indignus es; quia nemo digne honoratur, nisi vir bonus, qui honorem spernit et gloriam. Vera nobilitas nescit extolli; et ubi vitae splendor est, ibi quoque modestia reperitur. Maxima sublimium gloria est, quam maxime se submittere.

 

6. Cognosce conditionis tuae imbecillitatem, metire corpusculum tuum: multa reperies in te, ob quae deprimi debeas; nihil, quo possis extolli. Noli Geometras et Philosophos spernere: omnis terra punctum est. Quam misere desipis, si regna in puncto statuis, et dividis dominationes. In parvo nemo magnus. Haec terra, quam tumido incessu premis, mox te premet: nec amplius ea possidebis, quam frigidis et putrescentibus membris occupabis. I nunc, et in hoc nihilo magna et immortalia aedifica. Hic furores tuos, hic elatam exercere insolentiam. Dilata hic cupiditates tuas; hic acies, hic bella molire. Cum multum insanieris, sero tandem cognosces, quam vana dignitatum nomina, quam fallaces honorum tituli fuerint. Vitreum est, quicquid hic lucet: dum splendet, frangitur. Magnae arbores diu crescunt; una hora extirpantur.

 

7. Magnum superbiae irritamentum praecidisti, si lateas. Nemo oculis suis lautus est, nec paucorum quidem et familiarium: sed apparatum vitiorum suorum pro modo turbae spectantis expandit. Quis eam, quam nulli ostenderet, induit purpuram? Quis posuit secretam in auro dapem? Quis sub umbra rusticae arboris luxuriae suae pompam solus explicuit? Ambitio scenam desiderat, nec ullibi potentius vires suas exerit, quam inter hominum laudes. Apis si mel fecit, equus si cucurrit, arbor si fructum protulit, nihil ultra quaerunt: homo plausum desiderat, digitoque monstrari, et dici: Hic est. Sed si attentius consideraveris, qui sint isti, a quibus optas laudari; nihil facilius, quam vulgi plausum, contemnes. Homines vani, et mutabiles sunt; quos saepe dicis insanire, qui se omni hora amentiae damnant, et sua saepe reprobant consilia. Brevis vita est et laudantis; et ejus qui laudatur, fitque id in angulo terrae, quae punctum est: ac ne ibi quidem omnes consentiunt; nec quispiam sibi ipsi. At magnum est, laudari a posteritate: ab his nimirum, quos neque vidisti, nec unquam videbis. Cur non doles, te non fuisse laudatum ab his, qui aetatem tuam antecesserunt? Sed finge, immortales eos fore qui tui recordabuntur, tuique futuram immortalem memoriam: quid hoc tibi mortuo proderit? quid prodest vivo? Saepe laudaris ubi non es, et cruciaris ubi es. Pretium cujusque rei in ipsa est: nec melior fit, si laudetur; nec deterior, si laude careat. An sol, si desint spectatores, de luce quidpiam amittit? An carebit dulcedine ficus, flos venustate, gemma nitore, nisi encomiis celebrentur? Magnum argumentum est animi ab altiori sede venientis, laudes hominum aspernari, et seipso contentum esse. Laudes perdis, si desideras: nam quid laudabile in te est? quanta est fragilitas tua, quanta miseria, quanta salutis tuae incertitudo? Servus inutilis es, etsi omnia feceris, quae praestare teneris. Qua vero fronte audebis dicere, te omnia fecisse quae debes? Time igitur, ne intus non sis, quod foris diceris; et cave, ne ea laudentur in te, ob quae ipse displices tibi. Redde Deo, quae ab ipso habes, esse, vivere, intelligere: nihil supererit tibi nisi peccatum. Nihil ergo cum sis, de nihilo gloriari non potes. Incipies esse aliquid, cum te nihil esse cognosces.

 

–––––––––––

 

Opuscula ascetica Eminentissimi Cardinalis Bona. Principia et documenta vitae christianae, indicans naturam, finem et officia vitae christianae, regulas de moderandis animi affectibus et de studio virtutum, necnon Manuductio ad coelum, continens medullam Sanctorum Patrum, et veterum philosophorum, insuper Via compendii ad Deum per motus anagogicos et orationes jaculatorias liber isagogicus ad mysticam theologiam, auctore D. Joanne Bona S. Romanae Ecclesiae tit. S. Bernardi ad Thermas Presbytero Cardinali, Ordinis Cisterciensis. Editio caeteris praestantior atque accuratior, studio unius sacerdotis Congregationis ac Seminarii Missionum ad exteros, Parisiis MDCCCXLVII (1847), pp. 227-232.

 

Notae:

(1) Eccli. X, 15.

 

(2) Eccli. X, 9.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVI, Kraków 2016

Reditus ad indicem operis Joannis Card. Bona OCist.

MANUDUCTIO AD COELUM

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: