MANUDUCTIO AD COELUM

 

MEDULLAM CONTINENS SANCTORUM PATRUM

 

ET VETERUM PHILOSOPHORUM

 

JOANNES CARDINALIS BONA OCist.

 

––––––

 

CAPUT I.

 

De fine ultimo hominis. Quam malum sit, ab eo deflectere. Quibus mediis, et quo ordine ad ipsum perveniatur.

 

1. Ad Coelum te manuducere propositum mihi est, quicumque haec legis; ad illud, scilicet, bonum, quo adepto, nihil possis ulterius desiderare. Hic est scopus, haec meta, ad quam omnium vota naturali propensione suspirant. Omnes beati esse volunt. Sed ob culpam primi parentis plerique obcaecati, relicto vero, et summo bono, ad falsa et fucata quaerenda se inutiliter applicaverunt. Et hi quidem, summum bonum existimantes, nulla re indigere; divitiis hoc nomen imponunt. Alii, summum bonum in summa potentia constituentes, vel regnare ipsi volunt, vel regnantibus adhaerere. Quidam vero usque ad sordida descendentes, felicissimum putant, voluptatibus diffluere, qui summi boni possessionem carne, et gula metiuntur. Tanta apud istos beatitudinis vilitas est. Sic laborantes sine fructu, ac veluti errantes in labyrintho, quo velocius ad bonum properant, eo longius abscedunt: ideo infelices, quia suam non agnoscunt infelicitatem.

 

2. Haec res est, quae magnis te malis involvit, miserabilis homo, quod beate quidem vivere, et beate mori desideras; sed ad videndum, quid sit beatitudo, et quomodo ad eam perveniatur, stultus et caecus es, devio errore per varios anfractus incedens. Quicquid agis, quicquid cupis, quicquid moliris, contra te est. Non enim respicis illud bonum immensum, in quo sistere debet voluntas tua; quia ultra summum non est locus: sed vagaris sine proposito, instar formicarum per arbusta repentium, quae in summum cacumen, deinde in imum inanes aguntur. Deus omnium conditor e nihilo te creavit, ut ipsum solum ames; ipsi soli servias tota mente, toto affectu. Sicut necessarium est illum esse, ita et esse ultimum finem. Serio cogita, quantam tuae vitae partem illi tribuas, cui te totum impendere debes. Errant studia et consilia tua, si ad ipsum non diriguntur. Sicut finis viae tuae locus est, quo tendis; quo cum perveneris, quiesces: sic finis vitae tuae Deus est, ad quem referre debes quicquid cogitas, quicquid loqueris, quicquid agis, donec ipso adepto omnia vota compleantur. Ad aeternum ducit interitum, quicquid ab ultimo fine abducit.

 

3. Quemadmodum in navigatione subducto navigio si aquatum exieris, obiter in littore aut cochleam colliges, aut bulbum; animo autem in navim semper intento solicitus eris, ne gubernator vocet: ac tunc relictis omnibus ad navim properabis: sic tibi in vita agendum est. Mente semper in Deum fixa, ita rebus externis utere, ut cordi minime inhaereant, nec te a proposito fine dimoveant. Serviunt illae tibi, ut tu servias Deo. Alioquin a divina deficiens unitate, ad plura non necessaria dispergeris; totque colis idola quot sunt creaturae, quas inordinato affectu prosequeris. Hi sunt Dii tui, quibus non bovem, non hircum, sed te ipsum, tuamque salutem turpi sacrilegio immolas. Non patitur lex amoris quidpiam cum Deo amari, nisi in Deo et propter Deum. Summa perditio est, a summo bono deflectere, et converti ad creaturas.

 

4. Quod Princeps Medicorum de impuris corpoporibus ait; quo magis alantur, eo amplius laedi; id etiam de animis dicendum est. Nam qui a prava consuetudine ad meliorem statum transire incipiunt, malae vitae venenum prius evomere debent; ac tum, animo expurgato, solida virtutum percipere alimenta. Ipsa autem purgatio sic perficienda est, ut quotquot admisisti peccata expientur, tum omnis erga illa affectus exuatur: vitiosi habitus eradicentur: malae propensiones, et appetitus immoderati sub rationis imperio coërceantur; caro castigetur: quae corpori sunt necessaria, ad justum moderamen redigantur: fraenum linguae ac sensibus imponatur: quaecumque ad arcem virtutis properanti moram injicere possunt, penitus exterminentur. Quid trepidas, viamque tibi ad beatitudinem difficilem fingis? Tu te ipsum facere beatum potes, eo vires suppeditante, quin principium tuum, et finis est. A te autem debes exire, ut ad eum pervenias. Eo vicinior illi fies, quo a te ipso remotior fueris.

 

5. Proponendum est itaque primo, quid appetas, quo properes: tum, via circumspicienda, qua summum illud bonum adipiscaris, intellecturus in ipso itinere, quantum quotidie proficias. Perlustra sedulo conscientiam tuam, et caligantes oculos aperiens, solerter adverte qualis debeas esse, dum alius fieri potes. Sero fraudem agnosces, cum vitare nequibis. Disce, quo remedio cupiditatum mansuescat insania, quo fraeno timorum saevitia compescatur. Disce terrena despicere, et ab his sponte discede, quae diu tecum esse non possunt. Omnia relinque antequam relinquaris, ut cum venerit mors, nihil in te reperiat, quod possit abolere. Curam autem praecipuam animae impende; ut quae excellentia prior est, non sit cultu posterior. Quid enim prodest homini si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? (1) Nullum est lucrum, ubi salutis est damnum.

 

–––––––––––

 

Opuscula ascetica Eminentissimi Cardinalis Bona. Principia et documenta vitae christianae, indicans naturam, finem et officia vitae christianae, regulas de moderandis animi affectibus et de studio virtutum, necnon Manuductio ad coelum, continens medullam Sanctorum Patrum, et veterum philosophorum, insuper Via compendii ad Deum per motus anagogicos et orationes jaculatorias liber isagogicus ad mysticam theologiam, auctore D. Joanne Bona S. Romanae Ecclesiae tit. S. Bernardi ad Thermas Presbytero Cardinali, Ordinis Cisterciensis. Editio caeteris praestantior atque accuratior, studio unius sacerdotis Congregationis ac Seminarii Missionum ad exteros, Parisiis MDCCCXLVII (1847), pp. 194-196.

 

Notae:

(1) Matth. XVI, 26.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXV, Kraków 2015

Reditus ad indicem operis Joannis Card. Bona OCist.

MANUDUCTIO AD COELUM

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: