MEDULLA S. THOMAE AQUINATIS

 

PER OMNES ANNI LITURGICI DIES DISTRIBUTA

 

SEU

 

MEDITATIONES

 

EX

 

OPERIBUS S. THOMAE

 

DEPROMPTAE

 

AUCTORE

 

P. D. MÉZARD
 
ORDINIS PRAEDICATORUM

 

––––––––

 

PRIMA PARS

 

––

 

DE TEMPORE ADVENTUS AD FESTUM SS. CORDIS JESU

 

–––––

 

26 Januarii

 

De sacerdotio Christi

 

Habemus Pontificem qui penetravit coelos Jesum Filium Dei. Hebr. 4, 14.

 

I. – Christus est sacerdos.

 

Proprie officium sacerdotis est esse mediatorem inter Deum et populum, in quantum scilicet divina populo tradit, unde dicitur sacerdos quasi sacra dans, secundum illud Malach. 2, 7: Legem requirent ex ore ejus, scilicet sacerdotis. Et iterum in quantum preces populi Deo offert, et pro eorum peccatis Deo aliqualiter satisfacit. Unde Apostolus dicit Hebr. 5, 1: Omnis pontifex ex hominibus assumptus pro hominibus constituitur in his quae sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia pro peccatis.

 

Hoc autem maxime convenit Christo. Nam per ipsum divina dona hominibus sunt collata; 2 Petr. 1, 4: Per quem, scilicet Christum, maxima et pretiosa nobis promissa donavit, ut per haec efficiamini divinae consortes naturae. Ipse etiam humanum genus Deo reconciliavit secundum illud Col. 1, 19: In ipso, scilicet Christo, complacuit omnem plenitudinem inhabitare et per eum reconciliare omnia. Unde Christo maxime convenit esse sacerdotem.

 

II. – Est simul sacerdos et hostia. Omne sacrificium visibile invisibilis sacrificii sacramentum, id est sacrum signum est. Invisibile autem sacrificium est per quod homo Deo spiritum suum offert, Ps. 50, 19: Sacrificium Deo spiritus contribulatus; et ideo omne illud quod Deo exhibetur, ad hoc quod spiritus hominis feratur in Deum, potest dici sacrificium. Indiget igitur homo sacrificio propter tria:

 

1° Ad remissionem peccati per quod a Deo avertitur, et ideo Apostolus dicit quod ad sacerdotem pertinet ut offerat dona et sacrificia pro peccatis.

 

2° Ut homo in statu gratiae conservetur, semper Deo inhaerens, in quo ejus pax et salus consistit. Unde et in veteri lege immolabatur hostia pacifica pro offerentium salute.

 

3° Ad hoc quod spiritus hominis perfecte Deo uniatur; quod maxime erit in gloria. Unde et in veteri lege offerebatur holocaustum, quasi totum incensum.

 

Haec autem per humanitatem Christi nobis provenerunt.

 

1° Nostra peccata deleta sunt, secundum illud Rom. 4, 25: Traditus est propter delicta nostra.

 

2° Gratiam nos salvantem per ipsum accepimus, secundum illud Hebr. 5, 9: Factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis aeternae.

 

3° Per ipsum perfectionem gloriae adepti sumus; Hebr. 10, 19: Habemus fiduciam per sanguinem ejus in introitum sanctorum, scilicet in gloriam coelestem.

 

Et ideo ipse Christus in quantum homo non solum fuit sacerdos, sed etiam hostia perfecta, simul existens hostia pro peccato, et hostia pacifica, et holocaustum.

 

(3a, q. XXII, a. 1 et 2).

 

–––––––––––

 

 

Medulla S. Thomae Aquinatis per omnes anni liturgici dies distributa seu meditationes ex operibus S. Thomae depromptae. Auctore P. D. Mézard, Ordinis Praedicatorum. Tomus I. Parisiis [1906], pp. 133-136.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVIII, Kraków 2018

Reditus ad indicem operis P. D. Mézard OP

MEDULLA S. THOMAE AQUINATIS

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: