MANUDUCTIO AD COELUM

 

MEDULLAM CONTINENS SANCTORUM PATRUM

 

ET VETERUM PHILOSOPHORUM

 

JOANNES CARDINALIS BONA OCist.

 

––––––

 

CAPUT XXIV.

 

De pietate, et observantia. Obedientia commendatur, itemque gratitudo. Quomodo accipiendum, et reddendum sit beneficium.

 

1. Nulla vi verborum exprimi potest, quam laudabile opus sit, posse hominem dicere: Parentibus meis cessi, et parui semper: eorum imperio, sive aequum, sive durum fuerit, obsequentem et submissum me praebui: bonum patriae civem me semper exhibui: fratribus et consanguineis bene facere nunquam cessavi: omnes vincere beneficiis conatus sum. Haec sunt nimirum Pietatis officia, quibus debitum tribuimus cultum patriae, parentibus, fratribus, et aliis sanguine conjunctis. Quod vero pietas erga cognatos, id praestat observantia erga Praelatos, Principes, Praeceptores, et alios, qui aliquo modo nos antecedunt dignitate, sapientia, aetate, religione, et sanctitate. Solemus enim coram illis assurgere, caput aperire, via decedere, equo aut vehiculo desilire, ad genua provolvi, manus aut vestes osculari, aliaque honoris signa pro more patriae exhibere. Haec autem omnia profuso ac reverenti animo praestabis, si praecesserit in intellectu magna sublimitatis illorum aestimatio. Nam hinc orietur in voluntate fuga quaedam et metus, quo perculsus nimiam cum illis familiaritatem declinabis, atque ab eorum magnitudine in tuam quodammodo resilies parvitatem. Omnis potestas a Deo est. Quicquid praestiteris majoribus tuis, infra debitum honorem erit, si Deum in illis consideraveris.

 

2. Ut ex primi parentis inobedientia omnis calamitas exorta est, sic per obedientiam filii Dei ad felicitatem reducti sumus, si et nos obedientiam servaverimus. Obedientia rerum omnium perfectio est, earumque cum suo principio firmissima connexio. A Deo enim in Deum admirabili circulo cuncta deducit. Hanc Christus prae caeteris virtutibus commendavit, qui ne eam perderet, perdidit vitam. Haec melior dicitur esse quam victimae, quia per eam propria voluntas mactatur. Suscipiendum est autem Superioris edictum, velut emissa divinitus vox, nulla quaesita praecepti causa vel motivo. Nescit judicare, qui perfecte didicit obedire. Moneat Superior, jubeat lex, dicat quid me velit facere; non disco, non disputo, non excuso: sed simpliciter et velociter pareo, paratus ad omnia, seu facilia seu ardua, pari gaudio et promptitudine exequenda. Unum est, in quo refractarius et contumax esse potes, si quis nimirum a bono te retrahat, et adversus Dei legem impellat. Caetera omnia constanter et sine murmure exequi debes.

 

3. Gratitudo debitum respicit ob acceptum beneficium. Nihil autem magis praestandum, quam beneficii aestimatio; si non ex rei magnitudine, saltem ex animo, et affectu donantis. Tum jugis benefacti memoria necessaria est, quae semper animo haereat. Gratiam referre nequit, nisi qui meminit: et qui meminit, jam refert. Hoc non exigit opes, non operam, non felicitatem; in promptu omnibus est. Ut desint vires, nunquam deerit voluntas, qua rependere etiam Regibus potes. Cum ab aliquo accipis beneficium, hilaris accipe, et gaudium profitere, quod sit danti manifestum; ut muneris sui fructum capiat. Justa laetitiae causa est, laetum amicum videre; justior, fecisse. Qui grate beneficium accepit, qui libenter et benigne, primam ejus pensionem solvit. Nunquam voluit gratus esse, qui beneficium tam longe projecit, ut extra conspectum sit. Qui illud extollit, qui se negat gratiam referre posse, jam reddidit. Qui fastidiose accipit et negligenter, parvi facere illud videtur. Qui vix indicat se sensisse, vix labia deducit, ingratior est, quam si taceret. Vir bonus, dum accipit beneficium, de reddendo statim cogitat. Quid enim tam contra officium, quam non reddere quod acceperis? Nec mensura pari, sed uberiori reddendum; sicut terra suscepta semina majori cumulo restituit. Cave tamen, ne in gratiae relatione nimium festines. Quidam, cum aliquod munusculum missum est illi, aliquid subinde intempestive remittunt, et se nihil debere testantur. Rejiciendi hoc genus est, cum munus munere subito expungis.

 

–––––––––––

 

Opuscula ascetica Eminentissimi Cardinalis Bona. Principia et documenta vitae christianae, indicans naturam, finem et officia vitae christianae, regulas de moderandis animi affectibus et de studio virtutum, necnon Manuductio ad coelum, continens medullam Sanctorum Patrum, et veterum philosophorum, insuper Via compendii ad Deum per motus anagogicos et orationes jaculatorias liber isagogicus ad mysticam theologiam, auctore D. Joanne Bona S. Romanae Ecclesiae tit. S. Bernardi ad Thermas Presbytero Cardinali, Ordinis Cisterciensis. Editio caeteris praestantior atque accuratior, studio unius sacerdotis Congregationis ac Seminarii Missionum ad exteros, Parisiis MDCCCXLVII (1847), pp. 283-285.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVII, Kraków 2017

Reditus ad indicem operis Joannis Card. Bona OCist.

MANUDUCTIO AD COELUM

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: