MANUDUCTIO AD COELUM

 

MEDULLAM CONTINENS SANCTORUM PATRUM

 

ET VETERUM PHILOSOPHORUM

 

JOANNES CARDINALIS BONA OCist.

 

––––––

 

CAPUT XXIX.

 

De magnanimitate. Viri magnanimi descriptio.

 

1. Magnum aliquid ipso nomine sonat Magnanimitas, excelsa virtus; cujus robustissima vis est, semperque tendens ad magna. Sine hac irritus cadet omnis conatus reliquarum virtutum: nam cum multae in earum exercitatione occurrant difficultates, adversus eas mens erigi, et contra audientior ire debet: nec prius absistere, quam perruptis interpositis obicibus, ad boni sibi propositi adeptionem generose pertingat. Hoc praestat homini Magnanimitas: quae ad magna et heroica opera semper inclinat; Deique ope subnixa, secure ac prompte res quasque difficiles aggreditur. Audendum est aliquid, si vis aliquid esse. Non potest parvo res magna constare. Magna res est homo, cum vere est homo.

 

2. Magnus animus ad magna semper aspirat, eaque omnia velut minuta contemnit, quae pro maximis vulgus optat. Opera quidem efficit, quae multo honore sint digna; sed ipsum honorem, et denegatum non ambit, et spernit oblatum, nisi aliter exigant Dei honor, et obedientia. Nihil ad ostentationem, omnia ad conscientiam refert: recteque facti non ex populi sermone mercedem, sed ex facto petit. In edito stat semper, excelsus, insuperabilis, par sibi in omni rerum statu: nec locis altioribus se ingerit, contentus magnitudine sua. Super omnia eminet omnium dominus; et ideo nulli se submittit, neminem rogat; quia extra se nulla re indiget. Nihil est quod ipsum terreat, aut incurvet. Se profert, et spectari vult non vanitatis studio, sed attento gradu, in quo degit, et Dei donis, quibus refulget. Stat tamen cum his inconcussa humilitas summa coram Deo; quia omnia bona sua, omnemque gloriam in ipsum refundit, pro certo sciens, se ex se ipso nihil habere, nihil posse, nihil esse. Hoc est virtutis fines agnoscere, de se suisque rebus humillime sentire; iisdem tamen habitos honores salva modestia non repudiare. Sequi debet gloria, non appeti.

 

3. Excipit adverso pectore omnia adversantium tela, nihil reluctans; ut ad summum virtutis fastigium perveniat. Cum viris mediocribus et infimis modestum se ac moderatum exhibet: coram Principibus et opulentis nec se projicit, nec adulatur, nec eorum potentia suam opprimi sinit libertatem. Quae odio vel amore digna sunt, aperte odit, aperte amat: quaeque palam dici vel fieri debent, libere loquitur et operatur; quia nihil timet aut sperat. Facit eadem, quae caeteri hominum, sed non eodem modo, atque ideo utitur dissimulatione in vulgus, nec se facile populo miscet. Non meminit injuriarum; et in his, quae necessario perferenda sunt, nec querulus, nec supplex est. Paucos laudat, nec ipse laudari optat, sed facere laude digna. Non vivit alterius nutu, nisi amici et Superioris neque facile admiratur, quia nihil illi magnum, vel novum videtur. In omni casu se ipso tutus, nullis rerum movetur eventibus. Motum habet tardum, vocem gravem, orationem stabilem ac sedatam: non enim festinat, qui paucis rebus studet; nec vehementer contendit, qui se ipso contentus est.

 

–––––––––––

 

Opuscula ascetica Eminentissimi Cardinalis Bona. Principia et documenta vitae christianae, indicans naturam, finem et officia vitae christianae, regulas de moderandis animi affectibus et de studio virtutum, necnon Manuductio ad coelum, continens medullam Sanctorum Patrum, et veterum philosophorum, insuper Via compendii ad Deum per motus anagogicos et orationes jaculatorias liber isagogicus ad mysticam theologiam, auctore D. Joanne Bona S. Romanae Ecclesiae tit. S. Bernardi ad Thermas Presbytero Cardinali, Ordinis Cisterciensis. Editio caeteris praestantior atque accuratior, studio unius sacerdotis Congregationis ac Seminarii Missionum ad exteros, Parisiis MDCCCXLVII (1847), pp. 297-299.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVII, Kraków 2017

Reditus ad indicem operis Joannis Card. Bona OCist.

MANUDUCTIO AD COELUM

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: