MANUDUCTIO AD COELUM
MEDULLAM CONTINENS SANCTORUM PATRUM
ET VETERUM PHILOSOPHORUM
––––––
CAPUT XXI.
De virtutibus theologicis. Fides operibus comprobanda. In solo Deo ponenda fiducia. Motiva amoris erga Deum. Amor proximi beneficiis ostenditur. Hortatio ad eleëmosynam.
1. Basis caeterarum virtutum et totius Christianae vitae fundamentum est fides; sine qua nemo potest placere Deo. Haec est sapientia, quae domuit orbem; cui firmiter adhaerendum, omni disquisitione et curiositate rejecta. Crede autem, et operare: quia Fides sine operibus mortua est. Sermo tuus, et professio tua jactitant Fidem: cave, ne vita et mores praedicent infidelitatem. Credis Evangelium: cur non obedis Evangelio? Credis vitam aeternam: cur brevissimum tempus interminabili praefers aeternitati? Quid prodest credere vera et bona, si tu falsus es, et mala operaris? Vix fieri potest, ut bene credat, qui male vivit: ille enim vere credit, qui exercet operando quod credit.
2. Cum certissimum sit, Dei providentia omnia disponi et gubernari, adeo ut nec passer de coelo, nec folium de arbore cadat absque ejus nutu et voluntate; ipsi te totum trade excelso animo, et ingenti fiducia, nihil dubitans, quin opportunum ad res omnes auxilium sis habiturus. Scito, omnia humana consilia atque praesidia fallacia et incerta esse; teque regi et agi absque ulla anxietate a Deo sinas. Et si res accidant inopinatae, quibus actionum tuarum et consiliorum tota series turbari et praecidi videatur, vel morbis, vel falsis criminationibus, aliisque casibus gravioribus; ne despondeas animum, sed Spe Divina munitus, ejus te regimini subjice: nam per hos casus, per haec discrimina, ad illum finem te Divina Sapientia perducit, quem tibi ab aeterno destinavit. Non sentit malum praesens, qui futura sperat bona. Tantum potest homo, tantum habet, quantum sperat, et credit.
3. Charitas omnium virtutum forma et Regina, et Deum respicit, et proximum. Et Deus quidem ex toto corde, ex tota anima, ex totis viribus, super omnia amabilia diligendus est, pure propter se, et suam infinitam bonitatem. Quod est, quod vivis, quod moveris, quod sentis, quod intelligis, Dei gratia est. Ipse te a servitute diaboli redemit: ipse animam tuam innumeris praerogativis nobilitavit: ipse tibi vitam aeternam, nullis praecedentibus meritis, praeparavit. Coelum, terra, aër, aqua, et omnia quae in eis sunt, magnis vocibus quotidie clamant, ut summo cum amore prosequaris, a quo propter te creata sunt. Cur per multa vagaris, quaerendo bona animae tuae? Ama unum bonum, quod est omne bonum. Quaere simplex bonum, quod est summum bonum; quo nihil majus, nihil amabilius potest excogitari. Solus amor est, quo mutuam Creatori vicem, quamvis non ex aequo, rependere potes. Amor autem non est otiosus; non quaerit quae sua sunt: operatur magna, si est. Nulla amori impervia difficultas. Verus amator mori potest, vinci non potest.
4. Natura omnibus amorem indidit mutuum, et sociabiles fecit: omnes enim homines magni corporis membra sumus, ad eamdem Fidem et gloriam vocati. Non amat Deum, qui non diligit fratrem suum. Actus vero dilectionis erga proximum sunt, beneficia omnibus conferre, omnibus prodesse, omnes obsequio et amore praevenire. Beneficia autem laeto animo et prompto indigentibus conferes, nulla intercedente mora, nisi in accipientis verecundia. Sufficiat ad remedium tristius quidpiam passis, quod eorum indigentiam scias. Molestum verbum, et onerosum est, Rogo. Si amici desiderium occupas, et antecedis, antequam rogeris, multiplicas munus tuum. Non tulit gratis, qui, cum rogasset, accepit. Si praevenire non potuisti, plura rogantis verba intercide, ne rogatus videaris; teque daturum, ipsa festinatione approba, etiamsi non fuisses interpellatus. Tum bona verba bonis rebus adjice; nec quidquam triste misceas beneficio, non moestitiam, non tarditatem, non exprobrationem, non denique jactantiam. Res ipsa te silente loquetur; et qui videt in abscondito, reddet tibi.
5. Inter actus Christianae beneficentiae praecipuum tenet locum eleëmosyna; qua fides probatur, redimuntur peccata, emitur coelum. Cave ergo, ne despicias pauperem, qui cum sibi egenus sit, te facere divitem potest. Peccatis tuis venundatus es, redime te pecunia tua: fac de instrumento avaritiae, subsidium misericordiae. Histrio te ad risum provocans, plenus a te recedit; Christus offerens regnum coelorum, nihil accipiet? Tributa Principi vel invitus solvis, etsi ex agris nihil perceperis; Christo Regi ex eo, quod superabundat, frustum panis denegabis? Cave, ne parcens pecuniis tuis, reus sis sanguinis fratris tui. Si non pavisti, occidisti. Cogitas, quam bene alii post te vivant; non cogitas, quam male tu moriaris. Satius est deesse aliquid haeredibus tuis de patrimonio, quam tibi de salute. Inspice rationes tuas. Vide, quid in aeterna patria, quid hic possideas. Ex omnibus rebus tuis id solum in morte reperies, quod per manus pauperum in coelum praemisisti. Argue infidelitatem tuam. Invadere domum hostis potest, coelum non potest.
–––––––––––
Opuscula ascetica Eminentissimi Cardinalis Bona. Principia et documenta vitae christianae, indicans naturam, finem et officia vitae christianae, regulas de moderandis animi affectibus et de studio virtutum, necnon Manuductio ad coelum, continens medullam Sanctorum Patrum, et veterum philosophorum, insuper Via compendii ad Deum per motus anagogicos et orationes jaculatorias liber isagogicus ad mysticam theologiam, auctore D. Joanne Bona S. Romanae Ecclesiae tit. S. Bernardi ad Thermas Presbytero Cardinali, Ordinis Cisterciensis. Editio caeteris praestantior atque accuratior, studio unius sacerdotis Congregationis ac Seminarii Missionum ad exteros, Parisiis MDCCCXLVII (1847), pp. 274-277.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVI, Kraków 2016
Reditus ad indicem operis Joannis Card. Bona OCist.
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: