MANUALE PRECUM

 

IN USUM

 

THEOLOGORUM

 

––––––––

 

Meditationes

 

––––––

 

De tempore

 

1. Tempus est a) pretiosum, cum tanto pretio (sanguine scl. Christi) emptum sit; adeoque necessarium, ut sine eo nil possis facere, nullum comparare meritum, nullam agere poenitentiam; cum per tempus alia omnia possis tibi comparare (bona terrena, remissionem peccatorum, gratiam, merita, coelum ipsumque Deum), per omnia vero alia (e. g. pro innumerabili pecunia) tempus emere nequeas. b) Breve et incertum. Anni praeteriti quam rapide sunt elapsi; tempus praesens in momento fugit; utrum pro futuro et quantum tempus tibi concedatur, prorsus nescis. c) Irreparabile. Pecuniam ereptam, honorem amissum, sanitatem perditam forsitan poteris recuperare – tempus perditum nunquam redibit.

 

2. Ideo a) deplora tempus amissum, poenitentiam age, satisfac, quantum potes, per duplicatum fervorem. b) Bene utere tempore praesente (otium fugiendo, ordinem diurnum observando, officio tuo religiose satisfaciendo, bona opera studiose perficiendo). c) Noli confidere in futuro (poenitentiam procrastinando, labores debitos differendo, praeparationem ad mortem neglegendo).

 

–––––––––––

 

 

Manuale Precum in usum Theologorum. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Editio tertia. Friburgi Brisgoviae. B. Herder. TYPOGRAPHUS EDITOR PONTIFICIUS. [1912], pp. 290-291.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVII, Kraków 2017

Reditus ad indicem:

MEDITATIONES

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: