SAPIENTIA CHRISTIANA

A

CLAUDIO ARVISENET
CANONICO ET VICARIO GENERALI TRECENSI

TOMUS PRIMUS

CAPUT XV
De Sancto Spiritu

1. Tu scis, fili, quoniam Ego caritate perpetua dilexi te. Non Mihi te creavisse, multaque bona tibi contulisse satis fuit: etiam pro te proprio Filio non peperci.

Sed misi Illum, ut tibi viam quae ad caelum ducit, indicaret, et forma vitae in aeternum coronandae tibi esset.

Sed tradidi Illum, ut sordes tuas sanguine suo lavaret, opusque redemptionis tuae moriendo perficeret.

2. Haec profecto tibi ultra modum manifestarunt bonitatem meam; nec tamen adhuc ista Mihi fuere satis. Tantus amor meus erga te, dilectissime!

Utique volui plus adhuc facere. Volui ut in Me nihil absolute esset, quod pro te non impenderetur, et ad tuam felicitatem non conduceret ac inserviret.

Volui ut Spiritus meus Paracletus, qui a Me et Filio meo procedit, Nobiscumque unus Deus est, ad te etiam mitteretur: ut te intus illuminans, movens et accendens, duceret et dirigeret per sanctam, quam Filius meus tibi ostenderat, viam.

Ut te media inter mundi pericula tueretur, et ab inimici Satanae jaculis conatibusque tutaretur.

3. In tenebris natus es, carissime: neque per teipsum ad veritatis cognitionem potes pervenire.

Natura infirmus es et impotens ad supernaturale bonum; nihil caelo dignum vales operari: imo nec per te quidem par es dicere, Dominus Jesus.

Sed cum Spiritus mei gratia omnia potes. Illo te confortante, nulla est virtus adeo ardua, quam colere non valeas; nulla tentatio tam gravis quam nequeas superare.

Ipse enim Spiritus omnium bonorum fons uberrimus est. Ipse est, qui per prophetas locutus est, eis futura manifestans.

Ipse est, qui zelum apostolis, martyribus fortitudinem, virginibus castitatem, omnibus electis meis sanctitatem dedit et justitiam.

Ab Illo Salomon sapientiam, Beseleel scientiam, Moyses prudentiam et mansuetudinem, Josue animi robur, Tobias pietatem, Job patientiam, timorem Simeon sunt mutuati.

4. Accepisti Spiritum hunc, fili. Ubi te vidi ex utero in me projectum, et ecclesiae meae praesentatum, volui ut Ille esset Deus tuus.

Praecepi immundo spiritui ut a te recederet, et locum daret Spiritui Sancto, qui deinceps tibi in Dominum et rectorem foret, tuque Illi vicissim in servum et discipulum.

5. Iterum, dilecte: ubi vidi te aetate proficientem, et tentationum periculis obnoxium fieri, ne malitia denuo mutaret intellectum tuum, Spiritum illum per confirmationis signaculum super te effudi:

Ut militis christiani fortitudinem tibi communicaret, praestantissimaque auxilia ad omne bonum, et contra omne malum suppeditaret.

O si inspirationis ejus monita fideliter audivisses et custodiisses! o si gratiam ejus, quae ex tunc in te fuit, non neglexisses; quanta esses hodie sanctitate in oculis meis conspicuus!

Non minus utique quam electi mei, qui nunc in caelo Mecum sunt, nec alio, quam Illo quem tu accepisti Spiritu, justiticati sunt.

Sed eheu, dilectissime! quantum forsan mutatus es a minimo illorum!

Fortassis donum hoc magnum quod alios sanctificavit, tibi hucusque non profuit: imo forsan in judicium et condemnationem tibi factum est.

6. Tu scis, carissime, quoniam Spiritus meus sanctissimus est, nec permanet in homine, qui caro est, qui immundus est, qui superbus est, qui peccator est.

O si per aliquod crimen Ipsi contumeliam fecisses; si Illum e corde tuo repulisses, quid dicerem tibi!

Quid? o ingrate! irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione moritur: quanto putas te, qui Spiritui gratiae contumeliam fecisti, deteriora mereri supplicia!

Haec est, fili, Spiritus Sancti te adhuc amantis et requirentis, et ad conversionem sollicitantis comminatio.

Ille Ipse est, qui Se e corde tuo exsulem impatienter ferens, huic sanctos incutit terrores: ut poenitentia mundari satagas, et Ille iterum queat in te facere mansionem.

7. O fili mi! cum vocem ejus audieris, noli obdurare cor tuum.

Convertere, convertere: relinque crimina, disrumpe consuetudines nefandas: confitere, dole, emendare.

Roga, insta, obsecra ut ad te absolutum et mundatum, sed nihilominus indignissimum Spiritus Dei tui redeat.

Fac hoc, fili, et profecto flectetur, et redibit, et cordi tuo pacem dabit, et animae tuae sanctum infundet gaudium; ac sicut antea illuminabit te, incitabit te, movebit te, diriget te per justitiae semitas.

Tu tantum, carissime, esto ipsi docilis, attente audiens, strenue exsequens quae tibi suggesserit.

8. O Domine! quam bonus, quam suavis, quam prae omnibus necessarius est Spiritus tuus!

Cor mundum crea in me, Deus meus: ut Spiritus ille innovetur in visceribus meis.

Innovetur, quaeso, et confirmetur, et ita principaliter in me regnet, ut nunquam ultra Ipsi fiam inobediens, et Ille nunquam abstrahat misericordiam suam a me.

Sapientia christiana. A Claudio Arvisenet, Canonico et Vicario generali Trecensi. Editio recentissima cura Presbyteri Ruraemundani, introducente plurimum R. D. Dre Francisco Féron, Professore in Seminario Ruraemundensi. Mechliniae. H. Dessain, SUMMI PONTIFICIS, SS. CONGREGATIONUM RITUUM ET DE PROPAGANDA FIDE NECNON ARCHIEP. MECHLINIEN. TYPOGRAPHUS. 1933, pp. 60-63.

Sapientia christiana. A Claudio Arvisenet, Sacerdote Lingonensi, auctore Memoriale vitae sacerdotis. Tomus primus. Lingonis. TYPIS et propriae ad fusuram officinae characteribus CLAUDII LAURENT-BOURNOT. Anxi. (1803.), pp. 89-95.

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVI, Kraków 2006

Reditus in indicem
SAPIENTIAE CHRISTIANAE

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: