VITA ET DOCTRINA

 

D. N. JESU CHRISTI

 

EX QUATUOR EVANGELISTIS

 

COLLECTA ET IN MEDITATIONUM MATERIAM

 

AD SINGULOS TOTIUS ANNI DIES DISTRIBUTA

 

P. NICOLAUS AVANCINUS SI

 

–––––––––

 

Dominica I Adventus

 

Meditatio 1.

 

De aeterna Verbi generatione

 

1. In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Jo. 1). – Considera Filium Dei in se esse Verbum Patris, consubstantialem ejus imaginem, in qua omnes absolute perfectiones relucent, aeternitas, immensitas, etc., quae Filio a Patre communicantur; ideoque procedere per intellectionem, qua Pater seipsum, et secum connexa intelligit. Crede hoc firma fide, adora, lauda, magnifica, gratulare, ama, etc. Sed et tu ad imaginem Dei creatus es. Quam nobilis, at nunc, quam dissimilis prototypo! Fatere, confundere, dole, de restauranda imagine cogita. Ut producta est prima, sic restauratur secunda Dei imago per Dei cognitionem et saepius exercitos fidei actus, quorum defectu potissimum labimur.

 

2. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Ibid.). – Considera Verbi Dei potentia omnia ex nihilo condita esse et conservari, sine hac in nihilum deficere. Agnosce, viva fide, te et omnia ita a Deo pendere. Magnifica et lauda potentiam ejus: invita creaturas; vicissim te ab iisdem invitari crede. Mirare tot possibiles creaturas in suo nihilo relictas, te tam miserum peccatorem extractum. Agnosce, quanta potueris cum eo: quam pauca praestiteris. Humilia te, quod nihil possis sine eo. Apprehende manu tua omnipotentem ejus manum, cum qua sola omnia potes, et erige te ad magnanimitatem in arduis ac difficilibus.

 

3. Quod factum est; in ipso vita erat (Ibid.). – Regredere a creaturis ad Deum. Cogita creata omnia eminentiori modo in Deo esse, habere in Deo quoddam esse divinum et vivum. Eras ergo et tu in Verbo, et eras vita. At vivisne etiamnum in teipso vitam divinam? quid respondent operationes tuae, ex quibus vita colligitur? Invenies pro quo gratias agas, de quo Deum laudes, quod ames, de quo doleas, te confundas et deprimas, quo ad fiduciam erigaris.

 

–––––––––––

 

Nicolaus Avancinus S. J., Vita et doctrina D. N. Jesu Christi ex quatuor Evangelistis collecta et in meditationum materiam ad singulos totius anni dies distributa. Editio decimaquarta. DOMUS EDITORIALIS MARIETTI. Typographi Sanctae Sedis Apostolicae et S. RR. Congreg. 1944, pp. 21-22.

 

--------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------

 

V. Nulla osta alla stampa.

 

Torino, 25 Marzo 1943.

 

D. L. CARNINO, Rev. Deleg.

 

 

Imprimatur.

 

Can. LUIGI COCCOLO, Vic. Gen.

 

--------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVII, Kraków 2007

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: