MANUDUCTIO AD COELUM
MEDULLAM CONTINENS SANCTORUM PATRUM
ET VETERUM PHILOSOPHORUM
––––––
CAPUT XX.
De bono solitudinis. Fugienda malorum societas. Mundi vitia quot et quae sint. Studium proficientis, acquisitio virtutum. Signa quaedam obtentae virtutis.
1. Ingens argumentum est compositae mentis, et a pravis affectionibus emendatae, secum posse consistere. Sicut Deus, se solo beatus, in se semper moratur; ita ad Dei felicitatem proxime accedes, si tecum manere didiceris. Et quidem si volueris, nunquam eris solitarius, si nunquam a Christo separaberis. Quod si loquendi te corripit cacoëthes, tecum loquere; sed cave, ne cum malo homine loquaris. Vis autem scire, quid tecum colloqui possis? Id quod homines de aliis libentissime faciunt: de te apud te male loquere. Produc vitia tua, et castiga quicquid in te animadversione dignum repereris. Nunquam deerit aliquod vitium, cui curatio adhibenda sit. Absconde te in otio; sed et otium tuum absconde. Gloriari solitudine, iners ambitio est. Corporali autem solitudine internam junge, ut grata tibi atque utilis sit. Subduc te vanis occupationibus; nec ab hominibus tantum, sed a rebus etiam secede, quae ad te non spectant. Esto liber ab omni creatura; et a corde tuo earum imagines exclude. Abjice omnes caducarum rerum sollicitudines, omnes cogitationum ineptias; et in abdito cordis recessu tibi soli, et Deo attende. In hoc mentis silentio, in hac rerum omnium oblivione et nuditate, vera cordis requies, vera tranquillitas sita est. Huc fuge, hic abscondere, huc semper intende: ibi enim reperitur Deus, ubi omnes creaturae deseruntur.
2. Si vis bonus esse, fuge malorum consortium. Nihil tam damnosum bonis moribus, quam se populo committere. Nunquam mores, quos intulisti, referes. Animus tener et parum tenax recti, vitiorum impetum, tam magno comitatu venientium, ferre non potest. Facile transitur ad plures. Convictor delicatus paulatim enervat et emollit: vicinus dives cupiditatem irritat. Unico exemplo luxuriae, seu avaritiae, perire potes. Trahunt in pravum parentes, trahunt socii, trahunt servi. Plena omnia periculis, plena sunt laqueis. Statim ac editi in lucem sumus, in omni continuo pravitate, et in summa opinionum perversitate versamur. Vix ullus in mundo est, qui non aliquod vitium aut commendet, aut imprimat, aut nescienti allinat. Continebis te aliquando inter domesticos lares: extra forum et commercium hominum: proh quam suavi et optata fuga! Omnia intus serena, omnia tranquilla, sine nube et vento. Accedit casu qui te evocet; sequeris. Conjungunt se alii, sit corona, venitur ad turbam, peccatur multiplici excessu; et qui bonus exieras, pessimus regrederis. Vulnera autem animae non deprehendis, nisi iterum solitarius. Recede ergo in te ipsum, quantum potes, ne suis erroribus mentem imbuat omnis undique ad vitia consentiens multitudo. Laetior est animus, qui in pauciora distringitur.
3. Crede te paulisper in celsi montis verticem subduci: speculare inde miserrimam mundi faciem. Hinc disces ipsum odisse, et ab eo in solitudinem elongari. Cernes itinera a latronibus claudi, maria a praedonibus obsideri, fremere undique bella, et humano cruore madescere campos, abruptoque fraeno vitia ubique et scelera dominari. Videbis in occulto penetrali ab impudicis ea fieri, quae nec ipsis quidem possunt placere qui faciunt. Invenies tam indigna, tam indecora; ut nemo dubitaturus sit eos insanire, si cum paucioribus insanirent: sed sanitatis patrocinium est insanientium turba. Inter leges ipsas delinquitur; nec tuta illic est innocentia, ubi defenditur. Perit innocens, absolvitur reus: minusque crimine, quam absolutione peccatur. Nullus legum metus est: quod enim potest redimi, non timetur. Amarae sunt obloquentium linguae, subdola ora laudantium: inde saevit odium, hinc decipit mendax officium. Alius vino madet, alius torpet inertia. Illum insatiabilis avaritia tenet; hunc defatigat ex alienis judiciis suspensa semper ambitio. Respice forum multitudine refertum: tantumdem istic vitiorum esse fateberis, quot hominum. Peccant omnes injuriis in proximum; in Deum contemptu, in res abusu: omnia in suum congregant judicium, omnium rei. Et quomodo tutum servare vestigium, vel ad te recurrere poteris, inter tot vitia omni ex parte urgentia, quae resurgere cupientem, et in altum attollere oculos, premunt, et mergunt? Innoxium aliquem esse, ubi regnant nocentium agmina, difficile est: nam si te immutare non poterunt, saltem impedient. Una est firma tranquillitas, tot te malis excerpere, et in eam recedere stationem, e qua possis mundi luem ab omni contagio liber intueri. Insuperabilis est animus, qui externa deseruit, et sibi soli vacans arce sua se vendicat. Huic mundus carcer est, et solitudo paradisus.
4. Vanum est ab hominibus secedere, nisi cogas animum intentum sibi esse, et virtutum exercitationi solerter incumbere. Nullum homini bonum est, si desit virtus; nulla quies, nulla felicitas, nisi ex virtute. Tria sunt, quae sibi mutuo in Universo respondent. Inter omnia et super omnia Deus; inter sensibilia lux, inter animi perfectiones virtus. Deus est lux et virtus omnium: lux, virtus mundi et imago Dei: virtus, lux animi, per quam filii Dei nominamur et sumus. Ad hanc purgato animo accedere debes, si ad optatum perfectionis culmen pervenire desideras. Virtus enim perfectio hominis est, instauratrix innocentiae, omni plena jucunditate. Est supplementum naturae, ad bonum supernaturale ex se ineptae. Est facilitas boni operis, qua recte vivimus, qua velut caeci illuminamur, qua peccatis resistimus, qua meritis cumulamur, qua vitam aeternam promeremur. In hoc studio necessarium tibi primo est, cujusque virtutis naturam et actus praescire; quia nemo amat quod ignorat. Tum ab actu et exercitatione nunquam cessandum: et si desint occasiones, milites imitari oportet, qui in media pace sine hoste decurrunt, fictisque velitationibus se ad vera certamina parant. Finge tibi ingentia quaeque scelera objici: puta te contumeliis proscendi, omnia quae possides a te violenter auferri; et sic patientiam exerce, ac si res vera ageretur. Non trepidabis in ipsa re, si ante rem te ita exercueris. Magnos ad pugnam spiritus adfert miles, qui sanguinem saepe fudit.
5. Virtutum habitus non nisi longa exercitatione comparantur. An vero aliquam ex illis obtinueris, ex his indiciis dignosces. Si nimirum vitia virtuti opposita extincta sentias, aut magna ex parte compressa. Si pravarum affectionum motus sub fraeno rationis legem pati, ac menti parere facile compellas. Si actus virtutis absque difficultate, imo etiam cum delectatione exerceas. Si tepidorum dicta contemnas, plenaque spiritus libertate ad ea praestanda te exeras, quae displicent imperfectis. Si pravos actus, ad quos antea per habitum inclinabaris, connaturali quodam fastidio abomineris. Se neque per somnium re aliqua turpi delectari, aut quidpiam injustum approbare videaris. Si ea satagas imitari, quae in aliis laudas et admiraris; atque ab illis abstineas, quae reprehendis. Si nullam culpam exiguam putes; omnemque imperfectionem, quantumvis minimam, studiose vites, et observes. Si cum vides vel audis, aequales tuos divitiis aut dignitatibus florere; nec invideas, nec perturberis. Si errores tuos ingenue fatearis, cupiens ab omnibus corrigi et reprehendi. Si conscientiae testimonio contentus, bona opera in te ipso serves, et abscondas: recte enim facti fecisse praemium est. Si studio denique virtutis sine intermissione incumbas: nam vera virtus nunquam torpet, sed semper in actu est.
–––––––––––
Opuscula ascetica Eminentissimi Cardinalis Bona. Principia et documenta vitae christianae, indicans naturam, finem et officia vitae christianae, regulas de moderandis animi affectibus et de studio virtutum, necnon Manuductio ad coelum, continens medullam Sanctorum Patrum, et veterum philosophorum, insuper Via compendii ad Deum per motus anagogicos et orationes jaculatorias liber isagogicus ad mysticam theologiam, auctore D. Joanne Bona S. Romanae Ecclesiae tit. S. Bernardi ad Thermas Presbytero Cardinali, Ordinis Cisterciensis. Editio caeteris praestantior atque accuratior, studio unius sacerdotis Congregationis ac Seminarii Missionum ad exteros, Parisiis MDCCCXLVII (1847), pp. 269-273.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVI, Kraków 2016
Reditus ad indicem operis Joannis Card. Bona OCist.
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: