MANUDUCTIO AD COELUM
MEDULLAM CONTINENS SANCTORUM PATRUM
ET VETERUM PHILOSOPHORUM
––––––
CAPUT XXXI.
De temperantia. Quantum illi conferat verecundia. De abstinentia et castitate.
1. Temperantia voluptatibus imperat, quae ex gustu et tactu percipiuntur: adscititias et superfluas odit et abigit; necessariis obsequitur, quantum recta ratio permittit. Ejus regula infallibilis est, solam necessitatem in his, quae ad corpus spectant, pro mensura habere: nec unquam ad voluptates, propter ipsas, accedere. Hac virtute efficitur, ne ex homine in jumentum labaris. Ad eam plurimum confert Verecundia, fraenum pravorum motuum, bonae indolis index, custos puritatis, testis innocentiae. Si mentem tuam illa possideat, docebit te omnem timere turpitudinem, ab omni actu illicito abstinere, Dei praesentiam venerari, te ipsum ubique revereri, eamque semper diligere intelligibilem pulchritudinem, quae in operibus temperantiae maxime elucet. Porro tunc verecundum te esse dignosces, cum vel ad ipsum intemperantiae nomen expavesces, cum te parietes tui tegent, non abscondent, quos plerique circumdatos sibi credunt, non ut tuti iis vivant, sed ut peccent occultius. Quid autem prodest, recondere te, et oculos hominum auresque vitare? Tecum semper est Deus, qui ubique te videt: tecum conscientia, quae ubique te accusat.
2. Usum cibi et potus, Abstinentia et Sobrietas; quae vero ad tactum pertinent, Castitas et Pudicitia, moderantur. Et in usu quidem ciborum, difficillimum est, extra metas necessitatis non abripi. Venter praecepta non audit: poscit, appellat, et quotidianum tributum exigit. Sed quam parvo dimitti possit, quam modica stipe contentus sit, nemo recogitat. Cogimus vitiis servire naturam; famemque et sitim, quae naturalibus remediis facile sedari possunt, variis eduliis et potionibus irritamus. Castitas quoque ardua est inter tot libidinis incentiva; nisi ea compescat timor Dei, occasionum fuga, sensuum custodia, et maxima sui ipsius reverentia. Qui seipsum non veretur, nec alios vereri poterit. Vis castus esse? contine oculos; ne invitus ames, quae incaute aspexisti. Quid fugacem et falsam creaturae pulchritudinem admiraris? Expecta paulisper, et jam non erit. Serenam frontem squalentes arabunt rugae, moesta teget nubes oculorum faces, dentium ebur scaber obducet situs. Fuge etiam pravorum consortium, omnem mollitiem vita, carnem jejuniis doma, et durius tracta. Perit, qui nimium est amans sui sepulchri.
–––––––––––
Opuscula ascetica Eminentissimi Cardinalis Bona. Principia et documenta vitae christianae, indicans naturam, finem et officia vitae christianae, regulas de moderandis animi affectibus et de studio virtutum, necnon Manuductio ad coelum, continens medullam Sanctorum Patrum, et veterum philosophorum, insuper Via compendii ad Deum per motus anagogicos et orationes jaculatorias liber isagogicus ad mysticam theologiam, auctore D. Joanne Bona S. Romanae Ecclesiae tit. S. Bernardi ad Thermas Presbytero Cardinali, Ordinis Cisterciensis. Editio caeteris praestantior atque accuratior, studio unius sacerdotis Congregationis ac Seminarii Missionum ad exteros, Parisiis MDCCCXLVII (1847), pp. 304-306.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVII, Kraków 2017
Reditus ad indicem operis Joannis Card. Bona OCist.
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: