SAPIENTIA CHRISTIANA

A

CLAUDIO ARVISENET

CANONICO ET VICARIO GENERALI TRECENSI

TOMUS PRIMUS

CAPUT I

De fine hominis

1. O fili! ad quanta natus es? homo es, non ut orbi, non ut caelo, non ut angelis servias, creatus. Ad sublimiora constitutus es.

Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. O finis omnium nobilissimus!

2. Ne obliviscaris illius, dilectissime. Quae sursum sunt sapias, non quae super terram.

Quid tibi videretur, si potentissimi cujusdam regis filius, relicto patris palatio, in regionem longinquam abiret, ut pasceret porcos?

Certe obstupesceres, et phantasma esse, non rem veram putares.

Quid ergo? Nonne stupendum magis adhuc esset portentum, si tu, oblitus supremi omnium Domini, cui servire debes, terrae et terrenis rebus adhaereres, eisque tanquam fini ultimo te mancipares?

Relicto Deo, terram amplecti, quid insanum magis? fili!

Perpende haec, et dices procul dubio: homo, cum in honore esset, non intellexit; comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis. O portentum in ultimas terras deportandum!

3. Vere, dilectissime, grande portentum esset, si ignis, non calorem, sed frigus daret.

Et quare? Quia ignis ad calefaciendum conditus est.

Verum, fili, nonne homo ad serviendum Deo creatus fuit? Nonne ad hoc rationabili anima donatus? Utique ad aliud nihil.

Maximum igitur portentum est, hominem, relicto Creatore, creaturis deservire.

4. Idcirco, fili, quando Deus judex justus et fortis apparebit, armabitur cum illo orbis universus contra insensatos, qui debitum Conditori non praestiterint servitium.

Accusabit illos sol, dicens: ego lucem quotidie, ut debebam, fideliter emisi: tu autem creatura nequissima, Deo non servivisti, Deum non adorasti.

Accusabit terra, accusabit mare, accusabit caelum, accusabunt omnia, et justam vindictam, terribilemque ultionem de infideli homine requirent.

Et fiet: et projicietur homo iste a furore Dei in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus.

Justum est utique, eum qui Deo suo servire noluit in terris, nunquam cum illo partem habere in caelis.

5. Noli igitur, dilectissime, fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus.

Tales enim sunt qui temporalia lucra, terrenos honores, mundi delicias acriter sectantes, vix cogitant de supremo Domino cui soli deberent cor suum praebere.

Nonne et tu ex illis es? Ubi thesaurus tuus, ibi est et cor tuum: ibi est cor tuum, ubi cogitatio tua frequentior.

Ubi autem est ista frequentius? O si terrenis infixa maneret! Si Deo et anima neglectis quae carnis sunt sapere soleret! Quid tibi dicerem? Audi, dilectissime.

Spatiosa est via, quae ducit in perditionem: et tu per eam incedis, et ad infernum properas.

Redi praevaricator, redi ad eum qui te fecit: relinque terram quae te ipsum aliquando dimittet.

Satage ut deinceps debitum Deo tuo servitium et adorationem exhibeas, nomen ejus sanctificans, regnum ejus in corde tuo suscitans, voluntatem ejus fideliter exsequens.

Sit ipse desideriorum tuorum, actuumque omnium finis et terminus.

Ab omni specie mala, quae ei displicet, abstine te: omne bonum quod a te exposcit operare.

6. O optime Conditor! o benignissime hominum Pater! dixi: nunc coepi, juravi, statui, et faciam: serviam tibi omnibus diebus vitae meae in sanctitate et justitia.

Gratias tibi qui me, licet indignissimum, in servum tamen tuum dignatus es assumere.

O magnus honor, magna gloria servire tibi! Quam caecus, quam insipiens, qui tantam spernens, aut minoris aequo faciens vocationem, secundum carnem vivere non erubescit!

Quaerant hujus mundi bellatores, vanam victoriarum gloriam: quaerant qui mundum diligunt, saeculi honores, divitias et delicias: Dominus pars haereditatis meae est.

Ille solus Dominus, ille solus Altissimus, huic soli omnis honor et gloria debentur; huic uni adhaerebo, huic uni serviam.

O Deus! o summum bonum! tu solus deinceps eris omnia mea, et ego ero totus tuus.

Sapientia christiana. A Claudio Arvisenet, Canonico et Vicario generali Trecensi. Editio recentissima cura Presbyteri Ruraemundani, introducente plurimum R. D. Dre Francisco Féron, Professore in Seminario Ruraemundensi. Mechliniae. H. Dessain, SUMMI PONTIFICIS, SS. CONGREGATIONUM RITUUM ET DE PROPAGANDA FIDE NECNON ARCHIEP. MECHLINIEN. TYPOGRAPHUS. 1933, pp. 9-12.

Sapientia christiana. A Claudio Arvisenet, Sacerdote Lingonensi, auctore Memoriale vitae sacerdotis. Tomus primus. Lingonis. TYPIS et propriae ad fusuram officinae characteribus CLAUDII LAURENT-BOURNOT. Anxi. (1803.), pp. 1-6.

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMV, Kraków 2005

Reditus in indicem
SAPIENTIAE CHRISTIANAE

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: