DIVI THOMAE AQUINATIS

 

DOCTORIS ANGELICI

 

TOTIUS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

–––––––––––––––––––––––

 

 

PRIMAE PARTIS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

 

QUAESTIO LVIII

 

De modo cognitionis angelicae

 

IN 7 ARTICULOS DIVISA

 

1. – Utrum intellectus angeli quandoque sit in potentia, quandoque in actu.

 

Co. – Angeli quae naturaliter cognoscunt non semper sunt in actu considerantes; sed quoad cognitionem in Verbo, semper sunt actu considerantes.

 

2. – Utrum angelus simul possit multa intelligere.

 

Co. – Cognoscunt angeli omnia simul in Verbo, et quaecumque per unam speciem repraesentari possunt; non possunt autem simul omnia cognoscere quae per diversas species innatas repraesentantur.

 

3. – Utrum angelus cognoscat discurrendo.

 

Co. – Angeli quaecumque cognoscunt, sine discursu apprehendunt.

 

4. – Utrum angeli intelligant componendo et dividendo.

 

Co. – Cum in angelo sit lumen intellectuale perfectum, et sit ipse speculum purum et clarissimum, sicut non intelligit ratiocinando, ita non intelligit componendo et dividendo.

 

5. – Utrum in intellectu angeli possit esse falsitas.

 

Co. – Non est aliqua in intellectu angelico falsitas per se, sed per accidens, cum quidquid attingant, prima operatione intellectus cognoscant.

 

6. – Utrum in angelis sit cognitio matutina et vespertina.

 

Co. – Distinguitur in angelis cognitio matutina, qua res cognoscunt in prima causa, a vespertina, qua cognoscunt res ut sunt in seipsis.

 

7. – Utrum una sit cognitio matutina et vespertina.

 

Co. – Cognitio vespertina, ut terminatur ad creaturas non videndo Verbum, essentialiter a matutina diversa est; ut autem simul ad creaturas et ad Verbum terminatur, idem est cum illa, distincta tantum ex cognitorum distinctione.

 

–––––––––––

 

 

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 36.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMIX, Kraków 2009

Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: