SAPIENTIA CHRISTIANA

 

A

 

CLAUDIO ARVISENET

CANONICO ET VICARIO GENERALI TRECENSI

 

TOMUS PRIMUS

 

CAPUT XXIII

 

De tempore redimendo

 

1. Forsan, fili, dies peregrinationis tuae fuerunt usque huc mali, vel saltem non fuerunt sancti et pleni sicut dies patrum tuorum, quibus fideliter peregrinati sunt.

 

Forsan multis jam annis tibi vixisti: Mihi autem nequidem uno.

 

Eheu! dilecte, anni isti perditi sunt, neque ultra tibi proderunt nisi ad vindictam.

 

Quid igitur facies? Dies isti ultra redire nequeunt, ut eos sancte impendas: veruntamen redimi possunt.

 

Et si sincere velis, si diligenter praesenti tempore utaris, non minus ad caelestem beatitudinem pertinges, quam si omnibus vitae tuae diebus debitum Mihi praestitisses servitium.

 

Qualem tibi debet ingerere veritas ista fiduciam! Qualem illa spes in te debet accendere animum et fervorem?

 

2. Si quis thesaurum perdidisset, dicereturque ipsi: Veni, indicabo tibi quomodo illum recuperare poteris! et certo recuperabis.

 

Aut si alius in morbum mortalem incidisset, eique jam in agonia constituto diceretur: en efficacissimum remedium; sume et cito sanaberis: quale esset utriusque gaudium!

 

Tale sit tuum, dilectissime. Audi: indi­cabo tibi quomodo tempus certo redimere poteris.

 

Primo dole vehementer, quod tot annos hucusque perdideris.

 

Si perfectus fuerit in te iste dolor, certo scias, quinimo crede, et de fide crede quod etsi annos istos tu nefandissimis et innumeris maculasses criminibus, Ego nec scelerum istorum, nec ipsius temporis jacturae recordabor amplius.

 

Dole igitur, fili, confitere: et omnia haec munda erunt tibi.

 

3. At inquis: etsi remiserit mihi Dominus omnes iniquitates meas, totiusque temporis perditi peccatum, vacui nihilominus erunt anni mei pristini; nihilque ex istis praemio dignum Deo judicanti praesentare potero.

 

Utique, fili, dudum mansisti otiosus. Hora nona, vel undecima ad vineam accedis; nec aliquid hucusque lucratus es.

 

Sed fideliter labora nunc, et diligenter impende tempus praesens: deinde non minorem in fine diei denarium accipies, quam illi qui totum diei et aestus pondus portaverunt.

 

Crede hoc; certo sciens quia Ego bonus sum, et licet Mihi quod volo facere.

 

Et si quidem aliquis oculus nequam tibi voluerit invidere, Ego, Ego ipse corripiam eum.

 

4. Veruntamen, fili, justum est ut ex parte tua eo diligentius labores, quo diutius in damnabili otio permansisti.

 

Vide viatorem, qui moram fecit, lentius processit: cernit solem ad occasum festinantem, gressus suos accelerat, currit ut ante noctem ad terminum perveniat.

 

Vide opificem, qui certis circumstantiis fuit a labore abstractus: urget deinde opus, celerius festinat, ut perditas horas suppleat.

 

Fac similiter, fili, nondum in agrum tuum falcem misisti: festina secare, collige cito manipulos, ut possis cum exsultatione veniens plures portare.

 

Amen dico tibi: plures fuerunt peccatores tardius conversi, qui tamen prae fervore et alacritate tempus ita deinceps impenderunt, ut multos, de caetero fideles et strenuos in regnum caelorum praecesserint.

 

5. At, fili, imprimis summopere cave, ne gratiam praesentem negligas, ne tempus, tibi et carni vivendo, ultra perdas.

 

Patiens sum equidem: exspectavi te us­que huc, et tempus hoc praesens tibi adhuc concessi.

 

Sed scito, quod si patientia mea abutaris, certo tibi thesaurizas iram meam; et in die qua non putas, audies Me clamantem: Succide illum, ut quid etiam, terram occupat?

 

 

Sapientia christiana. A Claudio Arvisenet, Canonico et Vicario generali Trecensi. Editio recentissima cura Presbyteri Ruraemundani, introducente plurimum R. D. Dre Francisco Féron, Professore in Seminario Ruraemundensi. Mechliniae. H. Dessain, SUMMI PONTIFICIS, SS. CONGREGATIONUM RITUUM ET DE PROPAGANDA FIDE NECNON ARCHIEP. MECHLINIEN. TYPOGRAPHUS. 1933, pp. 89-91.

 

Sapientia christiana. A Claudio Arvisenet, Sacerdote Lingonensi, auctore Memoriale vitae sacerdotis. Tomus primus. Lingonis. TYPIS et propriae ad fusuram officinae characteribus CLAUDII LAURENT-BOURNOT. Anxi. (1803.), pp. 140-144.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVII, Kraków 2007

Reditus ad indicem
SAPIENTIAE CHRISTIANAE

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: