DIVI THOMAE AQUINATIS

 

DOCTORIS ANGELICI

 

TOTIUS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

–––––––––––––––––––––––

 

 

PRIMAE PARTIS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

 

QUAESTIO LXXVII

 

De his quae pertinent ad potentias animae in generali

 

IN 8 ARTICULOS DIVISA

 

1. – Utrum ipsa essentia animae sit ejus potentia.

 

Co. – Cum nulla animae operatio sit substantia, et quodvis animam habens non semper actu operetur, potentiam animae ab ipsa animae essentia et substantia diversam esse necesse est.

 

2. – Utrum sint plures potentiae animae.

 

Co. – Cum homo sit in ultimo gradu secundum naturam eorum quibus competit beatitudo, ac proinde multis ac diversis operationibus indigeat, necesse est in anima humana plures esse potentias.

 

3. – Utrum potentiae distinguantur per actus et objecta.

 

Co. – Cum potentiae, secundum illud quod sunt potentiae, ordinentur ad actus, oportet eas distingui per actus et objecta.

 

4. – Utrum in potentiis animae sit ordo.

 

Co. – Cum anima sit una, potentiae vero plures, ordine autem quodam ab uno in multitudinem procedatur, confusionis vitandae causa necesse est inter potentias animae ordinem esse.

 

5. – Utrum omnes potentiae animae sint in anima sicut in subjecto.

 

Co. – Cum illud quod operatur sit operativae potentiae subjectum, constat potentias non organicas esse in anima sola sicut in subjecto, organicas vero in toto composito, et non in anima sola.

 

6. – Utrum potentiae animae fluant ab ejus essentia.

 

Co. – Cum accidens proprium et per se causetur a subjecto secundum quod est actu, et recipiatur in eo inquantum est in potentia, constat omnes potentias animae ab ipsius animae essentia emanare.

 

7. – Utrum una potentia animae oriatur ab alia.

 

Co. – Cum essentia animae comparetur ad potentias tum ut principium activum et finale, tum ut principium susceptivum, oportet etiam animae potentias ad se invicem sic comparari, ut inter eas perfectiores sint principia aliarum per modum finis et activi principii, imperfectiores vero sint principia aliarum per modum susceptivi principii.

 

8. – Utrum omnes potentiae animae remaneant in anima a corpore separata.

 

Co. – Cum potentiae animae sint accidentia animae vel totius compositi ex anima et corpore, illae quae sunt in anima ut in subjecto, corrupto corpore in anima remanent; quae vero totius compositi sunt, non remanent corrupto corpore nisi virtute.

 

–––––––––––

 

 

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), pp. 46-47.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMIX, Kraków 2009

Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: