MANUDUCTIO AD COELUM

 

MEDULLAM CONTINENS SANCTORUM PATRUM

 

ET VETERUM PHILOSOPHORUM

 

JOANNES CARDINALIS BONA OCist.

 

––––––

 

CAPUT XIX.

 

De statu proficientium. Varia profectus adjumenta. Temporis aestimatio, et usus. Dei praesentia necessaria.

 

1. Si bonus esse cupis, primum credito, te malum esse. Nunquam proficies, si proficiendi deposueris appetitum. Nolle proficere, deficere est. Persevera igitur, ut coepisti; et quantum potes propera, quo citius frui emendato animo, et composito possis. Argumentum animi in melius translati est, si vitia tua vides, quae adhuc ignorabas. Sic aegris gratulari solemus, cum se aegros esse senserunt. Noli facile tibi credere; sed excute te, et observa, tuique profectus experimentum cape animi firmitate, et cupiditatum diminutione. In proficientium classe te esse existimabis, cum in te ipsum maximam habueris potestatem. Inaestimabile bonum est, se possidere, et unum esse. Vir probus semper idem, improbus semper alius est.

 

2. Potes, si vis, una die ad culmen sanctitatis pervenire, si toto corde aversus a creaturis, ad Deum convertaris. An vero vitam intus cum Deo agas, ex his signis deprehendes. Si tibi displiceant res tansitoriae, si placeat solitudo, si cures quod perfectius est, si opiniones et judicia hominum spernas. Magnum vero adjumentum ad omnem virtutem praebebit tibi vitae et passionis Christi assidua meditatio. Ipse est liber vitae, in quo solo, velut in divite ac instructissima bibliotheca, reperies, quidquid pertinet ad salutem, etsi omnes libri cum suis auctoribus interirent. Non tamen sufficit Christum scire et meditari, nisi etiam imiteris, atque ita vivas, sicut ipse docuit verbo et exemplo. Nisi ad regulam, prava non corriges.

 

3. Praeclare a quodam dictum est: eos qui proficere velint, ita vivere debere, ut perpetuo curentur. Multa enim sunt jugiter observanda, quae ad arcem virtutis properanti moram injiciunt. Cum nimirum amore inordinato vel te ipsum, vel aliquam creaturam prosequeris: cum rebus externis ita afficeris, ut, si eas auferri, vel amitti contingat, iniquo animo laturus sis: cum propriis commodis nimium studes in cibo, potu, colloquiis, evagationibus: cum temporalibus te nimium immergis, tuoque judicio ac voluntati pertinaciter adhaeres: cum motus internos minime observas, Deumque intus loquentem per secretas inspirationes, audire contemnis. Haec sunt praecipua impedimenta, te in via detinentia; quae ut removeas sedulo vigilabis, et te operi viriliter accinges. Animet virtus quicquid agis; animet finis perfectissimus, cum promptitudine et alacritate: animet pura intentio; atque ita operi insiste, ut praenotioni, quam habes de ejusdem perfectione, penitus adaequetur. Non consistit profectus in multitudine exercitiorum; sed in his, quae quotidie fiunt, perfecte obeundis. Non enim in facto laus est; sed in modo, quo res fit.

 

4. Volant dies, festinat tempus; et quod praeteritum est, nemo tibi restituere potest. Non vivis, sed victurus es: semper enim vita tua spectat in crastinum. Sic elabitur tibi vita, dum vitae instrumenta conquiris: et interim senectus venit; venit mors, in quam incidis imparatus. Sicut iter facientes, quos mutua decipit confabulatio, se prius ad metam pervenisse, quam appropinquasse cognoscunt: ita hoc vitae iter assiduum, quod vigilans et dormiens eodem gradu peragis, tibi occupato et distracto non nisi in fine apparebit. Quid igitur cunctaris, quid cessas? Pretium tempori pone, utere eo celeriter: aestima hunc diem, imo hanc horam; ejus enim jactura irreparabilis est. Praedia tua a nemine patens occupari: si exigua de finibus contentio sit, ad lites et ad arma discurris: vitam vero et tempus tibi eripi a quocunque permittis, ejus rei profusissimus, cujus solius avaritia honesta est. Computa aetatem tuam, revoca ad calculum praeteritos annos; quamvis centesimum excedas, videbis te pauciores habere, quam numeras. Quantum enim ex his diripuerunt somnus, gula, lites, amici, et otiosa discursitatio? adjice quod sine usu jacuit, quod nihil agenti, aliudque agenti elapsum est, te non sentiente quid perderes; intelliges, quam exiguum tibi de tuo relictum sit, et te immaturum mori fateberis. Saepe quereris de transactis diebus, quos male perdidisti: cur non eniteris sic praesens tempus transigere, ut eo elapso dicere possis: Non video, quo pacto illud melius potuerim collocare? Singuli tantum dies, et hi per momenta praesentes sunt. Cur hodiernum perdis quod tuum est: et futurum disponis, quod tuum non est? Maximum vivendi impedimentum est dilatio. Vive hodie; cras vivere serum est.

 

5. Deum semper in omni cogitatione, verbo, et opere, quocunque alio fine excluso, respice: et unicam ejus voluntatem sectare. Nunquam a recto tramite deviat, qui Deum sibi viae ductorem proponit. Bono loco res tuae erunt, si omnia quaecunque facis ad Dei gloriam dirigas; atque ita singula facias, ac si ipse spectet, qui videt omnia, omnia sustentat, omnibus providet. Ejus obtutum nunquam effugies: interest enim non verbis tantum et factis, sed intimis cogitationibus tuis. Cum fores obduxeris, et tenebras intus feceris, ne putes te solum esse; tecum Deus est, qui secretum tuum facere sanctius debet, cui nihil clausum est. In ipso vivimus, movemur, et sumus. Coram illo comede et bibe, cum illo ambula, cum eo tracta negotia tua, ad ipsum erige vitam tuam. Fac te dignum, in quem oculos figat, quem semper amabiliter spectet. Magna tibi necessitas indicta est probitatis, cum ante oculos agis Judicis cuncta cernentis. Sic vive, ac si nemo in mundo sit, praeter te solum et Deum. Quicquid ejus providentia de te disposuerit, libens amplectere, sive prosperum illud fuerit, sive adversum. Deum quaeris: hac, an illa via ad ipsum pervenias, quid refert? Atque utinam aliquando pervenias!

 

–––––––––––

 

Opuscula ascetica Eminentissimi Cardinalis Bona. Principia et documenta vitae christianae, indicans naturam, finem et officia vitae christianae, regulas de moderandis animi affectibus et de studio virtutum, necnon Manuductio ad coelum, continens medullam Sanctorum Patrum, et veterum philosophorum, insuper Via compendii ad Deum per motus anagogicos et orationes jaculatorias liber isagogicus ad mysticam theologiam, auctore D. Joanne Bona S. Romanae Ecclesiae tit. S. Bernardi ad Thermas Presbytero Cardinali, Ordinis Cisterciensis. Editio caeteris praestantior atque accuratior, studio unius sacerdotis Congregationis ac Seminarii Missionum ad exteros, Parisiis MDCCCXLVII (1847), pp. 265-268.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVI, Kraków 2016

Reditus ad indicem operis Joannis Card. Bona OCist.

MANUDUCTIO AD COELUM

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: