MANUDUCTIO AD COELUM
MEDULLAM CONTINENS SANCTORUM PATRUM
ET VETERUM PHILOSOPHORUM
––––––
CAPUT XVII.
De timore. Quam vanus sit, et qua ratione vincatur. Audacia vitanda. Quaedam iterum de ira.
1. Magna pars mortalium, cum nec sit quidquam mali, nec pro certo futurum sit, aestuat tamen, et discurrit, sibique infortunium vel fingit, vel auget. Non tot reperit cruciatus humana crudelitas, quot patitur animus, futuri anxius, qui sollicitus est, ne bona praesentia amittat, aut mala imminentia eveniant. Multa mala, quae non essent, sunt quia timemus. Quid prodest tibi ante tempus cruciari, et inani providentia occurrere aerumnis tuis? An ideo oportet te jam miserum esse, quia quandoque futurus es? Stultum est, dare se referentibus, nullisque apparentibus signis, quae malum praenuntient, falsis terreri imaginibus. Saepe fallaci conjectura deceptus, verbum dubiae significationis detorques in pejus. Saepe potentis offensam majorem putas, quam revera sit; et cogitas, non quantum iratus sit ille, sed quantum liceat irato. Vani autem sunt hi metus; et ideo magis perturbant, quia vani sunt. Vera enim modum suum habent: quicquid ex incerto venit, conjecturae et licentiae paventis animi traditur. Parum differt patiaris adversa, an expectes; nisi quod modus est dolendi, non est timendi. Doles quantum scis accidisse; times quantum potest accidere.
2. Si vis omnem timorem exuere, quicquid vereris ne eveniat, eventurum propone, et illud malum tecum metire, metumque tuum taxa: intelliges profecto, non re ipsa, sed opinione magnum esse quod metuis. Num potest aliquid tibi durius accidere, quam ut mittaris in exilium, ut ducaris in carcerem? Num quidpiam corpori ultra timendum est, quam ne uratur, et pereat? Excute singula ista, et redige ad verum timorem tuum: multos invenies, etiam infideles, qui haec omnia contempserunt. Stephanus inter lapides pacato animo Deum precatur: Laurentius in flammis exultat, et insultat tyranno: se ultro projicit in succensum rogum Apollonia Virgo. Ridet ferreis malleis contusus in pila Anaxarchus: Socrates cicutae poculum gaudens exhaurit, et Critiae propinat. Quid ignes metuis, et turbam carnificum circa te frementium! sub ista pompa, quae stultos territat, latet mors, quam tot pueri, tot puellae laeto animo amplexi sunt. Deme rebus tumultum, deme personam, redde singulis faciem suam: nihil in illis terribile esse videbis, praeter ipsum timorem. Id nobis evenit grandioribus pueris, quod parvulis solet. Hi quos amant, quibus assueverunt, cum quibus ludunt, si personatos vident, expavescunt. Tu vero pueris deterior, ad tantam ineptiam pervenisti, ut non solum dolore, sed doloris larva et panico terrore vexeris.
3. Abduc animum a privata causa ad communem. Dic, mortale tibi et fragile corpusculum esse, multisque morbis, ac tandem morti obnoxium. Dic tibi ipsi: Jam pridem sciebam, multa mihi adversa imminere. Quid nunc ergo timeo? Aegrotabo? Proderit ad animae salutem corporis aegritudo. Ad paupertatem redigar? Tutior mihi et tranquillior vita erit. Opes amittam? et cum illis curas multas, periculumque perpetuum. Ignominia afficiar? si justa, ejus causam execrabor: si injusta, mea me conscientia consolabor. Repulsam speratae rei patiar? Nec Reges quidem omnia quae cupiunt assequuntur. In exilium mittar? Sponte ibo, eritque peregrinatio. Caecus fiam? Multis cupiditatibus via incidetur. Male de me loquentur homines? Facient quod mereor, quod solent. Moriar? Hac conditione intravi, ut exirem. Sed peregre moriar? Nulla terra est aliena non habenti hic permanentem civitatem. Moriar ante diem? Nemo nisi amens queritur, ante tempus absolvi vinculis, et carcere relaxari. Mors, exilium, luctus non sunt supplicia metuenda; sed tributa nostrae mortalitatis. Stultum est ea timere, quae vitare non potes.
4. Fuge audaciam, nihilque temere ultra vires aggredere: nemo enim celerius opprimitur, quam qui nimium de se praesumit. Exiguae sunt vires nostrae sine Dei praesidio, a quo omnis sufficientia, omne robur emanat. Oritur audacia a propriae virtutis nimia existimatione, a contemptu adversariorum, a praecipiti ingenio, rebusque gerendis minus exercitato. Plus metuit, qui prudentior est: nam vires proprias metitur, solerter prospiciens quid valeant, quid ferre recusent. Audaces, cum graviora, quam ante conceperant, experti pericula fuerint, effuso primo impetu subsidunt et torpent, sero agnoscentes, quam sint incertae hominum providentiae, quam vanae cogitationes. Initium est futurae calamitatis incauta securitas.
5. Nunquam tibi dominabitur ira, si opinionem existimatae injuriae tollas. Tu ipse dux flagitiorum tibi es, et incentor criminum: tu mala omnia tibi struis. Quid causam tuarum perturbationum in alios derivas, si tu te impellis et praecipitas? Nemo laeditur nisi a se ipso. Quod dicunt pueris nutrices: Si non plores, accipies; id tu rectius dices animo tuo effervescenti? Noli irasci, noli urgere et clamare; rectius fiet quod volebas. Dies quosdam institue, quibus proponas in iram nunquam incidere quacunque ex causa: tum per unum vel duos menses eadem ratione te experire; invenies successu temporis te adeo profecisse, ut ad risum te provocent quae prius iratum e statu mentis dejiciebant. Placidi mores nemini eorum, cum quibus vivitur, ita sunt grati, et jucundi, ut ei ipsi, qui praeditus illis est. Hoc boni habet pacatus animus; semper gaudet, semper triumphat.
–––––––––––
Opuscula ascetica Eminentissimi Cardinalis Bona. Principia et documenta vitae christianae, indicans naturam, finem et officia vitae christianae, regulas de moderandis animi affectibus et de studio virtutum, necnon Manuductio ad coelum, continens medullam Sanctorum Patrum, et veterum philosophorum, insuper Via compendii ad Deum per motus anagogicos et orationes jaculatorias liber isagogicus ad mysticam theologiam, auctore D. Joanne Bona S. Romanae Ecclesiae tit. S. Bernardi ad Thermas Presbytero Cardinali, Ordinis Cisterciensis. Editio caeteris praestantior atque accuratior, studio unius sacerdotis Congregationis ac Seminarii Missionum ad exteros, Parisiis MDCCCXLVII (1847), pp. 256-260.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVI, Kraków 2016
Reditus ad indicem operis Joannis Card. Bona OCist.
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: