DIVI THOMAE AQUINATIS

 

DOCTORIS ANGELICI

 

TOTIUS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

–––––––––––––––––––––––

 

 

PRIMAE PARTIS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

 

QUAESTIO XLIII

 

De missione divinarum personarum

 

IN 8 ARTICULOS DIVISA

 

1. – Utrum alicui personae divinae conveniat mitti.

 

Co. – Divinae personae convenit mitti, inquantum originatur ab alia et novo modo essendi incipit esse: ut Filius a Patre missus est in mundum per assumptam carnem, ubi semper fuit secundum divinitatem.

 

2. – Utrum missio sit aeterna, vel temporalis tantum.

 

Co. – Missio, contra generationem et spirationem distincta, temporalis est.

 

3. – Utrum missio invisibilis divinae personae sit solum secundum donum gratiae gratum facientis.

 

Co. – Non mittitur divina persona invisibiliter, nisi secundum solam gratiam gratum facientem, quae simul datur ac mittitur.

 

4. – Utrum Patri conveniat mitti.

 

Co. – Cum Pater in divinis ab alio non sit, mitti minime dicitur; sed solum Filius et Spiritus sanctus, qui ab alio sunt.

 

5. – Utrum Filio conveniat invisibiliter mitti.

 

Co. – Cum Filio et Spiritui sancto rationalis naturae mentem per gratiam inhabitare conveniat et ab alio esse, eis quoque convenire necesse est invisibiliter mitti, non autem Patri, cui ut et toti Trinitati convenit per gratiam inhabitare.

 

6. – Utrum missio invisibilis fiat ad omnes qui sunt participes gratiae.

 

Co. – Ad omnes participes gratiae dici debet invisibilem missionem fieri.

 

7. – Utrum Spiritui sancto conveniat visibiliter mitti.

 

Co. – Filium et Spiritum sanctum decuit visibiliter mitti, Filium ut sanctificationis auctorem, Spiritum sanctum ut indicium sanctificationis.

 

8. – Utrum aliqua persona divina mittatur, nisi ab ea a qua procedit aeternaliter.

 

Co. – Secundum missionem, ut processio est, non mittitur persona nisi ab ea a qua aeternaliter procedit, ut Filius a Patre, Spiritus sanctus a Patre et Filio.

 

–––––––––––

 

 

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), pp. 28-29.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVIII, Kraków 2008

Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: