MEDULLA S. THOMAE AQUINATIS

 

PER OMNES ANNI LITURGICI DIES DISTRIBUTA

 

SEU

 

MEDITATIONES

 

EX

 

OPERIBUS S. THOMAE

 

DEPROMPTAE

 

AUCTORE

 

P. D. MÉZARD
 
ORDINIS PRAEDICATORUM

 

––––––––

 

PRIMA PARS

 

––

 

DE TEMPORE ADVENTUS AD FESTUM SS. CORDIS JESU

 

–––––

 

20 Decembris

 

De dignis fructibus poenitentiae

 

Quis demonstravit vobis fugere a ventura ira? Facite ergo fructum dignum poenitentiae. Matth. 3, 7.

 

I. – Duo sunt quae inducunt ad poenitentiam: recognitio proprii peccati et timor divini judicii. Prov. 15, 27: Per timorem Domini declinat omnis a malo. Job. 19, 29: Scitote esse judicium. Ambrosius et Chrysostomus exponunt de futuro. Quis demonstravit ut recederetis a malo, quasi diceret nullus, nisi Deus. Ps. 84, 8: Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis. Rabanus exponit de futuro sic quasi diceret: Bonum est quod agatis poenitentiam, secus quis demonstrabit vobis fugere? Ps. 138, 8: Quo ibo a spiritu tuo et quo a facie tua fugiam? Ira de Deo non accipitur pro affectu mentis, sed pro effectu, unde ejus ira est ultio.

 

Dupliciter aliqui poenitere nolunt, quidam quia non credunt judicium esse. Eccli. 5, 1: Ne dixeris, est mihi sufficiens vita. Job. 19, 29: Fugite a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius est: aliqui autem ex mora. II Petr. 3, 9: Non tardat Deus promissionem suam, sicut quidam aestimant, sed patienter agit propter nos, nolens aliquos perire, sed omnes ad poenitentiam reverti. Sed utramque causam Joannes excludit, dicens: Jam enim securis posita est, quasi dicat: non tardabit.

 

II. – Facite ergo fructum dignum poenitentiae. In arbore fructus sunt post flores; et si flores non sequantur fructus, arbor illa nihil valet. Flos enim quidem poenitentiae apparet in contritione, sed fructus est in executione. Eccli. 24, 23: Flores mei fructus honoris et honestatis. Et notandum quod alius est fructus justitiae et alius poenitentiae: plus enim requiritur a poenitente quam ab eo qui non peccat.

 

Est autem triplex fructus dignus poenitentiae.

 

Primus est ut puniat in se quod commisit, et hoc judicio sacerdotis. Jer. 31, 19: Postquam convertisti me, egi poeniteniam; et postquam ostendisti mihi, percussi femur meum, id est carnem meam afflixi.

 

Secundus est, ut fugiat peccata et occasiones peccati. Unde dicitur quod satisfacere est causas peccatorum excidere. Eccli. 21, 1: Fili, peccasti, ne adjicias iterum; sed et de pristinis deprecare ut tibi dimittantur... Quasi a facie colubri fuge peccatum.

 

Tertius est ut tantum studeat ad bene agendum quantum studuit ad peccandum. Rom. 6, 19: Sicut exhibuistis membra vestra servire immunditiae et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire justitiae in sanctificationem.

 

(In Matth. 3).

 

–––––––––––

 

 

Medulla S. Thomae Aquinatis per omnes anni liturgici dies distributa seu meditationes ex operibus S. Thomae depromptae. Auctore P. D. Mézard, Ordinis Praedicatorum. Tomus I. Parisiis [1906], pp. 54-56.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVI, Kraków 2016

Reditus ad indicem operis P. D. Mézard OP

MEDULLA S. THOMAE AQUINATIS

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: