MANUDUCTIO AD COELUM
MEDULLAM CONTINENS SANCTORUM PATRUM
ET VETERUM PHILOSOPHORUM
––––––
CAPUT XI.
De custodia linguae. Quanti momenti sit, et quam difficilis. Quid in sermone servandum; quid vitandum. Qualiter toleranda vitiosa aliorum lingua.
1. Tanti momenti est custodire linguam, ut majori cura servanda sit, quam pupilla oculi: quia mors et vita in manu linguae (1). Qui eam cohibere nequit, urbi patenti absque murorum ambitu comparatur. Vix tamen domari potest sine speciali Dei auxilio. Domat homo leonem, domat taurum, domat ursum, et non domat linguam suam. Innata est enim naturae humanae loquacitas; ut quod cupit et concipit, statim proloqui gestiat. Tam lingua vicina est cerebro, os phantasiae; ut quod illa cogitat, mox derivet ad os, et in verba effluat. Docuit te natura, quam sit necessaria linguae custodia, cum duplex ei munimentum objecerit, dentium et labiorum. Sicut autem odor unguenti, pyxidis ore non obstructo, evanescit; ita patente oris janua, omnis animi vigor dissipatur. Male sibi attendit, qui linguae jugiter non attendit.
2. In omni locutione cautus esto, illam comprimens immoderatam affectionem, qua plerique impelluntur, ad sententiam vix conceptam temere effutiendam, sine examine et delectu. Fuge duplicitatem, et simulationem; sensusque animi, absque involucro et ambiguitate, purissime profer. Data est tibi a Deo loquendi facultas, ut ea res, sicuti sunt, vere et candide enunties. Locuturus, ipse te consule, an ulla in te exaestuet affectio immoderata; nec quidquam linguae permittas, donec commotio cesset: alioquin plura effundes, quae te postea dixisse poenitebit. Facile silebis, si nulli perturbationum clamores in corde perstrepant: si fuerit in anima solitudo et serenitas. Non potest esse alius sermoni, alius animo color. Si mens sana est, si temperans, si composita: sermo quoque siccus ac sobrius erit. Ea vitiata, hic quoque afflatur. Cujus notae quisque sit, indicium oratio est.
3. Nullus sit sermo otiosus. Sicut eligis, quo vescaris; sic elige, quod loquaris. Cibum, per os ingressurum, examinas; cur non verbum egressurum, quod saepe in domo tua graviores tragoedias excitat, quam cibus in tuo stomacho? Assuesce plurimum tecum, minimum cum aliis loqui. Viros sapientes saepe poenituit, locutos fuisse; nunquam vero, tacuisse. Animalia, quae sapientiora censentur, parum quoque vocalia sunt. Garrulitas vitium puerorum, et mulierum est, quibus minus rationis inest. Nihil virtutis in eo est, e cujus ore non nisi vana et inutilia prodeunt. Si Deum amares, si tuae salutis studiosus fores, omnia colloquia tua de Deo essent, de virtute, et perfectione. Nescit amor mentiri; tegi non potest. Profunditur quisque in ea, quae amat; et quae latent in mente, frequentius ad linguam recurrunt. Ideo minus libenter de rebus divinis loqueris; quia nondum e faece vitiorum emersisti. Accedit exigua lectio, et meditatio eorum, quae pertinent ad salutem; ut etiam loqui volentem materia deficiat. Ex abundantia enim cordis os loquitur (1).
4. Omnis fere sermocinatio in congressu hominum, de aliorum vita, moribus, et studiis est. Tot quisque judices habet, quot sunt capita in civitate. Vix ullus est, qui oculos domi habeat. Caecutimus plerique in propriis vitiis discernendis, erga aliena acutissimi. Convitia in proximum plenis valvis admittimus; laudibus vix rimae patent. Hoc vitium quo communius est, eo studiosius vitandum. Satis tibi negotii cum vitiis tuis: ea carpe et emenda. Arcana tua, sive aliorum, quae celare ex officio debes, nemini evulges. Plerosque contigit in perplexas incidisse quaestiones, quod imprudenter, quibus non oportuit, secreta crediderint. Sive uni, sive pluribus dixeris, idem est. Facile sermo ab uno ad alterum effluit: ab hoc ad omnes. Oritur haec facilitas ex hoc praecipue, quod cum plus justo protrahitur sermo, sensim irrepit dulcedo quaedam confabulationis, non aliter afficiens animum quam ebrietas: quare nullum secretum tam abditum et sacrum est, quod non erumpat. Ille tibi arcana sua aperit; tu, veluti pignore fidei accepto, tua vicissim illi communicas. Sed tu forsitan audita retices; ille obvio cuique refert: et cum omnes palam ignorent, clam sciunt. Linguas diceres per omnium aures secreto volitare, donec tandem arcanum superfluit, et rumor sit. Quidquid mali sub coelo est, aut lingua peperit, aut promovit. Ideo verbis tuis stateram fac, et fraenum ori tuo; nihilque loquaris, quod tacuisse melius sit. Laudabilior est verborum parcimonia, quam pecuniae. Qui nummos prodigit, dum sibi nocet, aliis prodest; verborum prodigus, et sibi nocet, et aliis. Ad divinitatem propius accedit, qui multa audire scit, et pauca loqui.
5. Nihil linguae inaccessum. Non sunt immunes a criminationibus Principes terrae, quos extra ferri metum potentiam collocavit: non viri sanctitate conspicui, quos censurae subdixit innocentia. Ipse Christus, cum inter homines degeret, linguae flagellum non evasit. Ad horum exempla erige patientiam tuam. Stimulus quidam virtutis est obtrectatio, et fraenum ne a recto tramite devies. Nullus capitalior vitiorum hostis, quam censura. Cum quis perperam de te loquitur, doceris quid caveas. Vis venenatae linguae morsus evadere? contemne. Nullum vulnus habebis, si tacueris, plus tribuens bonorum judicio, quam criminantis insolentiae. Parum refert, quid alii de te sentiant. Est intus in anima testis certior, et incorruptior. Conscientiam tuam interroga, et illi crede. Quid turpius, quam ab insipientium sermone pendere, et propriam existimationem in aliorum judiciis reponere? Quicquid alii de te dicant, te oportet bonum esse: haud aliter, quam si aurum vel smaragdus dicerent: Quicquid alii dicant, me aurum esse, me smaragdum oportet, et colorem meum servare. Si quis dulci ac limpido fonti convitium faciat, an propterea cessabit puram aquam scaturire? Et si quis lutum injiciat, nonne statim eluet ac dissipabit? Ita nec tu tranquillum animi statum turbare debes, etsi mali te lacerent, et calumnientur. Exigua sui aestimatio est, ad omnem rumorem commoveri. Pueri os parentum feriunt, matris crines turbavit infans, momordit ubera, laceravit genas, et sputo aspersit: et nihil horum contumeliam dicimus; quia qui fecit, contemnere minime potest. Quem itaque animum habent parentes adversus pueros, eumdem habe adversus eos, qui te calumniantur. Si te semel eo demiseris, ut injuria movearis, eum qui fecit honorabis. Necesse est enim, ut ab eo suspici gaudeas, a quo contemni moleste fers. Hoc autem est vitium animi contrahentis se, et descendentis. Infelix semper eris, si te putas posse contemni.
–––––––––––
Opuscula ascetica Eminentissimi Cardinalis Bona. Principia et documenta vitae christianae, indicans naturam, finem et officia vitae christianae, regulas de moderandis animi affectibus et de studio virtutum, necnon Manuductio ad coelum, continens medullam Sanctorum Patrum, et veterum philosophorum, insuper Via compendii ad Deum per motus anagogicos et orationes jaculatorias liber isagogicus ad mysticam theologiam, auctore D. Joanne Bona S. Romanae Ecclesiae tit. S. Bernardi ad Thermas Presbytero Cardinali, Ordinis Cisterciensis. Editio caeteris praestantior atque accuratior, studio unius sacerdotis Congregationis ac Seminarii Missionum ad exteros, Parisiis MDCCCXLVII (1847), pp. 236-240.
Notae:
(1) Prov. XVIII, 21.
(2) Luc. VI, 45.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVI, Kraków 2016
Reditus ad indicem operis Joannis Card. Bona OCist.
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: