SAPIENTIA CHRISTIANA

A

CLAUDIO ARVISENET
CANONICO ET VICARIO GENERALI TRECENSI

TOMUS PRIMUS

CAPUT XXI
De Episcopis Ecclesiae Christi rectoribus et infallibilitate corporis episcopalis et Pontificis maximi

1. Fili, antequam relinquerem mundum, et ad Patrem meum caelestem ascenderem, ne ovile meum absque pastore derelictum dispergeretur, potestatem quam ego acceperam, apostolis meis commisi.

Ideo ipsis dixi: sicut misit Me Pater, Ego mitto vos; ite, docete.

Sed et Spiritus Paraclitus, quem Ecclesiae meae, ne orphana remaneret, Me fore mittendum promiseram, illabens in Apostolos, et hos et Pontificem maximum et Episcopos eorum successores posuit regere Ecclesiam meam.

Illorum igitur est docere. Et revera qui illos audit, Me audit.

Illorum est fidelibus quae facienda sunt praescribere, et procul dubio, qui ipsorum jussa spernit, Me spernit.

2. Non utique, fili, grex a seipso, sed a pastore regitur. Sic neque fidelium societas a seipsa, sed a Summo Pontifice et ab Episcopis gubernatur.

Non ab ovibus pascua discernuntur et eliguntur: sed a pastore indicantur et determinantur.

Sic neque fidelium est doctrinam examinare et judicare, talemque pro nutu vel rejicere, vel admittere: sed Summi Pontificis et Episcoporum tantum est credenda determinare et statuere, errores judicare et condemnare.

Credas igitur, dilecte, necesse est quod Episcoporum meorum corpus docet: ac quod eorum societas damnat, tu debes pariter, sine exceptione quidem aut reservatione, damnare. Et nisi haec feceris, sicut ethnicus et publicanus eris.

Hoc scriptum esse, profecto non ignoras: verbum autem meum manet in aeternum.

3. Oportet, fili mi, haereses esse, ut et qui probati sunt manifesti fiant.

Fuerunt quolibet aevo, eruntque usque ad finem homines elati, superbi, habentes quidem speciem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes, resistentes veritati, vel nova dogmata spargentes, vel vetera impugnantes.

Ubi autem de doctrina eorum audiveris, quid tibi faciendum erit, carissime?

Num per te examinabis? Num discuties? Num judicabis? Num pro nutu assenties, aut dissenties?

Non utique, fili; sed memento quoniam dedi tibi pastores et doctores, ut non sis sicut parvulus fluctuans omni vento doctrine, et dic: Quid sentiunt Summus Pontifex et Episcopi? quid de hoc definiunt? quid credunt? quid docent? et hoc ipsum cum eis tene et crede.

Haec sit, dilectissime, constans tua et indeclinabilis regula ac confessio: et certissime a veritate nunquam aberrabis.

4. Equidem non angelos, sed homines in Episcopos Ecclesiae meae elegi: et illi sicut caeteri mortales, et peccatis, et ignorantiae aliisque naturae humanae miseriis obnoxii sunt.

Veruntamen si illos caecos, et quasi sine intellectu videres, sicut olim Petrus et caeteri mei apostoli aliquoties visi sunt; audi nihilominus eos: excipe verba eorum, doctrinam eorum et crede.

Non enim ex se loquuntur ubi aliquid circa fidem definiunt: sed Spiritus Patris mei in ipsis loquitur.

Per hunc Spiritum, sicut promisi, cum ipsis sum, et ero usque ad consummationem saeculi.

5. Iterum, fili; si scires quosdam ex illis peccatis contaminatos esse: imo si nosceres quosdam ex illis non minus scelestos esse ipso Juda apostolo proditore meo: noli propterea corporis Episcoporum doctrinam aut praecepta negligere.

Illi enim super Cathedram meam sedent, in nomine meo loquuntur, in virtute mea docent et jubent.

Omnia ergo quaecumque dixerint serva et fac: sed secundum opera aliquorum, si mala essent, noli facere.

Ne unquam obliviscaris, fili, veritatis hujus: Non propria Episcoporum et maximi Pontificis scientia aut sapientia aut sanctitas corpus episcopale erroneae doctrinae incapax reddit: sed promissi Spiritus Sancti speciale et nunquam defuturum auxilium.

6. Sicut praecepisti, Domine, sic faciam. Illos quos Ecclesiae tuae sanctae dedisti pastores fideliter sequar.

Confiteor enim, quia isti sunt ostiarii, qui nobis ovibus tuis debent aperire, et quorum vocem, juxta praeceptum tuum, debemus audire.

Gratias Tibi, o pastorum omnium Princeps, Christe Jesu! qui nobis summum Pontificem et Episcoporum corpus providere dignatus es, ut inter tenebras et mortis umbram pedes nostros in viam pacis et veritatis dirigat.

Sapientia christiana. A Claudio Arvisenet, Canonico et Vicario generali Trecensi. Editio recentissima cura Presbyteri Ruraemundani, introducente plurimum R. D. Dre Francisco Féron, Professore in Seminario Ruraemundensi. Mechliniae. H. Dessain, SUMMI PONTIFICIS, SS. CONGREGATIONUM RITUUM ET DE PROPAGANDA FIDE NECNON ARCHIEP. MECHLINIEN. TYPOGRAPHUS. 1933, pp. 81-84.

Sapientia christiana. A Claudio Arvisenet, Sacerdote Lingonensi, auctore Memoriale vitae sacerdotis. Tomus primus. Lingonis. TYPIS et propriae ad fusuram officinae characteribus CLAUDII LAURENT-BOURNOT. Anxi. (1803.), pp. 126-131.

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVI, Kraków 2006

Reditus in indicem
SAPIENTIAE CHRISTIANAE

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: