MANUDUCTIO AD COELUM

 

MEDULLAM CONTINENS SANCTORUM PATRUM

 

ET VETERUM PHILOSOPHORUM

 

JOANNES CARDINALIS BONA OCist.

 

––––––

 

CAPUT XXXV.

 

De statu perfectorum. Imago viri perfecti. Finis vitae perfectae, unio cum Deo.

 

1. Perfectus ille dicitur, cui nihil deest. Quid autem potest illi deesse, qui purgatus a peccatis, emundatus a vitiis, ac virtutibus exornatus, Deo suo intime adhaeret, et unus cum eo efficitur spiritus in aeternum? Hic est apex Christianae perfectionis: hic finis ultimus, ad quem tendere debes. Cum enim quaelibet res tunc perfecta censeatur, cum fini suo copulatur, finis autem tuus Deus sit; tunc demum te perfici necesse est, cum perfecte Deo adhaerens ad eum redis, a quo existi. Perfectus autem sine speciali Dei auxilio nemo est. Et quia pauci inter mortales ad singularem Dei illapsum recipiendum mentis apicem disponunt; ideo paucorum perfectio est. Paucos singula saecula protulerunt.

 

2. Virum perfectum illum esse dices, quem videris interritum periculis, intactum cupiditatibus, inter adversa felicem, in ignominia beatum, in mediis tempestatibus placidum, quidquid caeteri timent optantque ridentem, omnia tanquam minora transeuntem, nullo bono nisi suo nitentem, semper liberum, sibi semper constantem, sui semper similem, erectum, excelsum, vacuum sui, et plenum Deo: cui bona sua nulla vis excutit, qui mala in bonum vertit, qui nulla re frustratur, nullo laeditur casu: qui pretia rebus non ex opinione, sed ex natura imponit: qui super omnia eminens, toti mundo se infert, et in omnes ejus actus contemplationem suam extendit, semper tranquillus et inconcussus: qui majore sui parte illic perpetuo commoratur, unde descendit. Sicut radii solis, quamvis terram contingant, illic tamen sunt, unde mittuntur; sic vir perfectus nobiscum quidem conversatur, sed optima sui parte abest, et fini suo semper adhaeret. Talis est animus ejus, qualis mundi status supra lunam: semper illic serenum est. Rerum defectus ignorat, varium animum nescit, omnia saecula illi serviunt, aequaliter tanquam sol universa perlustrat, atque omni multiplicitate rejecta in simplicissima unitate quiescit. Nihil optat, nihil quaerit extra se, non habens necesse longius arcessere felicitatem, quam corde inclusam gerit. Soli Deo operatur, soli Deo vivit, semper abire paratus. Hanc amussim adhibe vitae tuae: et intelliges, quam procul absis a perfectione.

 

3. Res ista major altiorque est, quam ut possis ad eam pertingere, nisi ille te sursum trahat, qui dixit: Sine me nihil potestis facere (1). Sed et praeviae dispositiones necessariae sunt. Finis vitae perfectae, intima cum Deo unio est: et quia ille habitat lucem inaccessibilem, ad eum nunquam accedes, nisi tenebras creaturarum a te expellas. Non potest homo divinae consors naturae fieri, nisi se ipsum, et omnia creata, mente et affectu transcendat. Omnis vel minima cuicumque rei adhaesio, echeneidi exiguo pisciculo similis est; qui si navim mordeat, eam sistit et detinet in medio cursu. Non aliter plerisque animabus contingit; quae velut naves, coelestibus divitiis onustae, beatae unionis portum feliciter attingerent, nisi aliqua vitiosa affectione detinerentur. Deus unus et simplicissimus est: nunquam poterit anima unioni apta esse, nisi una et simplicissima efficiatur.

 

FINIS MANUDUCTIONIS AD COELUM.

 

–––––––––––

 

Opuscula ascetica Eminentissimi Cardinalis Bona. Principia et documenta vitae christianae, indicans naturam, finem et officia vitae christianae, regulas de moderandis animi affectibus et de studio virtutum, necnon Manuductio ad coelum, continens medullam Sanctorum Patrum, et veterum philosophorum, insuper Via compendii ad Deum per motus anagogicos et orationes jaculatorias liber isagogicus ad mysticam theologiam, auctore D. Joanne Bona S. Romanae Ecclesiae tit. S. Bernardi ad Thermas Presbytero Cardinali, Ordinis Cisterciensis. Editio caeteris praestantior atque accuratior, studio unius sacerdotis Congregationis ac Seminarii Missionum ad exteros, Parisiis MDCCCXLVII (1847), pp. 313-315.

 

Notae:

(1) Joan. XV, 5.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVIII, Kraków 2018

Reditus ad indicem operis Joannis Card. Bona OCist.

MANUDUCTIO AD COELUM

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: