Sanctus Augustinus, Hipponensis Episcopus, Doctor Ecclesiae.

 

De vera religione

 

S. AUGUSTINUS

 

HIPPONENSIS EPISCOPUS, DOCTOR ECCLESIAE

 

––––––––––

 

Vera religio in sola Ecclesia catholica, quae omnibus errantibus utitur ad provectus suos (1)

 

Sed quoquo modo se habeat philosophorum jactantia, illud cuivis intelligere facile est, religionem ab eis non esse quaerendam, qui eadem sacra suscipiebant cum populis, et de suorum deorum natura ac summo bono, diversas contrariasque sententias in scholis suis, eadem teste multitudine, personabant. Quod si hoc unum tantum vitium Christiana disciplina sanatum videremus, ineffabili laude praedicandam esse, neminem negare oporteret. Haereses namque tam innumerabiles a regula Christianitatis aversae, testes sunt non admitti ad communicanda sacramenta eos, qui de Patre Deo, et Sapientia ejus, et Munere divino aliter sentiunt et hominibus persuadere conantur, quam veritas postulat. Sic enim creditur et docetur, quod est humanae salutis caput, non aliam esse philosophiam, id est, sapientiae studium, et aliam religionem, cum ii quorum doctrinam non approbamus, nec sacramenta nobiscum communicant.

 

Quod in illis minus mirandum est, qui eorum quoque sacramentorum ritu dispares esse voluerunt, sicut nescio qui Serpentini qui appellantur, sicut Manichaei, sicut alii nonnulli. Sed in illis magis animadvertendum hoc magisque praedicandum, qui paria sacramenta celebrantes, tamen quia sententia dispares sunt, et errores suos animosius defendere, quam cautius corrigere maluerunt, exclusi a catholica communione, et a participatione quamvis parium sacramentorum, propria vocabula priopriosque conventus, non in sermone tantum, sed etiam in superstitione meruerunt: ut Photiniani, Ariani, multique praeterea. Nam de iis qui schismata fecerunt, alia quaestio est. Posset enim eos area dominica usque ad tempus ultimae ventilationis velut paleas sustinere, nisi vento superbiae nimia levitate cessissent, et sese a nobis ultro separassent. Judaei vero quamvis uni omnipotenti Deo supplicent, sola tamen temporalia et visibilia bona de illo expectantes, rudimenta novi populi ab humilitate surgentia, in ipsis suis scripturis nimia securitate noluerunt advertere, atque ita in veteri homine remanserunt. Quae cum ita sint, neque in confusione paganorum, neque in purgamentis haereticorum, neque in languore schismaticorum, neque in caecitate Judaeorum quaerenda est religio, sed apud eos solos, qui Christiani catholici vel orthodoxi nominantur, id est, integritatis custodes, et recta sectantes.

 

Haec enim Ecclesia catholica per totum orbem valide lateque diffusa, omnibus errantibus utitur ad provectus suos, et ad eorum correctionem cum evigilare voluerint. Utitur enim gentibus ad materiam operationis suae, haereticis ad probationem doctrinae suae, schismaticis ad documentum stabilitatis suae, Judaeis ad comparationem pulchritudinis suae. Alios ergo invitat, alios excludit, alios relinquit, alios antecedit: omnibus tamen gratiae Dei participandae dat potestatem; sive illi formandi sint adhuc, sive reformandi, sive recolligendi, sive admittendi. Carnales autem suos, id est, viventes aut sentientes carnaliter, tamquam paleas tolerat, quibus in area frumenta tutiora sunt, donec talibus tegminibus exuantur. Sed quia in hac area pro voluntate quisque vel palea, vel frumentum est, tamdiu sustinetur peccatum aut error cujuslibet, donec aut accusatorem inveniat, aut pravam opinionem pertinaci animositate defendat. Exclusi autem aut paenitendo redeunt, aut in nequitiam male liberi defluunt, ad admonitionem nostrae diligentiae; aut schisma faciunt, ad exercitationem nostrae patientiae; aut haeresim aliquam gignunt, ad examen sive occasionem nostrae intelligentiae. Hi sunt exitus Christianorum carnalium qui non potuerunt corrigi aut sustineri.

 

Saepe etiam sinit divina providentia, per nonnullas nimium turbulentas carnalium hominum seditiones, expelli de congregatone Christiana, etiam bonos viros. Quam contumeliam vel injuriam suam cum patientissime pro Ecclesiae pace tulerint, neque ullas novitates vel schismatis vel haeresis moliti fuerint, docebunt homines quam vero affectu, et quanta sinceritate caritatis Deo serviendum sit. Talium ergo virorum propositum est, aut sedatis remeare turbinibus, aut si id non sinantur, vel eadem tempestate perseverante, vel ne suo reditu talis aut saevior oriatur, tenent voluntatem consulendi, etiam eis ipsis quorum motibus perturbationibusque cesserunt, sine ulla conventiculorum segregatione usque ad mortem defendentes, et testimonio juvantes eam fidem, quam in Ecclesia catholica praedicari sciunt. Hos coronat in occulto Pater, in occulto videns. Rarum hoc videtur genus, sed tamen exempla non desunt: immo plura sunt quam credi potest. Ita omnibus generibus hominum et exemplorum ad animarum curationem, et ad institutionem spiritalis populi, utitur divina providentia.

 

Sanctus Augustinus, Hipponensis Episcopus, Doctor Ecclesiae.

 

–––––––––––

 

 

S. Agostino, De magistro, De vera religione, a cura del Padre Domenico Bassi. Firenze: Edizioni "Testi Cristiani" 1930, ss. 168-174. (2)

 

S. Agostino, De magistro, De vera religione, a cura del Padre Domenico Bassi. Firenze: Edizioni "Testi Cristiani" 1930.

 

S. Agostino, De magistro, De vera religione, a cura del Padre Domenico Bassi. Firenze: Edizioni "Testi Cristiani" 1930, ss. 168-169.

 

S. Agostino, De magistro, De vera religione, a cura del Padre Domenico Bassi. Firenze: Edizioni "Testi Cristiani" 1930, ss. 170-171.

 

S. Agostino, De magistro, De vera religione, a cura del Padre Domenico Bassi. Firenze: Edizioni "Testi Cristiani" 1930, ss. 172-173.

 

S. Agostino, De magistro, De vera religione, a cura del Padre Domenico Bassi. Firenze: Edizioni "Testi Cristiani" 1930, ss. 174-175.

 

S. Agostino, De magistro, De vera religione, a cura del Padre Domenico Bassi. Firenze: Edizioni "Testi Cristiani" 1930, ss. 326-327.

 

Notae:

(1) Hic titulus ab editore "Ultra montes" additus (ex: J. P. Migne, Patrologiae Cursus Completus. Series Latina, Patrologiae Latinae Tomus XXXIV. S. Aurelius Augustinus, col. 127).

 

(2) Cf. 1) Św. Augustyn, Biskup Hippony, Doktor Kościoła, a) O prawdziwości religii katolickiej. – Prawdziwa religia jest tylko w Kościele katolickim, który wszystkimi błądzącymi posługuje się dla swego pożytku. – O wierze prawdziwej. – Kościół katolicki jest posiadaczem i opiekunem prawdy. Kościół a herezje. – Della vera religione. – La vera religione si trova nella sola Chiesa cattolica, la quale si serve di tutti gli erranti per il suo profitto. b) Pisma katechetyczne. c) Państwo Boże. XVIII. 51. Nawet przez niezgody heretyków umacnia się wiara katolicka. d) O dawaniu jałmużny. e) O uświęceniu duszy. f) O wielkości Najświętszej Maryi Panny. g) Wyznania (Confessiones). h) Homilia o braterskiej zgodzie i odpuszczaniu uraz.

 

2) Pius Papa XII, Litterae encyclicae "Mystici Corporis Christi". De Mystico Iesu Christi Corpore deque nostra in eo cum Christo coniunctione. (Encyklika "Mystici Corporis Christi". O Mistycznym Ciele Chrystusa).

 

3) Acta et decreta sacrosancti oecumenici Concilii Vaticani (1870), Primum Schema Constitutionis dogmaticae de Ecclesia Christi Patrum examini propositum.

 

4) Themata dogmatica Concilii Vaticani. Votum P. Ioannis Perrone e Societate Iesu, De Ecclesia eiusque iuribus.

 

5) S. Cyprianus Episcopus Carthaginensis, De Catholicae Ecclesiae unitate.

 

6) P. Christianus Pesch SI, a) Praelectiones dogmaticae. De ecclesia, corpore Christi mystico. b) Compendium Theologiae dogmaticae. c) De membris Ecclesiae.

 

7) Sac. Josephus Papp-Szilágyi de Illyésfalva, De electione Romani Pontificis.

 

8) D. Henricus Maria Pezzani, Codex Sanctae Catholicae Romanae Ecclesiae. Can. 26. Devius a fide catholica, haereticus, vel schismaticus eligi prohibetur in Romanum Pontificem; si eligatur nulla est electio (Kodeks Świętego Katolickiego Kościoła Rzymskiego. Kanon 26. Zakazany jest wybór na Papieża tego, kto odstąpił od wiary katolickiej, heretyka lub schizmatyka; jeśli ktoś taki zostanie wybrany, wybór jest nieważny).

 

9) P. Timotheus Zapelena SI, De Ecclesia Christi. Pars apologetica. Thesis IX. E Christi ipsius institutione Petrus habebit successores in primatu ad finem usque saeculorum.

 

10) S. Antoninus Archiepiscopus Florentinus, Ordinis Praedicatorum, Summa Theologica. Num Papa mortuo remaneat ejus potestas. – Ad quos electio Summi Pontificis pertinet.

 

11) Albertus Nègre, Archiepiscopus Turonensis, Sacrae Theologiae Doctor, Cursus Theologiae Dogmaticae. De Romani Pontificis infallibili magisterio.

 

12) Sac. Petrus Semenenko CR, Papa semper idem sit formaliter qui et materialiter (Papież zawsze ten sam jest formalnie, co i materialnie).

 

13) P. Parthenius Minges OFM, a) Compendium theologiae dogmaticae generalis. b) Compendium theologiae dogmaticae specialis. c) Ecclesia est infallibilis. d) De religione judaica postchristiana. e) Falsa systemata de relatione inter fidem et rationem. Modernismus.

 

14) Sac. Constantinus Joannes Vidmar, Compendium repetitorium Theologiae dogmaticae tum generalis cum specialis.

 

15) S. Alphonsus Maria de Ligorio, Ecclesiae Doctor, Opera dogmatica.

 

16) P. Ferdinandus Cavallera SI, Thesaurus doctrinae catholicae ex documentis Magisterii ecclesiastici.

 

17) P. Fr. Carolus Thil OESA, Exercitatio theologica de locis, seu fontibus Theologiae Christianae. De Ecclesia Christi. a) De summa Catholicae Doctrinae circa veram Christi Ecclesiam. b) De Notis verae Ecclesiae Christi. Propositio IV. Nota quarta distinctiva verae Ecclesiae, est, quod sit Apostolica primo ratione doctrinae, et secundo ratione suae originis, id est in perpetua, et non interrupta Pastorum suorum successione ab Apostolis.

 

18) Sac. F. H. Reinerding, a) De iis, qui auctoritati Ecclesiae obluctantur. b) De necessitate Ecclesiae ad salutem.

 

19) P. Dominicus M. Prümmer OP, Manuale iuris canonici in usum scholarum.

 

20) Sac. Stanislaus Frankl, Cardinalis Joannis Turrecrematae doctrina de notis Ecclesiae.

 

21) R. P. Wilhelmus Nakateni SI, Commonitorium breve de Ecclesia, seu scutum Fidei catholicae contra profanas haereticorum novitates.

 

22) Dr. Antonius Weiss, Lites anthropologicae. I. Pelagianismus. – Doctrina S. Augustini. II. Semipelagianismus.

 

23) Sac. Andreas Retke, Patrologiae Compendium. a) S. Augustinus. b) S. Fulgentius Ruspensis Episcopus.

 

24) P. Anselmus Stolz OSB, Manuale Theologiae Dogmaticae. – De Ecclesia.

 

(Nota ab ed. Ultra montes).

 

Tiara Papieska w blasku promieni

 

( PDF )

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXXVI, Kraków 2026

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: