MANUDUCTIO AD COELUM

 

MEDULLAM CONTINENS SANCTORUM PATRUM

 

ET VETERUM PHILOSOPHORUM

 

JOANNES CARDINALIS BONA OCist.

 

––––––

 

CAPUT II.

 

Cupienti bene vivere, morum instructor eligendus est. Qualis hic esse debeat. Officia discipuli.

 

1. Nihil magis necessarium incipienti servire Deo, quam ut se regi, et institui ab optimo praeceptore sinat. Quis enim iter ignotum sine duce aggrediatur? Quis difficillimam artem ediscat sine magistro? Paucos numerabis, qui seipsos protulerint, qui sine ullius adjutorio ad virtutem exierint. Quid universim fieri oporteat, et mandari absentibus potest, et posteris scribi. Quando autem, et quemadmodum quidpiam fieri debeat, ex longinquo nemo suadebit: cum rebus ipsis deliberandum est. Non potest Medicus per epistolam cibi aut pharmaci tempus praescribere: vena tangenda est. Ita etiam in curandis animi morbis quaedam sunt, quae non nisi a praesente monstrantur. Paulus futurus Doctor gentium, postquam conversus a Christo fuit, missus est ad Ananiam, ut ab eo disceret viam vitae. Durum et laboriosum negotium aggressus es, malignitatem naturae vincere, cum spiritualibus nequitiis colluctari, et ad virtutem te ipsum perducere, inter tot obstantia et impedientia. Quare aliquem invocare oportet, qui manum porrigat adjutricem, qui ostendat pericula, insidias detegat, et in ancipiti pugna instruat ad victoriam. Sed dicis mihi: Quem invocabo? Virum fidelem et sapientem, qui velit et possit tibi prodesse: cujus reverearis occursum, non reformides: qui non castiget errantem, sed emendet: cujus vita plus oculis, quam auribus probetur. Male imperat, qui praecipit, et non facit.

 

2. Eum elige adjutorem, qui nemini aduletur, qui se vulgi congressibus non inferat, qui nec divitum convivia, nec Principum aedes frequentet, qui tale aliquid habeat in vita, quale argentarius in pecunia; qui possit dicere, Affer quamvis drachmam, ego eam discernam; affer quamvis affectionem, ego eam dijudicabo: qui, tanquam probatus medicus, internas aegritudines dignoscat, qui apta praescribat remedia ad omnes animi morbos depellendos. Talis sit, qui subtili examine omnium spirituum instinctus discernere, inter virtutes et vitia discrimen ponere, omnium moribus servire sciat; qui omnes recessus et secreta mentis tuae solerti consideratione perscrutetur: qui ab omni vitioso affectu immunis, lucro dumtaxat spirituali intentus sit: qui in spiritu lenitatis errantem doceat atque alliciat: qui omnes diaboli versutias et stratagemata detegere, et eludere didicerit: cui denique non erubescas omnia mala tua pandere, omnia pectoris penetralia reserare. Pars magna felicitatis tuae erit talem posse reperire.

 

3. Cum eo libenter sermonem habeas quidquid pravae propensionis, quidquid morbosae qualitatis in te est, quidquid delinquis, quidquid etiam boni facis, quidquid caelitus immissum tibi existimas, prudenti ejus discussioni committe. Saepe illum deprecare, ut, si quem tibi notaverit turbulentum inhaerere affectum, indicare ne gravetur; idque frequenter faciat, nec redarguendi verecundia impeditus vitia tua dissimulet. Quod si negaverit se aliquid in te deprehendere censura dignum, ne te protinus credas inculpabilem evasisse. Tacet enim, aut timens odium tuum, aut desperans emendationem. Tunc vero urge, et insta vehementius, et factis ostende, quantum proficere cupias. Incipe vitia apud illum deponere, ad ejus praescriptum mores exigere. Gaude fieri ab eo convitium tuae pravitati, semperque ab ipso vel sanior redeas, vel sanabilior. Inter tot mala aliquid est, velle sanari.

 

4. Haec sunt docentis et discentis mutua officia: ut ille prodesse velit, hic proficere. Ne ille prosit, vix quidpiam impedit, nisi discipuli refractarium ingenium, doctrinae impatiens, et curationis incapax. Quidam enim innixi prudentiae suae alterius sequi ducatum detrectant. Haec omnia, inquiunt, quae tu doces jam scio. Quid prodest aperta monstrare? plurimum. Interdum enim scis, et non attendis. Non docet admonitio, sed excitat memoriam, nec patitur elabi. Saepe animus etiam aperta dissimulat: ingerenda itaque illi rerum notissimarum notitia. Nam virtus erigitur cum tacta est, et impulsa. Alios retrahit malus pudor, vitium puerile, et viro indignum. Alii quasi phrenetici, pertinaci silentio mala intus premunt, et Medico curationi intento indignantur. Suadet nimirum hanc noxiam taciturnitatem tartareus hostis, sperans perniciem afferre, quamdiu latet. Et corporis quidem ulcera, tametsi pudibunda, omnium oculis exponere, ut curentur, non erubescis; animae vero carcinomata studiose tegis, ac si ea celare tollere sit; cum vix tamen fieri possit, quin vel te repugnante ipsa se prodant. Qui vulnus tegit, nunquam sanabitur.

 

5. Numquid Medicus injuriam tibi facit, si tuum tibi morbum demonstrat, si periclitanti dicit: Male habes, febricitas; hodie tibi abstinendum a cibo est, hodie aqua potanda? Imo pro beneficio laudatur, gratiae ei aguntur, et referuntur. Si quis autem dixerit: Appetitiones tuae aestuant, opiniones vanae sunt, affectus immoderati; protinus exclamas: O facinus ferro et sanguine vindicandum! o contumeliam nullo modo ferendam! Infelix! Quid tibi damni aut mali infert tuae salutis studiosus monitor et instructor? Id scilicet, quod speculum deformi. Te talem tibi ostendit, qualis es. Corrige ergo quod ille arguit; compone mores, ablue sordes. Facile potes, si volueris omnium te oculis irreprehensibilem exhibere.

 

–––––––––––

 

Opuscula ascetica Eminentissimi Cardinalis Bona. Principia et documenta vitae christianae, indicans naturam, finem et officia vitae christianae, regulas de moderandis animi affectibus et de studio virtutum, necnon Manuductio ad coelum, continens medullam Sanctorum Patrum, et veterum philosophorum, insuper Via compendii ad Deum per motus anagogicos et orationes jaculatorias liber isagogicus ad mysticam theologiam, auctore D. Joanne Bona S. Romanae Ecclesiae tit. S. Bernardi ad Thermas Presbytero Cardinali, Ordinis Cisterciensis. Editio caeteris praestantior atque accuratior, studio unius sacerdotis Congregationis ac Seminarii Missionum ad exteros, Parisiis MDCCCXLVII (1847), pp. 196-200.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXV, Kraków 2015

Reditus ad indicem operis Joannis Card. Bona OCist.

MANUDUCTIO AD COELUM

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: