MANUDUCTIO AD COELUM

 

MEDULLAM CONTINENS SANCTORUM PATRUM

 

ET VETERUM PHILOSOPHORUM

 

JOANNES CARDINALIS BONA OCist.

 

––––––

 

CAPUT IV.

 

De gula. Ejus mala, et remedia. Quae sint indicia devictae gulae.

 

1. Primum tibi certamen adversus gulae vitium ineundum est, quae pabulum caeteris subministrat. Morti corporis et animae nos gula initiavit. Primi enim parentes nostri, pomi interdicti esu omnes homines, antequam gignerent, peremerunt (1). Nunc eadem animarum hostes utuntur; ut enervato omni vigore nos proterant, et conculcent. Hinc stupor, languor, et taedium: Hinc scurrilitas, loquacitas, dissolutio: hinc immunditia, rixae, contentiones: hinc mentis hebetudo, destructio omnium virtutum: hinc rei familiaris profusio: hinc egestas: hinc longa morborum series, et ipsa denique mors, graviori ciborum sarcina accelerata. Pauci sunt infirmi, quos gula ad aegritudinem non adegerit: nam si noxiis humoribus, ex nimio cibo, et potu congestis, careat corpus, tentari quidem a morbo, sed non subigi posset. Plures occidit gula, quam gladius.

 

2. O vilissimam ventris servitutem, o inexplebilem cupiditatem! Modicum tibi corpus natura praebuit; vincis tamen vastissimorum et edacissimorum animalium aviditatem. Taurus paucorum jugerum pascuis impletur; una sylva plures nutrit elephantos: tibi angustus est Orbis; non sufficit ventri tuo, quicquid volat in aere, quicquid natat in undis, quicquid latet in sylvis. Aspice potentum culinas, et concursantes inter tot ignes coquos: vide servorum, et ancillarum sudantem cohortem: vide stragem animalium, et natantia vino penuaria: observa, quanta sollicitudine argentum ordinant pueri; quanta arte disponunt fercula, inferunt patinas, scindunt aves: quanta celeritate discurrunt ad ministeria. Vix credes unam esse domum, cui tot Consulum, et Regnorum vina promuntur, cui mensae tanto tumultu apparantur. Non praecipio ut subtrahas ventri alimenta. Contumax est; non potest vinci, quotidiano indiget cibo. Verum latet hic dolus, et subtilissimus concupiscentiae laqueus; quo saepe anima irretitur, obtentu necessitatis, negotium obumbrans voluptatis. Vis scire, quam parvo fames extinguatur? Teipsum numera, metire corpus, stomachum consule. Scies, non esse necessarium, quod mensuram excedit. Naturae pauca sufficiunt, luxuriae nihil.

 

3. Fames non est ambitiosa; contenta desinere, quo desinat non quaerit. Elapso momentaneo palati judicio, non suavius sapit pretiosum, quam vile. Si esuris, edendum est: si sitis, bibendum. Sed utrum panis plebeius sit, an siligineus: utrum aqua ex proximo amne excepta, an multa nive refrigerata, nihil pertinet ad naturam. Hoc unum illa jubet, se dari famem, sitim extingui. Pisces e supero, inferoque mari, a fluviis, et lacubus evocati, detractae e coelo aves, ereptae e sylvis ferae, diversa vini genera, et omnia Apicii condimenta, infelicis luxuriae tormenta sunt. Epicurus sobrium victum voluptatis gratia commendat: nihil est enim tam lautum, quod nausea non reddat insipidum, nihil tam insuave, quod delicatum non faciat fames. Vis omnem cibi et potus superfluam curam abjicere? exitum specta. Cito morieris, et corpus istud, tanta epularum varietate nutritum, foedis vermibus pabulum erit. Considera, quali convivio te escam praeparas: et sic carnem nutri, ne mentem opprimas. Cibo utere, qui parabilis sit, et ubique occurrens, nec patrimonio gravis, nec valetudini. Magna pars libertatis est, bene moratus venter, et patiens contumeliae. Multa quam supervacua essent non intelliximus, nisi cum deesse coeperunt. Eget corpus alimonia, non cupediis, aut lautitiis.

 

4. Non est autem quod te laudes, si contempseris superflua. Tunc laudabilis eris, cum contempseris necessaria: cum tibi persuaseris, sordidum panem ad victum; modicum vinum et debile, vel aqua debilitatum, ad potum satis esse: cum didiceris, herbas non tantum pecori, sed homini quoque nasci. Tunc te admirabor, cum solam necessitatem, ac virium reparationem, Deique gloriam, in cibo sumendo spectabis: cum lautiores epulas, et magnatum convivia contempseris: cum invitus ad mensam accedes, sicque alimenta sumes, quemadmodum pharmacum aegroti: cum voluptatem gustus, quia tolli non potest, compescere et moderari studueris: cum tibi molestum fuerit, quidpiam delicatius, valetudine exigente, accipere: cum vera denique mentis et corporis puritate imbutus fueris. Non enim in corporis attenuatione probatio abstinentiae sita est, sed in perfectione castitatis.

 

–––––––––––

 

Opuscula ascetica Eminentissimi Cardinalis Bona. Principia et documenta vitae christianae, indicans naturam, finem et officia vitae christianae, regulas de moderandis animi affectibus et de studio virtutum, necnon Manuductio ad coelum, continens medullam Sanctorum Patrum, et veterum philosophorum, insuper Via compendii ad Deum per motus anagogicos et orationes jaculatorias liber isagogicus ad mysticam theologiam, auctore D. Joanne Bona S. Romanae Ecclesiae tit. S. Bernardi ad Thermas Presbytero Cardinali, Ordinis Cisterciensis. Editio caeteris praestantior atque accuratior, studio unius sacerdotis Congregationis ac Seminarii Missionum ad exteros, Parisiis MDCCCXLVII (1847), pp. 206-208.

 

Notae:

(1) Gen. III.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXV, Kraków 2015

Reditus ad indicem operis Joannis Card. Bona OCist.

MANUDUCTIO AD COELUM

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: