Ecclesia via salutis. Andrea di Bonaiuto.

 

THEOLOGIAE PRACTICAE DE FIDE ET SYMBOLO

 

AUTHORE

 

REVERENDO AC ERUD. DOMINO

 

D. NICOLAO PAUWELS

 

SACRAE THEOLOG. LICENTIATO,

 

Lectionis Catecheseos Professore Regio, Districtus

Lovaniensis Archi-presbytero, Collegii Atrebatensis

Praeside, nec non insignis Ecclesiae Collegiatae

S. Petri Lovanii Plebano et Canonico

 

––––––––

 

CAPUT XVI

 

De Ecclesia Catholica et Communione Sanctorum

 

––––––

 

§. 2

 

De Haereticis

 

An haeretici sint in Ecclesia?

 

Resp. Duplex est genus haereticorum: unum eorum, qui quidem dogmata quaedam Ecclesiae sufficienter proposita rejiciunt; sed tamen haeresim suam occultant: alterum genus est eorum, qui haeresim suam palam profitentur, et Fidei Catholicae assentiri palam detractant. Utriusque generis magna differentia. De posteriori genere prius agemus.

 

Haereticus, qui haeresim suam exterius profitetur, est extra Ecclesiam. Quod probo ex Apostolo ad Titum cap. 3. Haereticum hominem post unam et secundam correptionem devita: sciens quia subversus est, qui ejusmodi est, et delinquit, cum sit proprio judicio condemnatus. Hic Apostolus Episcopo praecipit, ut Haereticum vitet, quod certe non juberet, si Haereticus esset intra Ecclesiam; debet enim Pastor non vitare, sed curare eos, qui ad suum gregem pertinent. Et additur ratio, quia talis pertinax Haereticus proprio judicio est condemnatus, id est, ut Hieronymus exponit, non est ejectus ab Ecclesia per excommunicationem; sed seipsum ab Ecclesia ejecit.

 

Probo insuper ex I. Joan. cap. 2. Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis: nam si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum: sed ut manifesti sint, quoniam non sunt omnes ex nobis. Id est, ex nobis prodierunt, quia erant nobiscum in eadem Ecclesia; sed non erant ex nobis, secundum Divinam electionem. Addamus etiam quod varia Concilia modum praescripserint, quo Haeretici deberent recipi ad Ecclesiam, si redire vellent, quod certe ostendit, illa Concilia sensisse tales Haereticos esse extra Ecclesiam.

 

Audite Aug. lib. de unit. Eccles. cap. 4. "Qui non credunt, inquit, Christum in carne venisse, de Virgine Maria ex semine David, aut in corpore ipso resurrexisse, in quo crucifixus et sepultus est, non utique sunt in Ecclesia".

 

In contrarium adfertur unum vel alterum argumentum, quod propono breviter: Haereticos Ecclesia judicare potest et punire, ergo sunt in Ecclesia: Nam quid mihi est, inquit Paulus I. ad Cor. 5., de iis qui foris sunt judicare? Praeterea Haeretici retinent characterem Baptismi et Ordinis; igitur sunt Christiani et Sacerdotes.

 

Resp. Haereticos, licet non sint de Ecclesia, tamen debere eos esse, et proinde ad eam pertinent, ut oves ad ovile unde fugerunt. Sicut solet dici: ista ovis est illius ovilis; quando tamen vagatur extra ovile. Potest autem Ecclesia judicare de iis, qui revera intus sunt vel esse debent, sicut Pastor ovem aberrantem extra ovile, ad illud cogere, et Imperator transfugas ad sua castra pellere, vel supplicio afficere. Ad alterum de charactere dico, Haereticos extra Ecclesiam existentes retinere characteres indelebiles, adinstar ovium perditarum, quae retinent characterem et sigillum prius dorso inustum, et transfuga signa militaria: sed illa non sufficiunt ad constituendam ovem in ovili, militem in exercitu; ergo nec ad constituendos Haereticos in Ecclesia.

 

Superest quaestio de Haereticis, qui palam suam haeresim non profitentur, et ideo occulti dicuntur: an scilicet illi sint in Ecclesia?

 

Resp. Multum differt haec quaestio a superiori, de hac enim varie sentiunt Doctores Theologi. Interim rectius puto dici esse de Ecclesia; quia Ecclesia eos semel recepit et numquam expulit, nec ultro se illi separarunt: licet enim Fidem internam non habeant, nec charitatem, equidem retinent vinculum societatis Ecclesiasticae externum, quo subsistente, membris Ecclesiae annumerantur.

 

––––––––––

 

 

Theologiae Practicae de Fide et Symbolo. Authore Reverendo ac Erud. Domino D. Nicolao Pauwels Sacrae Theolog. Licentiato, Lectionis Catecheseos Professore Regio, Districtus Lovaniensis Archi-presbytero, Collegii Atrebatensis Praeside, nec non insignis Ecclesiae Collegiatae S. Petri Lovanii Plebano et Canonico. Pars prima. Antverpiae, Typis Hieronymi Verdussen, in magno foro sub signo S. Augustini. 1724. Cum Gratia et Privilegio Cesareae Majest., pp. 537-539.

 

--------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------

 

Theologiae Practicae de Fide et Symbolo. Authore Reverendo ac Erud. Domino D. Nicolao Pauwels Sacrae Theolog. Licentiato. Antwerpiae 1724.

 

--------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------

 

Notae:

(1) Cf. 1) Ks. Nicolas Pauwels, Czy heretycy są w Kościele?

 

2) Sac. F. H. Reinerding, Theologiae fundamentalis tractatus duo. Tractatus prior. Demonstratio christiano-catholica contra adversarios generatim omnes. De iis, qui auctoritati Ecclesiae obluctantur.

 

3) Codex Juris Canonici, Pius Papa IV, Professio Catholicae Fidei (Wyznanie Wiary katolickiej).

 

4) S. Pius Papa X, Jusjurandum contra errores modernismi (Przysięga antymodernistyczna).

 

5) S. Pius Papa V, Catechismus Romanus ex decreto Concilii Tridentini (Katechizm rzymski według uchwały świetego Soboru Trydenckiego).

 

6) Urbanus Papa VIII, Benedictus Papa XIV, Professio Fidei Orientalibus praescripta (Wyznanie Wiary dla chrześcijan wschodnich).

 

7) Gregorius Papa XIII, Martyrologium Romanum.

 

8) P. Ferdinandus Cavallera SI, Thesaurus doctrinae catholicae ex documentis Magisterii ecclesiastici.

 

9) P. Dominicus M. Prümmer OP, Manuale iuris canonici in usum scholarum.

 

10) Ernestus Müller, Episcopus Linciensis, Theologia moralis.

 

11) P. Christianus Pesch SI, Compendium Theologiae dogmaticae.

 

12) Petrus Cardinalis Gasparri, Catechismus catholicus (Katechizm katolicki).

 

13) Sac. Josephus Papp-Szilágyi de Illyésfalva, De electione Romani Pontificis.

 

14) S. Bonaventura Episcopus, Doctor Ecclesiae, Declaratio Terminorum theologicorum.

 

15) P. Joannes Dirckinck SI, Semita perfectionis. Fides.

 

16) Sac. Franciscus Amatus Pouget, Institutiones catholicae in modum catecheseos... Haeretici, schismatici, apostatae (Nauki katolickie w sposób katechizmowy... Heretycy, schizmatycy, apostaci).

 

17) Valentinus Zubizarreta OCD, Archiepiscopus, De modernismo (O modernizmie).

 

18) Dr. Franciscus Egger, Episcopus Brixinensis et Princeps, Infideles et haeretici publici certe non sunt membra Ecclesiae.

 

(Notae ab ed. Ultra montes).

 

Theologiae Practicae de Fide et Symbolo. Authore Reverendo ac Erud. Domino D. Nicolao Pauwels Sacrae Theolog. Licentiato. Pars prima. Antwerpiae 1724.

 

( PDF )

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMVI, MMXVIII, Kraków 2006, 2018

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: