MANUDUCTIO AD COELUM

 

MEDULLAM CONTINENS SANCTORUM PATRUM

 

ET VETERUM PHILOSOPHORUM

 

JOANNES CARDINALIS BONA OCist.

 

––––––

 

CAPUT XIII.

 

De amore. Quae sit ejus natura. Quae causae, qui effectus. De ejusdem remediis. Addita quaedam de odio.

 

1. Amor, complacentia boni est; illa, scilicet, prima impressio, qua afficitur appetitus, dum bonum cognitum ei placet. Hoc cohaeret universus Orbis; eoque subacto, qui primum inter effectus locum tenet, facile reliqua turba debellabitur. Bonus amor illuc tendit, unde sumpsit originem: ad bonum accedit; quia a summo bono procedit. Discute vitam tuam, et in statera districti examinis appende cor tuum. Observa quis in eo praevaleat amor: id enim quod in lance dilectionis praeponderat, hoc tibi Deus est, hoc idolum quod colis. Ideo praecepit Deus, ut eum toto corde diligeres, praeoccupare cupiens tuae mentis affectus; quia quod diligis ex toto corde, hoc tanquam Deum adoras.

 

2. Impellunt ad amandum praeter bonitatem et pulchritudinem, sympathia quaedam, et convenientia morum et animorum: modestia item exterior, industria, nobilitas, doctrina, ingenii perspicacia, et alia ejusdem generis, corporis et animi ornamenta. Ipse amor magnes amoris est; cui si accedant beneficia, jam cogitur dilectionem rependere, qui nolebat impendere: sunt et quaedam naturaliter ad amandum provocantia; nam quibus spiritus lucidiores sunt, cor calidius, subtilior sanguis, quique sunt facili ac miti natura, ad amorem sunt procliviores.

 

3. Magna est amoris potentia: in rem amatam transformat amantem. Quidam sui exitus amor est, quaedam a se peregrinatio, quaedam spontanea mors. A se abest omnis, qui amat; nihil cogitat de se, nihil providet, nihil agit: et nisi ab amato suscipiatur, nullibi est. O quam infeliciter amat, qui Deum non amat! Non enim potest in amato esse, qui diligit terrena, quae animam satiare nequeunt; cum sint finita, et vanitati et morti subjecta. Qui vero Deum diligit, in Deo est; et desinens vivere in se, in eo vivit, in quo omnia vivunt, qui est centrum nostrum, et incommutabile bonum. Amor humanus violentus, et amarus est, divinus semper humilis, et tranquillus: illum cruciat zelotypia, in hoc nulla rivalitas est: ille timet, ne alius amet; hic optat, ut omnes ament. Ergo si te amas, Deum ama: nam quod ames, prodest tibi, non illi. Homo mutari potest, et perire: Deum nunquam amittis, nisi dimittis.

 

4. Ut amor, quo socium forte prosequeris, sincerus sit, omnes ab eo humanas causas ingenii, jucunditatis, similitudinis remove, et illas dumtaxat quaere, quae in pietate et sanctitate consistunt. Pernicies virtutis est amor, quem Platonicum vocant, quo a formae corporalis aspectu animam erigi fingunt ad divinae pulchritudinis considerationem. Formosae faciei obtutus ad tangendi concupiscentiam excitat; et quod per oculos exit, sive lumen sit, sive fluxus quidam, hominem colliquescit et perdit. Melius est labi pedibus, quam oculis. Sunt autem difficillima amoris remedia: quia castigatus magis premit; et nisi obstes principiis, ita sensim irrepit, ut te prius amare sentias, quam instituas de amando consilium. Sed si omnino initiis repugnes, facilis curatio erit. Aliis quoque rebus occupanda mens, quae curas ingerant, et memoriam rei amatae dimoveant. Tum vitanda omnis admonitio dilecti corporis: quia nihil facilius recrudescit quam amor; qui si semel te invaserit, adeo pertinaciter vexabit, ut non nisi lento remedio temporis, et absentiae submoveri queat, donec, scilicet, lassus expiret. Multos curavit pudor, dum se digito signari, vulgique fabulam fieri doluerunt; et rei foeditatem plenam dedecore, plenam periculis, et poenitentiae obnoxiam considerarunt. Aliis profuit attente disquirere mala et incommoda rei amatae, quae ejus decorem et amabilitatem imminuerent. Demum juvabit, amorem ad Deum, ad virtutem, ad aeterna praemia, ad ea nimirum, quae vere amabilia sunt, convertere: ut bonus amor malum pellat amorem, et mens hominis generosa vilissimo terrae amore sordescere erubescat. Mali amores, bonos mores inficiunt.

 

5. Omnia colligavit natura amatoria quadam catena. Haec cogit et copulat stellarum choreas in coelo, volucrum examina in aëre, armenta boum in pratis, greges pecudum in montibus, turmas ferarum in sylvis. Sacer autem hic nexus a solo rumpitur odio: ut enim amor ad unionem, ita odium ad divisionem et dissensionem tendit. Huic affectui facile subjacent ignavi, timidi, et suspiciosi, qui undecunque damnum metuunt. Sunt et quidam homines ita nati, ut oderint omnes, qui tanquam dirae alites tenebras quoque suas exosas habent. Si quis hujus notae occurrerit tibi, non odio illum, sed miseratione prosequere. Sicut in palaestra caves a collusore placide et sine ira: ita in omni vita ab eo sine odio declina, qui tibi contrarius est. Odium vero compesces excitando animum ad amorem, per considerationem alicujus boni in eo, quod odio habetur. Nullus in te odio locus erit, si omnia in bonum interpreteris. Tum applicandum est odium ad ea, quae vere illud merentur; quae sunt deformitas peccati, et aeterna damnatio. Si ad alia ipsum vertis, non rem quam odisti, sed te ipsum laedis, et perdis. Nam si etiam inimicos juberis diligere, quem debes odisse? Abeundum est tibi extra rerum municipium, ut invenias quem odisse liceat. Extra rerum naturam malum est, in quod solum juste exerceri odium potest. Quod si hominem odisse debes, neminem ita ut te: nemo enim tantum tibi nocuit quantum tu ipse.

 

–––––––––––

 

Opuscula ascetica Eminentissimi Cardinalis Bona. Principia et documenta vitae christianae, indicans naturam, finem et officia vitae christianae, regulas de moderandis animi affectibus et de studio virtutum, necnon Manuductio ad coelum, continens medullam Sanctorum Patrum, et veterum philosophorum, insuper Via compendii ad Deum per motus anagogicos et orationes jaculatorias liber isagogicus ad mysticam theologiam, auctore D. Joanne Bona S. Romanae Ecclesiae tit. S. Bernardi ad Thermas Presbytero Cardinali, Ordinis Cisterciensis. Editio caeteris praestantior atque accuratior, studio unius sacerdotis Congregationis ac Seminarii Missionum ad exteros, Parisiis MDCCCXLVII (1847), pp. 244-247.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVI, Kraków 2016

Reditus ad indicem operis Joannis Card. Bona OCist.

MANUDUCTIO AD COELUM

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: