MANUDUCTIO AD COELUM

 

MEDULLAM CONTINENS SANCTORUM PATRUM

 

ET VETERUM PHILOSOPHORUM

 

JOANNES CARDINALIS BONA OCist.

 

––––––

 

CAPUT XXVII.

 

De liberalitate. Quid sit, et qualiter exercenda. Quomodo differat a magnificentia.

 

1. Non voco liberalem, pecuniae suae iratum; qui nec dare scit, nec servare; qui non donat, sed projicit. Liberalis est, qui recte dat et rationabiliter, et pro modo facultatum, quantum decet, impendit, quando et quibus oportet, non suum sed alienum spectans emolumentum. Porro liberalitas virtus est beneficiorum erogatrix, quae circa pecuniarum largitionem et acceptionem versatur: sed largitio principaliter intenditur; quia praestantius est dare, quam accipere. Sufficit autem voluntas, cum tribuendi facultas deest; imo haec maxime attenditur, ut non solum prosis, sed velis prodesse. Nemo fluminibus, aut mari gratias agit, quod navigia patiantur: neque arboribus, quod fructus ferant: nec vento, quod secundus aspiret: nam licet haec omnia beneficia sint, illis tamen deest benefaciendi voluntas. Quod vero alicui donandum est pretium a celeritate sortitur. Sunt nonnulli, qui dum aliquid donant, gratiam omnem corrumpunt, avertendo vultum, obducendo frontem, et in alterum diem differendo. Sic amicum dilatione lassant, torquent expectatione: cumque proprium sit libenter donantis cito dare, qui diu noluit, non ex animo largitus est. Properat omnis benignitas, et jucundum est munus, quod obviam venit.

 

2. Non potest quisquam beate degere, qui se tantum intuetur, qui omnia ad utilitatem suam convertit: alteri vivas oportet, si tibi vivere optas. Quid tanquam tuo parcis? Procurator es. Omnia ista, quae ferreis claustris custodis, quae ex alieno sanguine rapta tuo defendis, tua non sunt. Deposita apud te fuerunt, et jam ad alium dominum spectant. Aut hostis illa, aut hostilis animi successor invadet. Quaeris, quomodo facias tua? Donando. Quid est hoc, quo te divitem putas? Domuncula, pecunia, agellus: si donaveris proximo, beneficium erit, virtus erit, quae tecum in aeternum manebit. Tunc pretiosa est pecunia, cum usu largiendi desinit possideri.

 

3. Quia tenui impensa fieri magna non possunt, ut mediocres sumptus liberalitas regit; ita splendidos et magnos Magnificentia. Hae duae virtutes, caetera similes, hoc discrepant; quod illa etiam in parvis, haec non nisi in magnis et luculentis apparet. Cui res angusta domi est, liberalis esse non potest: laudem vero magnificentiae ille solus assequitur, cujus opulentia spectabilis est. Haec proprie in operis admirabilitate conspicitur. Si quis enim magni pretii gemmam in usum rei divinae largiatur, eximie potius liberalis quam magnificus dicendus erit: sed si pretio gemmae sacrarium, templum, aut aliud splendidum ac mirabile opus extruxerit; magnificus nuncupabitur. Operum vero nomine, in quae magni sumptus conferri possunt, ea intelliguntur, quae pertinent ad publicam hilaritatem, et ad quaedam hominis officia splendide praestanda. In his decoris ratio habenda est, respectu operantis, et facultatum. Non est magnificus, qui plura quam habeat profundit: qui aere alieno se et suos gravat; ut magnificentiae laudem consequatur. Vere liberalis et magnificus ille est, qui quod donat et expendit, detrahit sibi.

 

–––––––––––

 

Opuscula ascetica Eminentissimi Cardinalis Bona. Principia et documenta vitae christianae, indicans naturam, finem et officia vitae christianae, regulas de moderandis animi affectibus et de studio virtutum, necnon Manuductio ad coelum, continens medullam Sanctorum Patrum, et veterum philosophorum, insuper Via compendii ad Deum per motus anagogicos et orationes jaculatorias liber isagogicus ad mysticam theologiam, auctore D. Joanne Bona S. Romanae Ecclesiae tit. S. Bernardi ad Thermas Presbytero Cardinali, Ordinis Cisterciensis. Editio caeteris praestantior atque accuratior, studio unius sacerdotis Congregationis ac Seminarii Missionum ad exteros, Parisiis MDCCCXLVII (1847), pp. 292-294.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVII, Kraków 2017

Reditus ad indicem operis Joannis Card. Bona OCist.

MANUDUCTIO AD COELUM

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: