MANUDUCTIO AD COELUM

 

MEDULLAM CONTINENS SANCTORUM PATRUM

 

ET VETERUM PHILOSOPHORUM

 

JOANNES CARDINALIS BONA OCist.

 

––––––

 

CAPUT XIV.

 

De desiderio, et fuga. Quid desiderandum, quid fugiendum sit.

 

1. Felix est qui subjectus est Deo, qui nihil impense desiderat, qui se rebus accommodat, qui dicit: Vult me Deus incolumem esse; vult me aegrotare; vult me divitem, vel pauperem: vult me hinc migrare, vel hic morari. Ad utrumque paratus sum. Si semel dixeris, quando illuc ibo? Quando illud habebo? miser eris. Nam si id concupiscis, quod extra te est, perpetua anxietate cruciaberis; et, tanquam in orbiculari machina, semper sequeris, nunquam assequeris. In tua potestate sunt opiniones, cogitationes, affectiones, et quaelibet actiones tuae: extra eam corpus, divitiae, gloria, dignitates, et quicquid ipse non agis. Illa nec prohiberi ab aliquo, nec impediri possunt, haec aliena sunt, et impedimentis obnoxia: quare ea omnino non appetes; vel ita saltem, ut scias ab aliorum arbitrio pendere, et diu tecum esse non posse, quia sic exigit eorum conditio. Nulla res externa desiderabilis est: praeterit enim figura hujus mundi (1). Etsi omnia votis respondeant, quicquid habueris, dolens et invitus in morte relinques. Intro respice: intus est fons boni, semper scaturiens, si semper fodias.

 

2. In hoc uno posita fuit quorumdam veterum Philosophorum sapientia, qui fortunae imperio exempti, inter ipsos corporis acerrimos cruciatus, litem beatis mentibus de felicitate movebant. Nam cum terminos potestatis homini a Deo concessae contemplarentur, sibi plane persuadebant, nihil praeter affectiones et cogitationes suas ad se pertinere. Ideoque tam absolutum in eas imperium hujus meditationis usu acquirebant, atque ita animi motus regebant, ut, non sine aliqua ratione, se solos divites, solos potentes, solos felices jactarent. Assidua autem exercitatio necessaria est, ut res extra te positas, tanquam nihil ad te spectantes, spernere discas. Id si fueris assequutus, nunquam dolebis externa tibi deesse: sicut non doles, quod rex Tartarorum non sis, aut quod alis careas ad volandum. Quae extra nos, nihil ad nos.

 

3. Hoc fraeno coërcenda sunt desideria, quibus si modum non imponas, nunquam explebitur inexplebilis animus; et quicquid illi congesseris, non erit finis cupiditatis, sed gradus, et irritatio. Nullus humor sufficit ei, cujus viscera ardenti aestu laborant: non enim sitis illa, sed morbus est. Ita accidit illis, qui desideria sua non ad rationem revocant cujus certi sunt fines: sed ad vitium et luxum, quorum immensum est et incomprehensibile arbitrium. Nulla incommoda senties, nec quidpiam tibi deerit quod desideres, si te intra naturalem modum continebis: si modum excesseris, etiam in summis opibus pauper eris. Cupiditati nihil est satis, naturae pauca sufficiunt.

 

4. Memento sic in vita versandum esse, ut in convivio. Si quae epulae circumferantur, et ad te pervenerint, manu modeste extenta partem accipito. Si te praetereat qui fert, ne eum detine. Si nondum pervenerit: ne longe appetitum extendas, sed expecta donec accedat. Sic erga divitias, erga dignitates, et reliqua quae extra sunt, si affectus fueris, dignus eris Sanctorum convivio, eaque animi securitate frueris, quae te omnibus casibus superiorem faciet. Quod si ea quae oblata fuerint despexeris et recusaveris, non solum conviva Sanctorum, sed consors eris felicitatis eorum, eamque incipies praegustare in terra, qua illi in coelo perfruuntur. Arbitrio tuo potes te beatum facere, si nihil desideres, quod extra te sit. Quis est beatus? qui habet quicquid vult. Habet autem quicquid vult, qui non vult nisi quod potest.

 

5. Multa fugimus, et abominamur tanquam noxia et adversa, quae revera utilia sunt. Fit enim plerumque, ut spiritui plurimum prosint, quae appetitui adversantur. Quae nocent, docent. Mors, exilium, paupertas, ignominia, labor, aegritudo, et caetera ejusdem generis, quae in tua potestate non sunt, nec mala sunt, nec pertinent ad te. His itaque non fugam, non abominationem opponere debes, sed conceptae de illis opinionis neglectum. Haec omnia Socrates larvas apposite nuncupabat. Nam ut pueris larvae incutiunt metum, cum nihil in illis praeter externam speciem horribile sit; ita in rebus contingit, quas non ut sunt, sed ut apparent, apprehendere soles. Mors quid est? Larva. Vide quam dulcis fuerit non solum sanctis, et eximia virtute praeditis viris, sed Socrati, et aliis sapientibus Ethnicis. Quid igitur terribile est in morte? Opinio. Timor mortis est horribilis, non ipsa mors. Idem in aliis rebus, quas soles abominari, deprehendes. Corrige opinionem, et nihil invenies, quod debeas abominari, praeter peccatum.

 

–––––––––––

 

Opuscula ascetica Eminentissimi Cardinalis Bona. Principia et documenta vitae christianae, indicans naturam, finem et officia vitae christianae, regulas de moderandis animi affectibus et de studio virtutum, necnon Manuductio ad coelum, continens medullam Sanctorum Patrum, et veterum philosophorum, insuper Via compendii ad Deum per motus anagogicos et orationes jaculatorias liber isagogicus ad mysticam theologiam, auctore D. Joanne Bona S. Romanae Ecclesiae tit. S. Bernardi ad Thermas Presbytero Cardinali, Ordinis Cisterciensis. Editio caeteris praestantior atque accuratior, studio unius sacerdotis Congregationis ac Seminarii Missionum ad exteros, Parisiis MDCCCXLVII (1847), pp. 248-251.

 

Notae:

(1) I Cor. VII, 31.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVI, Kraków 2016

Reditus ad indicem operis Joannis Card. Bona OCist.

MANUDUCTIO AD COELUM

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: