MANUDUCTIO AD COELUM

 

MEDULLAM CONTINENS SANCTORUM PATRUM

 

ET VETERUM PHILOSOPHORUM

 

JOANNES CARDINALIS BONA OCist.

 

––––––

 

CAPUT XXX.

 

De patientia. Ejus occasiones, et effectus. Indicia verae patientiae. Ad omnia mala ferenda paraenesis et documenta. Necessitas perseverantiae.

 

1. Patientia est virtus, qua mala hujus saeculi aequo animo sustinemus. Quia vero haec mala plurima sunt; varia sortitur nomina, pro varietate malorum, in quibus sustinendis versatur. Patientia proprie dicitur, cum injurias fortiter excipit: Æquanimitas, cum in ferenda jactura bonorum exteriorum occupatur: Longanimitas, cum pectus munit adversus rei expectatae dilationem: Constantia, cum firmat voluntatem ad alia quaecunque mala, propria et aliena, privata et publica toleranda. Nulla est virtus, cujus exercendae crebriores incidant occasiones. Tot enim irruunt malorum agmina, tot nos obsident adversarii; ut recte dictum sit (1), Militiam esse vitam hominis super terram. Nullum pene momentum labitur, quo strenue dimicandum non sit. Ut desint externi hostes, satis sibi quisque infestus est. Ex nobis, et in nobis nascuntur, quae nos cruciant et exercent. A fletu auspicamur vitam, rudes ad omnia, nisi ad lacrymas. Hoc primum discimus; huic rei incumbimus usque ad mortem. Inventi plures sunt, qui non riserint: nemo, qui nunquam fleverit. Patientia itaque necessaria est, ut pectus muniat, spiritum roboret, virtutes perficiat. Nemo potest cognoscere quantum valeat, nisi tribulationibus exerceatur. Non est sapiens, qui non est patiens.

 

2. Male est homini, qui nunquam adversam fortunam expertus est. Aiunt medici, nihil magis metuendum, quam nimis bonam habitudinem; sed et nautis nimia malacia suspecta est. Si te verberat et lacerat calamitas, non est saevitia sed certamen. Nisi dimices, non vinces; nisi viceris, non triumphabis. Quod si oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam (2), tu praesumes alienae felicitatis particeps fieri absque ulla tribulatione? Erras toto coelo, si aliam tibi viam fingis, qua migres ad Coelum. Virtutis sacramenta haec sunt, bona facere, et mala pati. Indicia vero jam adeptae patientiae sunt, aliena mala aequanimiter ferre, inter flagella Dei non murmurare, eorum qui mala inferunt consortium non fugere, inter contumelias ab odio custodiri, divinae voluntati quaecumque nos angunt adscribere, in malis silere, mala inferentes diligere, ob illatas injurias soli Deo conqueri, seque illi paratum ad omnes aerumnas offerre cum gaudio et gratiarum actione. Denique vere patiens esse dignoscitur, qui erga proximi imperfectiones impatiens non est.

 

3. In bonorum externorum jactura magnum solatium est, infidam eorum conditionem perpendere. Quidquid possides, quidquid amas, naturalem retinet fugacitatem: apud te est, tuum non est. Noli tibi imaginariae stabilitatis desiderio illudere. Nihil firmum infirmo, nihil fragili aeternum praeter virtutem. Hoc unum contingit immortale mortalibus: caetera suam mortem secum ferunt. Ergo quaecumque habes, eo loco pone, ut magnum sit inter te et illa intervallum. Viro bono nihil eripitur; quia nihil possidet tanquam suum. Cur gemis amisso nummulo, elato filio, succensa domo: perdita autem modestia, verecundia, fortitudine, non ploras? Atqui haec bona tua sunt, et tui juris: illa nec bona, nec tua sunt. Si doles, cum ea amittis; te dignum, qui amitteres, ostendis. Nihil te amisisse putares, si nihil inordinate diligeres. Externa sapientem non angunt, quia non tangunt.

 

4. Opus aliquod aggressurus, omnia ejus adjuncta considera: plura invenies, quibus turbari mens tua poterit, si non fuerint praevisa. Puerum vocas? fieri potest, ut praesto non sit, vel ut nihil agat ex animi tui sententia. Ad aliquem iturus es? fieri potest, ut inclusus sit, ut occludantur tibi fores, ut ille te negligat. Haec praevide, et omnia secunda tibi accident. Ille me hodie non admisit, cum alios admitteret: sermonem meum adversatus est: me in imo collocavit: querelae sunt nauseantis animi, in quas felices et delicati ac imprudentes incidunt. Non haec observat, qui his non afficitur; qui scit, haec omnia vitae hujus tributa esse. Optimum autem est pati, quod emendare non potes. Si cujus malitia vel impudentia offenderis; cogita, an fieri possit, ut nulli sint in mundo improbi et impudentes. Quod si hoc fieri nequit; quid accidit novi, si vir malus et impudens more suo male agit? Vide, ne potius tu arguendus sis, qui non praevideris hunc ita peccaturum. Semper sibi constitit mundus: vitia sunt, ubi sunt homines.

 

5. Cum aliqua afficeris poena, attende, non quid patiaris, sed quid feceris. Si verum tibi dixeris, acrioribus flagellis te dignum fateberis. Deus est, quo auctore cuncta proveniunt. Ipse te castigat, ut sanet, ut exerceat, ut induret, et sibi praeparet. Futuris malis reservat eos, quibus indulgere videtur. Unde possum scire, quantum animi tibi sit adversus paupertatem, si divitiis affluis. Unde dignoscam, quantum habeas constantiae adversus ignominiam et odium populi, si inter plausus senescis? Audivi te, cum alios in tribulationibus consolareris: opto te audire, consolantem te ipsum, et tibi ipsi imperantem, ne doleas. Si medico urenti, et membra secanti et gratias habes, et mercedem persolvis; cur Dei medicinae non acquiescis? Amentia est, putare damna, quae sunt remedia. Si paupertas, si aegritudo, et caetera, quae mala vocas, possent tecum verbis contendere, insultarent tibi, et dicerent: Quid mihi, homo, adversaris? Num aliquo bono mea culpa privaris? Prudentiane, an justitia, an fortitudine? An non licet tecum laeto animo esse? Bona erunt, quae mala putas, si super ea inconcussus eminueris. Magnum malum est, malum ferre non posse.

 

6. In alienis casibus potes aliquando constantiam dissimulare, nunquam autem in propriis. Sit tibi fletus communis cum miseris, non fletus causa. Descende, et inclina te afflictis, ut ipsos erigas. Nemo jacentem levabit, nisi se inflectat. Quia vero res omnes duplex manubrium habent, tolerabile unum, alterum intolerabile; si quis tibi injuriam fecerit, non ea parte ipsum prehende, qua facit injuriam: haec est enim ansa, qua ferri non potest. Sed cogita, illum eodem Christi sanguine redemptum esse, ad eamdem gloriam vocatum: sic eum prehendes, qua parte tolerabilis est, et quia amicitia valde exili voce praedita est ad liberas reprehensiones; veritatem ab adversario audire semper studeas. Hic perpetuo vigilans, res tuas infensus explorat: teque facilius mala tua, quam ipsum fallent. Traducet te per vicos et plateas, animique tui morbum vel latentem, vel neglectum, ipse iratus commonstrabit. Ab hoc capere utilitatem satage, et consule saluti tuae. Attentius se ipsum circumspicit, qui paratum sibi novit censorem, et adversarium.

 

7. Perseverantia virtutum omnium corona, et consummatio est. Inchoantibus praemium promittitur, sed datur perseverantibus. Ideo ante omnia hoc cura, ut constes tibi. Nihil tam utile est, quod in transitu prosit: retro relaberis, si ad ulteriora non contendis: et si incipis stare, descendis. Constitue, quid velis, et in eo usque ad exitum persevera. Inconstantis animi est, novas quotidie exercitationes assumere, novas subinde sibi quaerere sedes. Non alibi sis oportet, sed alius. Planta, quae saepius transfertur, tandem arescit: et remediorum crebra mutatio impedit sanitatem. Si Apostolus, vas electionis, non attendens quid ante fecisset, sed quid facere deberet, nequaquam se comprehendisse arbitratur: quid tibi faciendum erit, cui optabile foret, ut posses in fine tuo illius principio comparari? Ardor litterarum nulla aetate extinguitur: divitiarum amor insatiabilis est: expleri nescit honorum cupido. Res finem habiturae, sine fine quaeruntur: divinam vero sapientiam, si vel leviter degustaveris, continuo te saturum esse putabis? Aliter te ad perfectionem invitat, qui dixit: Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester coelestis perfectus est (3). Haec meta tibi proponitur, ut locum semper superesse scias incremento virtutis tuae.

 

–––––––––––

 

Opuscula ascetica Eminentissimi Cardinalis Bona. Principia et documenta vitae christianae, indicans naturam, finem et officia vitae christianae, regulas de moderandis animi affectibus et de studio virtutum, necnon Manuductio ad coelum, continens medullam Sanctorum Patrum, et veterum philosophorum, insuper Via compendii ad Deum per motus anagogicos et orationes jaculatorias liber isagogicus ad mysticam theologiam, auctore D. Joanne Bona S. Romanae Ecclesiae tit. S. Bernardi ad Thermas Presbytero Cardinali, Ordinis Cisterciensis. Editio caeteris praestantior atque accuratior, studio unius sacerdotis Congregationis ac Seminarii Missionum ad exteros, Parisiis MDCCCXLVII (1847), pp. 299-304.

 

Notae:

(1) Job. VII, l.

 

(2) Luc. XXIV, 26.

 

(3) Matth. V, 48.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVII, Kraków 2017

Reditus ad indicem operis Joannis Card. Bona OCist.

MANUDUCTIO AD COELUM

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: