MANUDUCTIO AD COELUM

 

MEDULLAM CONTINENS SANCTORUM PATRUM

 

ET VETERUM PHILOSOPHORUM

 

JOANNES CARDINALIS BONA OCist.

 

––––––

 

CAPUT VIII.

 

De invidia, et acedia. Utriusque descriptio et curatio.

 

1. Invidia sui vindex prius in propria saevit viscera, quam in proximi bona. Alia vitia ultrix poena a tergo sequitur; huic etiam praeire solet. Invidus enim alienam felicitatem suum facit tormentum, et de vicini pinguedine ipse macrescit. Simul peccat et plectitur, quem haec pestis invasit. Caetera vitia certo alicui bono contraria sunt; hoc, omnium bonorum inimicum est, omnium rerum naturam pervertit. Adversatur divinae bonitati, cui proprium est omnia bona sua communicare: adversatur statui Beatorum, qui aliorum felicitate, ut sua, potiuntur: adversatur Christianae charitati, quae de bonis etiam inimicorum laetatur: adversatur denique legi naturae, quae nos omnia bona nostra aliis etiam optare jubet. Sicut oculus eo morbo affectus, quem Ophthalmiam Medici vocant, splendidis omnibus offenditur: ita invidus aliorum virtute, et charitate cruciatur. Invidia dicitur; quia alterius excellentiam nimis videt.

 

2. Invidet Satan, sed hominibus, sociorom nemini: tu vero homo cum sis, hominibus invides; quod nec Diabolus quidem facit. Hoc autem animi pusilli est, et proprio judicio se ad infima abjicientis; neque enim alteri invideres, nisi eum meliorem te, et superiorem arbitrareris. Vis invidia carere? Sperne hujus mundi fugacia bona, et dilige aeterna. Amor aeternitatis mors invidiae est. Non potest mortalia bona aliis invidere, qui sola sempiterna concupiscit. Quis unquam Princeps sutori invidit, aut sarcinatori, artium suarum vilia servitia? Non se demittit ad haec infima mens sublimioribus occupata. Nonne satis est propriis malis angi, quae tam multa sunt, nisi et aliena bona te torqueant? Nunquam eris felix, si te cruciat felicior. An putas bona, quae invides, alteri erepta, ad te posse transferri? Habet proximus tuus divitias, floret scientia, supereminet dignitate. Haec omnia tua erunt, si ipsum amaveris. Plurimis abundat bonis, qui amat aliena.

 

3. Jungo Invidiae Acediam; quia utraque tristitia est: illa de alieno bono, haec de proprio. Utraque ad pusillos spectat: nam parvulum occidit Invidia (1); et Acedia vitium est languentis animi, bonorumque spiritualium taedio laborantis, qui rei magnitudine ac difficultate deterritus, nihil unquam homine dignum aggrediatur. Vult, et non vult piger (2); semper varius et inconstans, sibi gravis, aliis molestus, et continuo sui taedio poenae incubans suae. Similis est trocho, qui in orbem quidem agitatur, sed non progreditur; atque ita per flagri vim movetur, ut tamen semper insistat. Voluisse eum aliquid deprehendes, sed non fecisse. Omnis ejus operatio insipida, et instar repentis aquae vomitum provocans, non hominibus tantum, sed et ipsi Deo. Frustra igitur salutem speras, nisi excusso tempore generosos assumas spiritus, et acrioribus stimulis ad magna te cogas. Ut avis ad volatum, ita homo nascitur ad laborem: et ut desint labores pro Deo assumpti, satis cuique poenarum imponit mundus. Quantum ille laborat, ut divitias consequatur? Quantum ille patitur, ut ad optatam perveniat dignitatem? Magno vitia coluntur. Quod si fugacia bona tanto sudore mercaris; cur non parem adhibes diligentiam, ad felicissimam aeternitatem comparandam? Ah! pudeat segnem esse in re tanti momenti. Brevissimus labor est; merces aeterna. Nihil est tam arduum et tam difficile, quod mens humana, Deo duce, non vincat. Fortiter aude, et difficultatum spectra disparebunt. Quicquid sibi animus imperavit, obtinuit. Age quod potes; omnia poteris. Adjuvat facientem Deus.

 

–––––––––––

 

Opuscula ascetica Eminentissimi Cardinalis Bona. Principia et documenta vitae christianae, indicans naturam, finem et officia vitae christianae, regulas de moderandis animi affectibus et de studio virtutum, necnon Manuductio ad coelum, continens medullam Sanctorum Patrum, et veterum philosophorum, insuper Via compendii ad Deum per motus anagogicos et orationes jaculatorias liber isagogicus ad mysticam theologiam, auctore D. Joanne Bona S. Romanae Ecclesiae tit. S. Bernardi ad Thermas Presbytero Cardinali, Ordinis Cisterciensis. Editio caeteris praestantior atque accuratior, studio unius sacerdotis Congregationis ac Seminarii Missionum ad exteros, Parisiis MDCCCXLVII (1847), pp. 224-226.

 

Notae:

(1) Job. V, 2.

 

(2) Prov. XIII, 4.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXV, Kraków 2015

Reditus ad indicem operis Joannis Card. Bona OCist.

MANUDUCTIO AD COELUM

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: