DE VERA RELIGIONE
 

SEU

 

DE CHRISTI ECCLESIA

 

EIUSQUE MUNERE DOCTRINALI

 

AUCTORE

 

P. SANCTO SCHIFFINI SI
 

––––––––

 

DISPUTATIO III

 

Quae religio capessenda

 

 

–––––––

 

SECTIO VI

 

Quaestiones reliquae huc pertinentes breviter deciduntur

 

 

––––––

 

Undenam fluit ordinaria potestas Episcoporum in greges sibi subditos

 

177. Quaer. III.Undenam fluat pastoralis potestas propria episcoporum Papa inferiorum in partem dominici gregis eis assignatam.

 

Respondeo. Tria certa sunt et rata apud omnes catholicos. Primo: potestatem episcopalem ordinis esse divinae institutionis, eamdemque per consecrationem episcopalem singulis immediate conferri a Deo, ut a causa principali, prout fit in ceteris quae ad sacramentum ordinis spectant. Secundo: iurisdictionem episcopali consecrationi adnexam pendere a Petro eiusque successoribus, sive quoad determinationem subditorum, sive quoad taxationem materiae. Id enim omnino exigit essentialis forma Ecclesiae, quae est monarchia simplex. Tandem, prout definivit Tridentina Synodus (sess. 23, c. 4), certum est, episcopos ad hierarchiam divina ordinatione institutam praecipue pertinere, eosdemque esse apostolorum successores, ac positos a Spiritu Sancto regere Ecclesiam Dei. His tribus extra controversiam positis, acerrime concertatum fuit in Tridentina Synodo de proximo fonte iurisdictionis episcopalis, et adhuc sub iudice lis est. Dicam libere quod sentio in eo quod praecipuum est in hac quaestione, quodque, ut mihi videtur, non satis apte a multis determinatur, ne tota controversia in aequivocatione versetur.

 

Est igitur prior opinio, quam multi amplectuntur cum Suarez (De legibus, lib. 4, c. 4), quae iurisdictionem annexam ordini episcopali derivari inquit, sicut rivulum a fonte, ex cura illa pastoritia, quam Petrus eiusque successores acceperunt immediate a Christo per illa verba (Io. 21, 15-17): Pasce agnos meos, pasce oves meas. Est tamen praeceptum Domini, ut Papa vocet in partem suae sollicitudinis episcopos, ut per eos regat gregem sibi commissum. Quamobrem, in hac sententia, iurisdictio episcopalis, prout est distincta a suprema iurisdictione primatiali ipsius Petri, simpliciter loquendo dicenda est iuris humani, quanquam aliquo modo fundetur in iure divino, hoc est, in praecepto illo divino de quo paulo ante. Dicuntur autem episcopi succedere in locum apostolorum secundum quamdam imitationem, quatenus ut in aevo apostolico Petrus ut princeps, apostoli ceteri cum subordinatione ad Petrum regebant Ecclesiam, ita deinceps Episcopus Romanus ut princeps, ceteri Episcopi dependenter ab illo pergunt gubernare Ecclesiam. Potestas tamen ipsa, qua isti utuntur, non a ceteris apostolis haereditario iure, sed ab uno Petro per eius successores dimanat. Immo fuerunt qui cum Laynez usque eo propulerunt hanc dependentiam et originem, ut ipsa iurisdictio, qua apostoli regebant Ecclesiam, non immediate singuli a Christo dixerint fuisse collatam, sed per Petrum. Hoc postremum non placuit Suarezio, neque etiam aliis fere omnibus qui hanc sententiam sequuntur. Hoc tamen secluso, summa opinionis relatae haec videtur esse, saltem ut exponitur a Suarez tum loc. cit, tum etiam (De poenitentia, Disp. XXV, Sect. 1a), ubi consimili modo loquitur de iurisdictione in foro interno.

 

Altera opinio docet, Christum duplicem eamdemque perpetuam potestatem iurisdictionis in Ecclesia instituisse, h. e. primatialem Petri perpetuo duraturam in eius legitimis successoribus, et episcopalem priori subordinatam, ab ipso Christo immediate collatam omnibus apostolis, quae et ipsa perpetuo sit duratura in iis qui in locum apostolorum legitima successione subintrent. Priorem instituit loc. cit. Ioannis. Alteram vero instituit per illa verba (Io. 20, 21): Sicut misit me Pater, et ego mitto vos; et (Matth. ult.): Docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis: et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem seculi. Confer quae dixi (n. 103). Sicut autem ad Petrum eiusque successores spectat determinare legitimum modum successionis in ipsam potestatem primatialem, ita etiam per apostolos, et maxime per ipsum Petrum eiusque successores determinandus est modus legitimae successionis episcoporum qui in locum apostolorum subintrent. Hoc praestabant singuli apostoli, quoties ipsi per se fundabant ecclesias, eisque episcopos idoneos praeficiebant. Id quoque praestarunt Petrus eiusque successores, praesertim instituendo primas sedes metropolitanas et patriarchales, et etiam nunc praestant eligendo et confirmando episcopos quos diversis dioecesibus praeficiunt. Ceterum cum id facit Romanus Pontifex, non ipse substituit episcopos in locum suum aut unius Petri, vel in locum apostolorum, sed solum aut determinat partem gregis in quam potestas episcopalis sit exercenda, aut designat personam quae legitima successione in locum apostolorum subintret. Potestas tamen episcopalis, quae sic in episcopos confirmatos derivatur, illa est quam Christus contulit apostolis per verba illa Ioannis et Matthaei paulo ante relata, in quam haereditario quasi iure vere succedunt. Quare, etiam in hac sententia, potestas iurisdictionis confertur episcopis mediante Romano Pontifice, quasi per causam non per se collativam potestatis, ut prior sententia ponebat, sed quasi per causam disponentem aut applicantem.

 

Ad me quod attinet, haec posterior sententia mihi videtur verior, nec capio qua ratione, vere et proprie, in priori sententia episcopi sint apostolorum successores. Eidem opinioni obstant maxime quae docuimus in thesi de perpetuitate illius pastoritiae potestatis quam Christus contulit apostolis (Io. 20, et Matth. ult.). Quod autem episcopalis iurisdictio non cum eadem amplitudine exerceatur ac iurisdictio qua fruebantur apostoli, nihil est. Ut enim episcopi, vere et proprie, haereditario iure succedant apostolis in Ecclesia regenda, satis est, ut iam monuimus (n. 105), ut ea derivetur e potestate apostolica sicut rivulus e fonte.

 

Dices fortasse: S. Thomas, doctrinam Optati Milevit., aliorumque Patrum secutus, ita scripsit: «Quia (Christus) praesentiam corporalem erat Ecclesiae subtracturus, oportuit ut alicui committeret, qui loco sui universalis Ecclesiae gereret curam. Hinc est quod Petro.... soli promisit: Tibi dabo claves regni caelorum; ut ostenderetur potestas clavium per eum ad alios derivanda, ad conservandam Ecclesiae unitatem» (Contra gent., lib. 4, c. 76). Haec autem priori sententiae patrocinari videntur; ex hac enim doctrina unus Petrus a Christo immediate claves accepit per eum in ceteros communicandas.

 

Respondeo. Quandoquidem, ex modo loquendi Aquinatis, potestas clavium duplex sit, ordinis et iurisdictionis (4, dist. 18, q. 1), dictum obiectum necessaria distinctione sive interpretatione eget, siquidem omnes concedunt potestatem ordinis immediate concedi a Christo in ipsa consecratione presbyterali aut episcopali. Sic itaque distingues dictum illud: Claves regni caelorum ceteris communicandas solus Petrus accepit, h. e. si per claves regni caelorum significetur suprema potestas seu primatialis regendi Ecclesiam, conc.; si per claves significetur tota hierarchica Ecclesiae potestas, subdist.; quatenus in episcopis nulla sit sacra potestas nisi derivata, ut rivulus a fonte, ex potestate primatiali Petro concessa, neg.; quatenus potestas episcopalis pendeat a potestate primatus quoad communicationis modum, itemque quoad usum et incolumitatem, conc. Analogiam quamdam huius rei habes in humano capite relate ad membra cetera, quod est exemplum Leonis M. (Ep. 10 ad episc. per prov. Vienn. constit. c. 1). Nemo dixerit virtutem motricem et sensitivam, quae in ceteris inest membris esse particulam veluti quamdam virtutis quae inest in humano capite et ut talem a capite in ea derivari: siquidem anima immediate informat omnia et singula membra humani corporis, ex qua unione proxime resultat in illis virtus proportionata ad propriam operationem uniuscuiusque membri. Solum ergo haec proportionalitas intelligenda est quoad regimen, usum et incolumitatem, prout dictum est. Ceterum si attente legantur quae S. Thomas docet de virtute clavium (cit. q. 1, dist. 18; item q. 2, a. 2, solut. 1 ad 1um eiusdem dist.; item 4, dist. 20, q. un., a. 1, solut. 2), plura, meo iudicio, habentur quae potius favere videntur secundae quam primae opinioni. Quanquam enim S. Doctor ll. cc. praecipue loquitur de usu clavium in foro interno, sive poenitentiae, parilis est ratio pro iurisdictione episcopali et in foro externo. (1)

 

P. Sanctus Schiffini SI

 

–––––––––––

 

 

De vera Religione seu De Christi Ecclesia eiusque munere doctrinali. Auctore P. Sancto Schiffini S. I., Senis. EX OFFICINA PONTIF. S. BERNARDINI. A. D. MCMVIII (1908), pp. 474-479. (2)

 

--------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------

 

De vera Religione seu De Christi Ecclesia eiusque munere doctrinali. Auctore P. Sancto Schiffini S. I. Senis. A. D. MCMVIII. Imprimatur.

 

--------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------

 

Notae:

(1) Cf. P. Ioachim Salaverri SI, De Ecclesia Christi, n. 374: "Scholion 2. De origine a Deo mediata vel immediata iurisdictionis Episcoporum. Quaestio haec in Concilio Tridentino et Vaticano agitata quidem est, sed minime decisa. Iurisdictionem Episcopis singulis immediate a Deo dari tenuerunt cum Victoria et Vázquez plures auctores; immediate non a Deo sed mediante Romano Pontifice iurisdictionem Episcopis tribui communissime tenent catholici auctores cum S. Thoma, S. Bonaventura, S. Roberto Bellarmino et Suarezio. Hanc sententiam positive docet Pius XII in Encycl. «Mystici Corporis», cum ait: «Episcopi ad propriam cuiusque Dioecesim quod spectat... non plene sui iuris sunt, sed sub debita Romani Pontificis auctoritate positi, quamvis ordinaria iurisdictionis potestate fruantur, immediate sibi ab eodem Pontifice Summo impertita» (24). Hanc sententiam omnino praeferendam esse censemus.

 

(24) Pius XII, «Mystici Corporis»: AAS 35 (1943) 211 s.; et «Ad Sinarum gentem»: AAS 47 (1955) 9: «iurisdictionis potestas Episcopis ex divino provenit iure, at non nisi per Petri Successorem». Cf. C. MAZZELLA, De Relig. et Ecclesia, n. 1001-1015; Ch. PESCH, Praelec., I, n. 370 s.". – Sacrae Theologiae Summa. I. Theologia Fundamentalis. Matriti MCMLV (1955), p. 624.

 

(2) Cf. 1) P. Sanctus Schiffini SI, a) De veris membris Ecclesiae. b) De distinctione inter Sedem et Sedentem quoad Romanum Pontificem. c) Num suprema potestas quae est in coetu Episcoporum in coniunctione cum Romano Pontifice sit distincta a potestate suprema quae in uno Romano Pontifice est.

 

2) Dr. Franciscus Egger, Episcopus Brixinensis et Princeps, a) De proprietatibus religionis. b) De indefectibilitate Ecclesiae. c) De necessitate Ecclesiae. d) De opere Christi. Indoles religionis christianae. e) Infideles et haeretici publici certe non sunt membra Ecclesiae.

 

3) Codex Juris Canonici, Pius Papa IV, Professio Catholicae Fidei (Wyznanie Wiary katolickiej).

 

4) S. Pius Papa X, Jusjurandum contra errores modernismi (Przysięga antymodernistyczna).

 

5) S. Pius Papa V, Catechismus Romanus ex decreto Concilii Tridentini (Katechizm rzymski według uchwały świetego Soboru Trydenckiego).

 

6) Urbanus Papa VIII, Benedictus Papa XIV, Professio Fidei Orientalibus praescripta (Wyznanie Wiary dla chrześcijan wschodnich).

 

7) Sac. Josephus Papp-Szilágyi de Illyésfalva, De electione Romani Pontificis.

 

8) D. Henricus Maria Pezzani, Codex Sanctae Catholicae Romanae Ecclesiae. Can. 26. Devius a fide catholica, haereticus, vel schismaticus eligi prohibetur in Romanum Pontificem; si eligatur nulla est electio (Kodeks Świętego Katolickiego Kościoła Rzymskiego. Kanon 26. Zakazany jest wybór na Papieża tego, kto odstąpił od wiary katolickiej, heretyka lub schizmatyka; jeśli ktoś taki zostanie wybrany, wybór jest nieważny).

 

9) P. Ferdinandus Cavallera SI, Thesaurus doctrinae catholicae ex documentis Magisterii ecclesiastici.

 

10) P. Dominicus M. Prümmer OP, Manuale iuris canonici in usum scholarum.

 

11) P. Christianus Pesch SI, a) Compendium Theologiae dogmaticae. b) De membris Ecclesiae.

 

12) S. Alphonsus Maria de Ligorio, Ecclesiae Doctor, a) Opera dogmatica. (Ex italico sermone in latinum transtulit, ad antiquas editiones castigavit notisque auxit Aloysius Walter CSsR). b) De Mariae gloriis.

 

13) Pius Papa XII, a) Litterae encyclicae "Mystici Corporis Christi" (Encyklika "Mystici Corporis Christi", O Mistycznym Ciele Chrystusa). b) Enchiridion indulgentiarum.

 

14) S. Antoninus Archiepiscopus Florentinus, Ordinis Praedicatorum, Summa Theologica. Num Papa mortuo remaneat ejus potestas. – Ad quos electio Summi Pontificis pertinet.

 

15) Albertus Nègre, Archiepiscopus Turonensis, Sacrae Theologiae Doctor, Cursus Theologiae Dogmaticae. De Romani Pontificis infallibili magisterio.

 

16) Sac. Petrus Semenenko CR, Papa semper idem sit formaliter qui et materialiter (Papież zawsze ten sam jest formalnie, co i materialnie).

 

(Notae ab ed. Ultra montes).

 

De vera Religione seu De Christi Ecclesia eiusque munere doctrinali. Auctore P. Sancto Schiffini S. I. Senis. A. D. MCMVIII.

 

( PDF )

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVIII, Kraków 2018

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: