MANUDUCTIO AD COELUM

 

MEDULLAM CONTINENS SANCTORUM PATRUM

 

ET VETERUM PHILOSOPHORUM

 

JOANNES CARDINALIS BONA OCist.

 

––––––

 

CAPUT XXII.

 

De prudentia. Ejus necessitas, et difficultas. Officium viri prudentis.

 

1. Ut architectis nullum opus recte procedit sine linea, et libella; ita nec nobis sine prudentia. Haec norma caeterarum virtutum est, recta ratio agendorum, oculus animae, et ars vivendi. Non potest esse jucunda vita, a qua absit prudentia. Hanc artem difficillimam esse omnes fatentur. Sed et obscura est. Oritur ex eo difficultas; quod intra considerationis suae ambitum res omnes tam universas, quam singulares complectatur: ac deinde, quod nullus sit certus status rerum humanarum; quae cum sint variae semper et contingentes, atque a diversis pendeant circumstantiis, non est cujusque ingenii, certam in illis statuere normam, et quae non raro repugnantia sunt, certo quodam temperamento conjungere, et miscere. Obscuritatem vero adfert caligo illa, qua rerum gerendarum causae involvuntur. Apparent quidem earum fastigia; sed latent fundamenta. Latet etiam divinum decretum, de prospero vel infelici rerum eventu: unde fit, ut paucorum sit ista virtus. Pauci possunt quid magis expediat in quovis negotio praevidere.

 

2. Prudentiam gignunt usus, et memoria. Res enim singulares, quas illa regit, notae homini fiunt per usum, et experientiam. Tutus eris, si tuo, et alieno credideris experimento; nec altiori rei te impones, in qua tibi tremendum, et unde cadendum sit. Ut vero omnia prudenter disponas, inspicere primum debes teipsum; deinde negotia quae aggrederis; tum eos, quorum causa, vel cum quibus agendum est. Et te ipsum quidem accurate aestimabis, ne plus quam potes tibi posse videaris. Aliquis eloquentiae fiducia prolapsus est: quidam patrimonio suo plus imperavit quam ferre queat: alius infirmum corpus laborioso oppressit officio. Aestimanda sunt postea quae aggrederis; et vires tuae cum rebus agendis comparandae. Opprimunt onera, quae ferente majora sunt. His quoque admovenda manus, quorum finem aut facere aut certe sperare possis. Hominum deinde delectus habendus est, an digni sint quibus partem vitae tuae impendas: eorum mores examinandi; nec tibi noceas, dum aliis prodesse studes. Denique considerandum est, utrum natura tua rebus hujusmodi agendis idonea sit; et eo inclinandum, quo te vis ingenii defert. Reluctante natura irritus labor est.

 

3. Vir prudens nihil aggreditur, quamdiu aliqua perturbatione agitatur: non enim potest verum et honestum discernere concussa mens, et pravae affectionis praestigiis delusa. Multum item prudentiae adversatur praecipitatio, quae in graves ac inextricabiles casus plerosque induxit. Quare prudens nil temere agit, propriumque judicium alieno consilio subjicit. Timidae sunt hominum cogitationes, incertae providentiae, rerum exitus dubii, fallaces experientiae. Ibi salus, ubi multa consilia. Spectat quoque ad prudentem, rem denudare, et acute introspicere, sine fuco et integumentis, quae decipere incautos solent. Sepone pecuniam, famam, dignitatem: intus rem ipsam scrutare: quaere quid sit, non quid vocetur. Stultum est, simulacris et umbris falli. Tum debes veluti ex specula quidquid evenire potest explorare; ne stultum illud quandoque dicendum sit: Non putaram. Ad id longa consultatio adhibenda, maturumque judicium, et subtile examen; ne prava aliqua circumstantia actionem vitiet, ne prudentia degeneret in astutiam et calliditatem, et ne in tanta veri ac fucati boni vicinia vitium pro virtute amplectaris. Peracta denique electione, omnem praecide moram, statimque exequere quod decrevisti. Nullus cunctationi locus est in bono consilio; quod non potest laudari, nisi peractum.

 

–––––––––––

 

Opuscula ascetica Eminentissimi Cardinalis Bona. Principia et documenta vitae christianae, indicans naturam, finem et officia vitae christianae, regulas de moderandis animi affectibus et de studio virtutum, necnon Manuductio ad coelum, continens medullam Sanctorum Patrum, et veterum philosophorum, insuper Via compendii ad Deum per motus anagogicos et orationes jaculatorias liber isagogicus ad mysticam theologiam, auctore D. Joanne Bona S. Romanae Ecclesiae tit. S. Bernardi ad Thermas Presbytero Cardinali, Ordinis Cisterciensis. Editio caeteris praestantior atque accuratior, studio unius sacerdotis Congregationis ac Seminarii Missionum ad exteros, Parisiis MDCCCXLVII (1847), pp. 277-279.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVII, Kraków 2017

Reditus ad indicem operis Joannis Card. Bona OCist.

MANUDUCTIO AD COELUM

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: