Actus virtutum theologicarum
––––––––
1. Actus Fidei
Domine Deus, firma fide credo et profiteor omnia et singula, quae sancta Ecclesia catholica credenda proponit; quia tu Deus ea omnia revelasti, qui es aeterna veritas et sapientia, quae nec fallere, nec falli potest. In hac fide vivere et mori statuo.
2. Actus Spei
Domine Deus, spero per gratiam tuam remissionem omnium peccatorum et post hanc vitam aeternam felicitatem me esse consecuturum; quia tu promisisti, qui es infinite potens, fidelis, benignus et misericors. In hac spe vivere et mori statuo.
3. Actus charitatis
Domine Deus, amo te super omnia et proximum meum propter te; quia tu es summum, infinitum et perfectissimum bonum, omni dilectione dignum. In hac charitate vivere et mori statuo.
4. Actus contritionis
Domine Deus, poenitet me ex toto corde meo, quod te, summum ac infinitum bonum, a me super omnia dilectum, unquam offenderim. Detestor omne peccatum, et firmiter propono, vitam meam emendare, et te non amplius offendere.
–––––––––––
Venerabilis Thomae a Kempis de Imitatione Christi libri quatuor. Praemissae sunt Orationes selectae et missae preces, nec non devotio viae crucis piissima. Editio stereotypa, accuratissime emendata. (Exemplar primum). Ratisbonae. Sumtibus G. Josephi Manz. 1854, pp. IX-X.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMIX, Kraków 2009
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: