MANUDUCTIO AD COELUM

 

MEDULLAM CONTINENS SANCTORUM PATRUM

 

ET VETERUM PHILOSOPHORUM

 

JOANNES CARDINALIS BONA OCist.

 

––––––

 

CAPUT XXIII.

 

De justitia, et religione. Actus utriusque. Quid sit poenitentia, et in quo consistat.

 

1. Justitia suprema virtus, aliis nata non sibi, quidquid habet transfundit in proximos, nihil petens ex se, nisi usum sui. Haec homines a mutuis injuriis avertit, et mundum universum in pace constituit. Haec tacita quaedam naturae conventio est, et vinculum societatis humanae; nec quidquam sine illa laudabile esse potest. Vir justus neminem laedit, alienum non vindicat, omnibus prodest, bene de omnibus sentit et loquitur, dat unicuique quod suum est, non impedit alterius bonum. Si praesit, justa praecipit, omnibus patet, propriisque utilitatibus subditorum commoda praefert: poenis vitia coërcet, praemia bonis largitur, et sic omnes continet in officio. Si subsit, servat concordiam, legibus paret, et jussis majorum, suoque statu contentus officia et dignitates non appetit, nec se rebus ingerit quas ad se non spectant. Gratis autem justitiam colit; quia justae actionis nullum majus praemium existimat, quam justum esse.

 

2. Religio moralium virtutum praestantissima, Deum immediate respicit, ejusque cultum et honorem. Primus autem cultus est, ipsum credere et cognoscere: deinde, reddere illi majestatem suam, reddere bonitatem. Parum est nosse Deum, quod et daemones faciunt, qui oderunt; amor insuper et cultus exigitur, his ex rebus constans; quae utinam tam bene implerentur, quam sciuntur! Scis, Deum illum esse, qui praesidet mundo; qui humani generis tutelam gerit, qui universa moderatur. Ipsum solum potentem, solum bonum, solum altissimum confiteris: ab eo tanquam a summo bono, et tuo ultimo fine, perpetuam beatitudinem expectas. Cur non igitur, ut par est, eum colis? cur non summam ei exhibes venerationem? cur vilissimam terrae glebulam ei praefers? Vana est religio tua, nisi factis comprobetur. Vis vere religiosus esse? Ambula coram Deo, et esto perfectus. Satis eum colit, qui imitatur. Vera religio te Deo religat, Deum tibi. Custodi eam illibatam a negligentia, ab erroribus, a peccatis. Stultitia magna est, fidem lingua, moribus infidelitatem praedicare. Hujus notae homines irrisit olim celeberrimus inter Ethnicos Philosophus, dicens: Nihil gloriosius esse Christianis, cum loquuntur: nihil miserabilius, cum operantur.

 

3. Divini juris laesi reparatrix est Poenitentia; quae ad peccati detestationem inclinat, cum efficaci voluntate, Deo, per illud offenso, satisfaciendi. Haec est enim poenitentia, praeterita peccata detestari, expiare; nec amplius in ea consentire. Praeterit quod delectat; restat quod arguit, quod torquet, quod damnat. Quid prodest transactam foeditatem abscondere? Nemo nocens se judice absolvitur. Tribunal quoddam a natura in ipsa mente humana constitutum est, ubi unusquisque sui sceleris accusator est, et testis, et judex. Hic coge animum et sensus tuos quotidie adesse, ad reddendam rationem. Dic apud te causam; et, quantum potes, te ipsum coargue. Totum diem tecum scrutare; omnia dicta et facta tua, atque ipsasmet cogitationes remetire, nihil abscondens, nihil transiens. Si agnoscis iniquitatem tuam, ignoscit Deus: si fateris, mederis. Quid refert neminem scire vitium tuum, cum tu scias? an utilius tibi existimas, damnatum latere, quam palam absolvi? Ubicumque lateas, conscientia tecum est; non potes eam effugere. Miserrimus es, si hanc aspernaris.

 

4. In tria tempora vita dividitur, quod est, quod fuit, et quod futurum est. Praesens momentaneum est, ante desinens quam veniat; futurum nondum est; at praeteriti dies aderunt omnes, cum jusseris, et ad arbitrium tuum se inspici patientur. Ne timeas memoriam tuam; ne erubescas te in praeteritum retorquere, erroresque tuos tibi exprobrare. Quo frequentius id feceris, eo citius emendaberis. Ipse de te vindictam sume, nec ea iterum admittas, quae fecisse te plangis. Plerique liberati a naufragio, exinde repudium et navi et mari dicunt, Deique beneficium periculi memoria honorant. Hanc bonam sollicitudinem in te esse cupio; ne iterum experiri velis, quod semel timuisti. Grande periculum evasisti: ne te iterum discrimini exponas. Toties pepercit Deus, quoties deliquisti: cave, ne idcirco deterior fias, quia Deus bonus est. Quid facturus sis, cogitas aliquando: cur non potius, quid feceris? Nam consilium futuri ex praeterito venit. Multi ad sapientiam pervenirent, nisi jam putarent se pervenisse. Nisi te quotidie emendes, quotidie deterior eris.

 

–––––––––––

 

Opuscula ascetica Eminentissimi Cardinalis Bona. Principia et documenta vitae christianae, indicans naturam, finem et officia vitae christianae, regulas de moderandis animi affectibus et de studio virtutum, necnon Manuductio ad coelum, continens medullam Sanctorum Patrum, et veterum philosophorum, insuper Via compendii ad Deum per motus anagogicos et orationes jaculatorias liber isagogicus ad mysticam theologiam, auctore D. Joanne Bona S. Romanae Ecclesiae tit. S. Bernardi ad Thermas Presbytero Cardinali, Ordinis Cisterciensis. Editio caeteris praestantior atque accuratior, studio unius sacerdotis Congregationis ac Seminarii Missionum ad exteros, Parisiis MDCCCXLVII (1847), pp. 280-282.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVII, Kraków 2017

Reditus ad indicem operis Joannis Card. Bona OCist.

MANUDUCTIO AD COELUM

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: