MANUDUCTIO AD COELUM

 

MEDULLAM CONTINENS SANCTORUM PATRUM

 

ET VETERUM PHILOSOPHORUM

 

JOANNES CARDINALIS BONA OCist.

 

––––––

 

CAPUT XII.

 

De sensibus internis. Usus opinionum. Bonis cogitationibus mens imbuenda. De coercendo appetitu sensitivo ejusque pravis affectionibus. Variae ad id praeceptiones.

 

1. In hoc praecipuus sapientiae cardo vertitur, ut nulla opinio menti tuae inseratur, quae vel naturae vel rationi inconsequens sit. Quare, omnibus rejectis, adversus phantasiae motus exerceri debes, sicut Dialectici adversus sophisticas captiones. Obiit filius. Non est hoc in nostra potestate; malum non est. Pater illum exhaeredavit. Et hoc cum arbitrii nostri non sit, malum non est. At rem illam aegre tulit. Hoc nostri arbitrii est; ideo malum. Fortiter tulit. Nostri arbitrii est et bonum. His si assueveris, proficies. Amicus in carcerem ductus est. Quid accidit? nihil, nisi quod in carcerem ductus est. De suo autem quisque addit: male cum illo actum esse. Corrige opinionem, et omnia tranquilla sunt. Sicut furiosum ligamus ne cui noceat: ita coercenda phantasia, ne falsis opinionibus obruat mentem. Haec tanquam fera indomita proripit sese, et quocunque libuerit per summam licentiam divagatur, garrula, fugax, quietis impatiens, novitate rerum laetissima, nec agnoscens moderationem. Huic igitur studio sedulam operam navare debes, ut eam teneas et alliges, ac in uno figas; ne cogitationes tuae, animique decreta semper ex opinione suspensa sint. Quaecunque sunt extra animum tuum, nihil pertinent ad te.

 

2. Quicquid se tibi cogitandum offert, examina diligenter; quo tecum ipse disserere possis, quae sit ejus rei nudae, et ab omnibus aliis separatae natura, quae proprietates, quis finis, quae circumstantiae, quae utilitas: an ad te spectet, sitque in tua potestate, necne: alioquin nullum ei accessum praebeas, eique repugna; quantum potes. Deus intime praesens occultissima cordis tui clarissime perspicit, nihilque tam abditum est, quod oculis ejus pervium non sit. Vide, ne coram ipso ea volvas in mente, quae coram honesto viro loqui erubesceres. Sint cogitationes tuae placidae, simplices, purae, omnisque malitiae expertes. Tales sint, ut subito interrogatus quid cogites, possis sine pudore palam facere quod intus latet in corde. Pudeat cogitare, quod pudet loqui. Malis cogitationibus aditum obstrues, si bonis semper occuperis.

 

3. Nihil aeque noxium animae, nihil magis contrarium, quam inferior, brutalis, et sensitivus appetitus. Hic fons est omnium scelerum, et imperfectionum: hic hostis, quem semper timere, semper impugnare debes, donec rationis imperio, quantum in hac vita fieri potest, subjiciatur. Nulla hic requies, nullum otium datur. Sine fine, et sine modo pugnandum; quia nec finem, nec modum adversarius habet. Latet hic intra te: imo tu ipse tibi hostis es, potentior quam Xercis exercitus. Custodi a te ipso animam tuam. Fortius est te invadere, quam urbes, tui potiri, quam rerum. Non exigo ut pravas affectiones omnino conteras, et ad nihilum redigas; sed ut eas regere discas. Satis praestiterit ratio, si eas compescat et moderetur. Iniqui fuere Stoici, qui omnes affectus tanquam malos infamarunt. Mala non est, nec supervacua suppellex naturae. Tollit omnem virtutem, qui omnes tollit affectiones. Nullae sunt victoriae, ubi nullum certamen.

 

4. Difficilis sane haec lucta est, et praelium anceps: affectus enim nascuntur nobiscum; et ratio multis post annis subsequitur, quando illi jam dominantur, et voluntas sine repugnantia eis paret, specie boni inaniter delusa: donec ratio, successu temporis et experientia, instauratis viribus suum agnoscat dominandi jus, et affectuum tyrannidi obsistere incipiat, et primi quidem naturae motus inemendabiles sunt; sed attendere tibi ipsi summa vigilantia debes; et cum primum te perturbari animadvertis, tunc ratione, quasi fraeno, eam commotionem coercere. Facilius est initiis resistere, quam impetum gubernare. Brevi tempore ad magnam animi tranquillitatem pervenies, si casus omnes circumspexeris, antequam eveniant, ut te paratum hostis aggrediatur. Sero animus ad remedia post pericula instruitur. Tum pauca agere, et loqui disce: nam si ex his, quae plurima loqueris et facis, ea tollas quae necessaria non sunt: pauciores senties animi perturbationes. Neque dicas: hoc parum est, hoc nihil refert. Maximum enim est, licet minimum videatur, quod est initium virtutis et perfectionis.

 

5. Homo vetus a peccatoris Adae infecto semine trahens originem, si quasi quaedam arbor consideretur, habet pro radice amorem sui, pro trunco propensionem ad malum, pro ramis perturbationes, pro foliis vitiosos habitus, pro fructibus opera, verba, et cogitationes, quae divinae legi adversantur. Ne igitur rami pravarum affectionum in folia et fructus erumpant, pone securim ad radicem, et pessimum tui ipsius amorem extirpa. Si hunc sustuleris, omnem inferioris appetitus vitiosam sobolem unico ictu excidisti. Tolles autem et eradicabis, si te ipsum spreveris: si vere credideris, te unum esse ex millibus, nulla dote singulari praeditum, omnique scientia et virtute destitutum: si displicere hominibus, et ab illis sperni non metuas: si omni solatio et commodo libenter careas. Servabis te, si bene oderis: perdes, si male amaveris.

 

–––––––––––

 

Opuscula ascetica Eminentissimi Cardinalis Bona. Principia et documenta vitae christianae, indicans naturam, finem et officia vitae christianae, regulas de moderandis animi affectibus et de studio virtutum, necnon Manuductio ad coelum, continens medullam Sanctorum Patrum, et veterum philosophorum, insuper Via compendii ad Deum per motus anagogicos et orationes jaculatorias liber isagogicus ad mysticam theologiam, auctore D. Joanne Bona S. Romanae Ecclesiae tit. S. Bernardi ad Thermas Presbytero Cardinali, Ordinis Cisterciensis. Editio caeteris praestantior atque accuratior, studio unius sacerdotis Congregationis ac Seminarii Missionum ad exteros, Parisiis MDCCCXLVII (1847), pp. 241-244.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVI, Kraków 2016

Reditus ad indicem operis Joannis Card. Bona OCist.

MANUDUCTIO AD COELUM

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: