SAPIENTIA CHRISTIANA

A

CLAUDIO ARVISENET

CANONICO ET VICARIO GENERALI TRECENSI

TOMUS PRIMUS

CAPUT III

Cum metu et tremore salus perficienda

1. Fili, qui se existimat stare, videat ne cadat. Quantum ergo de salutis suae periculo anxius esse debet ille qui utrum stet, merito dubitare potest.

Esto, fili; credas te stare; esto, stes: tamen nescit homo utrum amore an odio digns sit.

Verum non ignoras, spiritum tuum ad malum valde promptum esse carnemque, et infirmam et in vitia facile labilem.

Unum te potest verbum commovere; una seductricis lacrima emollire; unus aspectus perdere.

Vide Adamum, Davidem, Salomonem, Petrum ipsum tam subito cadentes, et expavesce.

O fili! si sic ceciderunt cedri, quid tu arundo vento agitabilis facies? Si justus vix salvabitur, quid de te fiet?

2. Vide, vide quid contra te moliantur mundus, caro, diabolus: vide quot retia ad capiendos homines undique parata.

Hic superbiae, illic avaritiae; hic voluptati, illic invidiae; hic gulae, illic irae ansa datur.

Crimina ubique te exspectant. Num effugies? Num usque ad mortem illaesus permanebis?

O dilectissime! multi ad caelum vocati sicut tu, praeoccupati sunt a Satana et deliquerunt: pauci invicti perstiterunt.

Sic usque ad consummationem saeculi pauci perseverabunt, multi cadent et peribunt. Nonne et tu ex illis eris?

Certe, fili, si unicus tantum ex his, cum quibus vivis, periturus esset; merito formidare deberes, dicens: Numquid ego sum? Quanto plus igitur, cum multi perituri sint, debes metuere.

Pauci electi. Time igitur, fili, si non timeres, profecto jam e numero pereuntium unus esses.

3. Initium sapientiae, dilectissime, est timor: et si isto metu carnes tuae sint confixae, facile videbis hominem non posse de salute sua esse nimis sollicitum.

Quid igitur dices de incautis istis, qui nedum animae suae salvandae incumbant, in iis, e contra, quae conscientiam maculant, gravant, animamque perdunt, toti versantur?

Clamabis, procul dubio: obstupescite caeli super hoc, et portae ejus desolamini vehementer!

Sed quid de istis, qui salutis suae non quidem absolute immemores, temporalibus tamen imprimis et ardentius vacant?

Clamabis iterum: O insensati! quis eos fascinavit! Quid prodest eis si mundum universum lucrentur, animae vero suae detrimentum faciant!

4. Veruntamen, dilecte mi, quot et quanti hanc periculosam vivendi normam tenent!

Ecquis enim ita strenue saluti procurandae et perficiendae incumbit, sicut terrenis negotiis peragendis?

Curae hujus mortalis vitae, corporisque brevi dissolvendi dies integri impenduntur: curae vero immortalis animae momenta quaedam vix conceduntur.

Aegrotat corpus, et ecce turbatio. Medicum peritiorem quaerunt, amarissima remedia exhaurire non renuunt, vel ipsa corporis membra amputari permittunt, ut dilectum corpus servetur.

Si autem infirmetur anima, si peccaverit et lethalem in morbum inciderit; non attendunt, quieti manent; nec mortem, nec judicium, nec infernum formidant.

Vix ad spiritualem medicum accedunt, et quae ab ipso proponuntur remedia, amariora et duriora esse conqueruntur.

O anima! o misera ovis, quae a lupo capta sine auxilio derelinqueris! Tu quae tanti vales, quomodo tam parvi aestimaris? Tu quae domina es, quomodo ut ancilla contemptibilis tractaris?

5. Absit a me, benigne Domine, ut sic vestimentum pluris faciam quam corpus, et corpus pluris quam inhabitantem animam!

Deus meus, non tantum libentissime impendam, sed et super impendar ipse pro animae meae salute.

Scio enim, quia vocare eam, tuum fuit; electam autem illam facere, meum est, gratia tua juvante, negotium.

Scio, quia, quae seminavero, haec et metam; et nisi seminavero, nihil colligam.

Scio, quia opera mea me sequentur; et secundum justitiam meam retribues mihi.

Juste Deus! Tu utique fecisti me sine me: sed non salvabis me sine me.

Satagam igitur, et ex toto corde, totisque viribus meis satagam, ut certam animae meae electionem faciam.
 

Sapientia christiana. A Claudio Arvisenet, Canonico et Vicario generali Trecensi. Editio recentissima cura Presbyteri Ruraemundani, introducente plurimum R. D. Dre Francisco Féron, Professore in Seminario Ruraemundensi. Mechliniae. H. Dessain, SUMMI PONTIFICIS, SS. CONGREGATIONUM RITUUM ET DE PROPAGANDA FIDE NECNON ARCHIEP. MECHLINIEN. TYPOGRAPHUS. 1933, pp. 15-18.

Sapientia christiana. A Claudio Arvisenet, Sacerdote Lingonensi, auctore Memoriale vitae sacerdotis. Tomus primus. Lingonis. TYPIS et propriae ad fusuram officinae characteribus CLAUDII LAURENT-BOURNOT. Anxi. (1803.), pp. 12-17.

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMV, Kraków 2005

Reditus in indicem
SAPIENTIAE CHRISTIANAE

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: