MEDULLA S. THOMAE AQUINATIS

 

PER OMNES ANNI LITURGICI DIES DISTRIBUTA

 

SEU

 

MEDITATIONES

 

EX

 

OPERIBUS S. THOMAE

 

DEPROMPTAE

 

AUCTORE

 

P. D. MÉZARD
 
ORDINIS PRAEDICATORUM

 

––––––––

 

PRIMA PARS

 

––

 

DE TEMPORE ADVENTUS AD FESTUM SS. CORDIS JESU

 

–––––

 

12 Decembris

 

De Christi Incarnationis desiderio

 

Sacramentum divinae Incarnationis fuit a sanctis Patribus desideratum. Unde dicitur Aggaei, 2, 8. Veniat desideratus cunctis gentibus. Augustinus: Sciebant antiqui sancti Patres Christum esse venturum et omnes qui pie vivebant dicebant: O si me hic inveniat illa nativitas! O si quod credo in scripturis sanctis videam oculis meis!

 

Sunt autem tres causae, propter quas in tantum desiderabant.

 

1° Propter inundantiam terrenae miseriae quam sustinuerunt. Unde in Ps. 17, 7: In tribulatione mea invocavi Dominum et exaudivit de templo sancto vocem meam; Glossa, id est, de venturo Christi corpore, in cujus incarnatione effectum exauditionis consecuti sumus. Ex. 4, 13: Obsecro, Domine, mitte quem missurus es. Vide afflictionem populi tui, sicut locutus es, veni et libera nos. Ubi notatur quod afflictio et liberatio populi Israelitici fuit figura afflictionis et liberationis totius humani generis.

 

2° Propter abundantiam pacis internae et externae, quae in ejus adventu superabundaverunt. Unde in Ps. 71, 7: Orietur in diebus ejus justitia et abundantia pacis. Glossa: Pax erit donec morte destructa jam non sit luna, id est carnis mortalitas. Cant. 1, 1: Osculetur me osculo oris sui. Osculum enim est pacis signum. Petit ergo sponsa Incarnationem Filii Dei, quae est quasi praelibatio conjunctionis nostrae ad Deum; in qua quidem conjunctione pax cordis nostri consistit.

 

3° Propter affluentiam laetitiae internae, quam praegustaverunt. Bar. 4, 36: Circumspice, Jerusalem, ad orientem, et vide jucunditatem quae veniet tibi a Deo tuo. Hanc jucunditatem sancti Patres videndo praegustaverunt. Joan. 8, 56: Abraham, pater vester, exultavit ut videret diem meum: vidit et gavisus est. Glossa: Intellexit diem incarnationis meae. Augustinus: Quale autem gaudium fuit cordis videntis Verbum manens, splendorem Patris piis mentibus refulgentem, apud Patrem manentem Deum et aliquando in carne venturum, non de Patris gremio recessurum? Bernardus: Cui namque nostrum ingerat tantum gaudium hujus gratiae exhibitio, quantum in veteribus accederat sola ejus promissio?

 

(De Christi Humanitate).

 

–––––––––––

 

 

Medulla S. Thomae Aquinatis per omnes anni liturgici dies distributa seu meditationes ex operibus S. Thomae depromptae. Auctore P. D. Mézard, Ordinis Praedicatorum. Tomus I. Parisiis [1906], pp. 37-39.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVI, Kraków 2016

Reditus ad indicem operis P. D. Mézard OP

MEDULLA S. THOMAE AQUINATIS

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: