Antiinffallibilistae seu Neohaeretici
MATTHIAS HIPTMAIR
Jamdiu odium quoddam contra Sedem Apostolicam a doctis quibusdam viris Germaniae nutriebatur, quia in damnationae doctrinae Hermesii, Güntheri aliorumque facta a summis Pontificibus, libertas scientiae ipsis laesa esse videbatur. Hoc odium illos tempore concilii Vaticani ad apertam haeresim compulit. Dum enim in hac oecumenica synodo de infallibili Romanorum Pontificum magisterio deliberabatur, Doellinger aliique sacerdotes et laici hoc doctrinae caput vehementissimae impugnarunt et, facta definitione, quam omnibus adhibitis artibus impedire conati erant, nullatenus privatum suum judicium universalis ecclesiae oraculo subjecerunt. Constanter affirmavit Doellinger, se suosque asseclas constituere veram ecclesiam, a qua Patres Vaticani et qui cum illis communicarent, tamquam novatores essent delapsi, qua de causa etiam appellationem veterum catholicorum sibi vindicarunt. Die 28. Martii an. 1871. archiepiscopus Monachiensis sententiam excommunicationis in Doellinger et Friedrich tulit, cum professionem fidei in decreta Vaticana pertinaciter denegassent. Habito deinceps d. d. 10. Aprilis ejusdem anni conventu, neohaeretici dogma de infallibilitate Pontificis uti statui civili periculosum denunciabant. Proximo mense Septembri alium instituebant congressum Monachii, ad quem non solum veteres catholici aliarum regionum, verum etiam Anglicani, Jansenistae, Graeci schismatici aliique Europae et Americae haeretici invitati erant. In hoc conciliabulo ex clericis et laicis composito praeter alia declarabatur ecclesia Ultrajectensis orthodoxa. Quantopere vero in impugnanda Ecclesia catholica conspirabant, tantopere in constituenda propria secta eorum opiniones divergebant, et jam dogma de immaculata conceptione B. B. Virginis aliasque veritates negabant. Insequenti anno 1872. Coloniae congressum habuerunt, in quo consilium, eligendi episcopum, ceperunt. Electus fuit assentiente imperii cancellario Bismark an. 1873. Jos. Hubertus Reinkens in Universitate Wratislaviensi professor, quem episcopus Jansenista Rotterdami consecravit, quam consecrationem Pius IX. sacrilegam, irritam et nullam declaravit. Gubernia vero Borussiae, Hassiae et Baden, non vero Bavaria, eum pro legitimo episcopo agnoverunt eique congruam sustentationem assignarunt. Sedem suam neohaereticorum episcopus Bonnae fixit. In hac urbe haeretici primam synodum an. 1874. celebrabant, in qua constitutio synodalis et communalis, quam anno praecedenti in congressu Constantiae habito exararunt, approbata et nova praxis confessionalis invecta fuit. Exhinc res eorum rapido cursu in pejus ruit. Doellinger, qui altare contra altare erigere noluit, ab eorum communione pedem retraxit, quin tamen resipuisset; Reinkens Caesareopapismo Borussico penitus se subjecit; Schulte et alii discrimen inter clericos et laicos negarunt; ipsius Ecclesiae infallibilitas rejecta est, ita quidem ut tota haec secta quoad originem et intrinsecam naturam a Protestantismo vix discerni possit.
Praeter Germaniam secta haec in Helvetia graves turbas suscitavit. Etenim hic gubernium Bernense catholicos dire persequebatur et, expulsis catholicis episcopis et sacerdotibus, ecclesias sectariis tradebat; erigebatur ipsis quoque an. 1874. Bernae Universitas theologica, et proprius episcopus an. 1876., parochus scilicet Oltensis Herzog, constituebatur, qui a Reinkens assistentibus duobus presbyteris consecratus est. Coelibatum clericorum et confessionem auricularem abrogarunt.
In Austria gubernium neotericos adegit, cum catholicas ecclesias et ecclesiastica bona postulassent, ut vel propriam constituerent societatem, vel legitimis parochis sese subjicerent (1). Erigebant proinde in nonnullis locis propriam sectam, v. g. Viennae, Ried et Warnsdorf, quibus sacerdotes apostatas praeficiebant.
Aliis in regionibus secta haec neque radices figere poterat,
quamvis non defuissent adversarii concilii Vaticani neque gubernia civilia
iis obstacula posuissent.
R. P. CLARI VASCOTTI MIN. OBS. REFORM. PROV. CARNIOLAE LECT. EMER. INSTITUTIONES HISTORIAE ECCLESIASTICAE NOVI FOEDERIS. EDITIO QUARTA JUXTA PROBATIORES AUCTORES EMENDATA ET AUCTA A MATHIA HIPTMAIR, SS. THEOLOGIAE DOCTORE ET IN SEMINARIO EPISCOPALI LINCIENSI HISTORIAE ECCLESIASTICAE ET JURIS CANONICI PROFESSORE. CUM APPROBATIONE ORDINARIATUS VINDOBONENSIS ET LINCIENSIS. TOMUS II. VINDOBONAE. SUMPTIBUS MAYER & COMP. 1882, pp. 467-468.
Notae:
(1) Vi decreti ministerialis d. d. 18. Octobris 1877. a potestate civili
tamquam specialis societas religiosa sub appellatione "ecclesia vetus catholica"
approbantur.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMV, Kraków 2005
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: