MANUDUCTIO AD COELUM

 

MEDULLAM CONTINENS SANCTORUM PATRUM

 

ET VETERUM PHILOSOPHORUM

 

JOANNES CARDINALIS BONA OCist.

 

––––––

 

CAPUT X.

 

De totius corporis, sensuumque exteriorum moderatione. Quantum corpori indulgendum. Castiganda oculorum licentia. Vestium luxus damnatur.

 

1. Hanc sanam et salubrem vitae formam teneto, ut corpori tantum tribuas, quantum valetudini satis est. Durius tractandum; ne animo male pareat. Indulgendum illi, non serviendum. Cibus famem sedet, potio sitim extinguat, vestis arceat frigus, domus munimentum sit adversus injurias temporum: ad alia, quae inutilis labor, veluti ad ornamentum adjecit, subsiste pavidus, et time; his enim insidiae adversus animam parantur. Omne honestum vile est ei, cui nimis carum est corpus qui pro illo nimium timet. Major es, et ad majora genitus, quam ut sis vile mancipium corporis tui; quod equidem non aliter respicere debes, quam ut vinculum animi, et libertatis. Vir probus et sapiens ejus curam habet: non, tanquam propter ipsum vivat; sed quia sine illo non potest. Corpus instrumentum est animae. Quis autem artifex, neglecta arte, in curandis instrumentis tempus terit? Hebetis ingenii est, circa corporis ministeria occupari.

 

2. Quia per sensuum fenestras mors in animam ingreditur; stude illos a terrena vita ad coelestem traducere: eosque sensim abducito a nimia operis, quod exercent, attentione, ne se avidius rerum terrenarum delectationibus immergant. Servire sensus debent, non imperare. Oculorum imprimis castiganda licentia: nam cum celerrime videant, rerumque plurimarum imagines ad phantasiam, et inde ad mentem transmittant; gravium peccatorum semina in appetitu excitant, nisi firma custodia muniantur. Si exterioris oculi rectitudinem interioris puritas comitetur, Dei vestigia ubique impressa reperies: et cum Deum in creaturis venerari didiceris, ex his suaviter attolles animum ad divinae Majestatis contemplationem. Mulier compta, elaborata luxuria est: nunquam in ea figas obtutum; quia peribis. Comoedias, choreas, torneamenta, theatrales ludos ne spectes: dissipant enim mentem, et ludicris occupant curis, ut se ad coelum erigere nequeat. Ubi errat oculus, errat affectus.

 

3. Auditus, sensus est disciplinae per quem notio veritatis et sapientiae, quasi per januam, mentem ingreditur. Sepi itaque aures provida circumspectione; ne pro veritate mendacium, pro sapientia stultitia in penetralia cordis irrumpant. Claude illa oblocutionibus; claude susurris, claude nugis et rumoribus, claude otiosis narrationibus; omnique rei, quae nihil ad animae profectum confert. Sicut qui audivit symphoniam, fert secum in auribus modulationem illam, et dulcedinem cantus, etiam cum discessit: ita malus sermo, quamvis non statim officiat, semina tamen in animo relinquit, quae diutius haerent, et ex intervallo recurrunt. Deum intus loquentem eo frequentius audies, quo rarius homines audieris. Omnia odoramenta arte confecta effoeminatorum sunt, et male olentium. Ideo, rejecto omni odore, fac ut bonis moribus suavissimam virtutum fragrantiam redoleas. Gustum vero castigabis abstinentia, et sobrietate; Tactum ciliciis, verberibus, duriori strato, aliisque asperitatibus. Satius est corpus affligere, et servare, quam noxiis blanditiis et ipsum et animam perdere in aeternum.

 

4. Cum ex habitu cultuque corporis internus animi status palam fiat; ea procul a te sint, quae solent indicium esse animi pravi et perturbati. Qui olim sapientes inter Ethnicos dicebantur, nec digitum quidem sine ratione exerere viro probo permiserunt. Tantam a te rectitudinem non exigo, sed opto: idque edico, ut abstineas a risu, a scurrilitate, a dissoluti hominis licentia, a manuum gesticulatione, a praepropero incessu. Ut nihil in te appareat, quod possit offendere intuentes: non sordes vestium, non frontis rugae, non motus incompositi, non signa contemptus, seu animi abalienati, non quicquid nauseam, vel fastidium parit. Multa possunt honeste fieri, quae non possunt honeste videri.

 

5. Homo nudus creatus est et non erubescebat; non enim poterat rubore eum afficere nuditas ignorata. Postquam vero peccavit, abjecta innocentiae chlamyde, quae satis eum tegebat; externa vestis pudori velando necessaria fuit. Sed quod olim in poenam irrogatum fuit, nunc in dignitatis praerogativam transivit. Quaeruntur vestimenta; non quae tegant, sed quae ornent, quae alienis oculis ac libidini placeant. Index animi vestis est. Nimia ejus accuratio, totusque vultus de speculo et capsula, muliebris ingenii est. Pudebit cultus exterioris, si cogitaveris quid eo tegatur. Qui habet intus ornamenta virtutum, non quaerit externa. Ostentari virtus sine fuco gaudet: quicquid addideris, minus est illa. Vanus hominum error est, fulgere purpura, mente sordescere. Quidam se catenis onerant; sed quia aureae sunt, infamiam servitutis non metuunt. Aliquos non ligat aurum, sed figit: nam per vulnera infigitur auribus, e quibus saepe patrimonia pendent; et quae olim poenarum nomina, nunc ambitionis sunt. Non paucos videbis inter pectinem et speculum diu occupatos, qui magis solliciti de capitis sui decore sunt, quam de salute. Ita praevaluerunt stultorum hominum depravata judicia, ut se rebus ornari putent, quas calcare deberent. Sit igitur vestis tua artis expers; non ad pompam, sed ad necessitatem, infra fastum, supra sordes, et ad vitae conditionem temperata. Auro te licet et margaritis exornes, sine Christi decore deformis es. Hic est decor, qui semper manet; qui non carnem morituram, sed teipsum intus exornat. Insana ambitio est, fimum tegere auro.

 

–––––––––––

 

Opuscula ascetica Eminentissimi Cardinalis Bona. Principia et documenta vitae christianae, indicans naturam, finem et officia vitae christianae, regulas de moderandis animi affectibus et de studio virtutum, necnon Manuductio ad coelum, continens medullam Sanctorum Patrum, et veterum philosophorum, insuper Via compendii ad Deum per motus anagogicos et orationes jaculatorias liber isagogicus ad mysticam theologiam, auctore D. Joanne Bona S. Romanae Ecclesiae tit. S. Bernardi ad Thermas Presbytero Cardinali, Ordinis Cisterciensis. Editio caeteris praestantior atque accuratior, studio unius sacerdotis Congregationis ac Seminarii Missionum ad exteros, Parisiis MDCCCXLVII (1847), pp. 233-236.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVI, Kraków 2016

Reditus ad indicem operis Joannis Card. Bona OCist.

MANUDUCTIO AD COELUM

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: