DE PERFECTIONIBUS

 

MORIBUSQUE DIVINIS

 

LIBRI XIV

 

QUIBUS PLERAQUE SACRAE THEOLOGIAE MYSTERIA
BREVITER AC DILUCIDE EXPLICANTUR

 

P. LEONARDUS LESSIUS SI

 

––––––––––

 

LIBER DUODECIMUS

 

DE MISERICORDIA DEI, ET OBITER DE PATIENTIA,

MANSUETUDINE, ET CLEMENTIA EJUSDEM

 

––––––

 

CAPUT XXI

 

Recollectio precatoria de misericordia

 

178. MISERICORDIAS Domini in aeternum cantabo (1), miserationes ejus magnas et stupendas, antiquas et novas, quarum non est numerus. Misericordia enim Domini plena est terra, et miserationes ejus super omnia opera ejus (2). Tu, Domine Deus meus, primitus de nihili tenebris in lucem essentiae, in speciem et naturam nos eduxisti; in naturam eximiam, inexterminabilem, vultus tui signaculo insignitam, et maximis ornamentis cumulatam; nimirum ut notitiam aliquam et sensum tui ac bonorum tuorum habere possemus. Ornasti sensuum vigore, quo totum hunc mundum corporeum, et omnia quae in illo continentur (in quibus potentiae, sapientiae, et pulchritudinis tuae vestigia mire elucent) possumus comprehendere et discernere. Ornasti mente et rationis judicio ad notitiam veri, ad judicium boni et mali, ad ascensum et anagogen ex sensibilibus ad intelligibilia: ornasti memoria ad recordationem praeteritorum, ne semel percepta effluerent, ne novo semper opus esset ad intelligendum labore: ornasti voluntate ad fugam mali et sequelam boni, ad fruitionem finis obtenti, et in primis ut tibi summo bono, et amore conjungamur, et fruitione inhaereamus. Omitto corporis ornamenta.

 

179. Haec prima evectio, haec prima misericordiae tuae beneficia, magna, inaestimabilia, sed rudimenta et initia majorum. Non enim in his constitit effusissima benignitas tua, sed ulterius progressa est ad perficiendum opus suum, et ad omne imperfectum nostrum exterminandum. Adjecit itaque evectionem secundam, ad secundum gradum priore multo eminentiorem nos efferens; nimirum ex statu naturae in statum gratiae et filiorum Dei, qui omni statu naturae, quantumvis perfecto et sublimi est longe sublimior, ut qui nulli substantiae creatae naturalis, aut naturali dignitati debitus esse possit. Nulla enim creatura per naturam suam potest esse Filius Dei, haeres regni, possessor Spiritus sancti. Hoc nobis secundae misericordiae tuae influxu collatum, hoc in gradu secretorum tuorum facti participes et conscii arcanorum a saeculo reconditorum; et supernaturali fide, spe ac charitate tibi cohaerentes, omnibus rebus creatis facti sumus superiores. Sicut enim in rebus humanis summa quaedam dignitas est esse filium regis, et hic ipse titulus etiam hominem infimae sortis facit omnibus venerandum et suscipiendum, omnesque illum beatum praedicant; ita esse filium Dei, et haeredem regni caelestis in toto universo est status summae dignitatis, facitque hominem etiam angelicis spiritibus venerandum, qui nisi ad similem dignitatem evecti essent, merito possent illi tantum honoris fastigium invidere. Hanc ob causam unus justus, unus timens Deum, melior est, et pluris apud Deum aestimatur, quam mille (id est innumerabiles) impii (3). A quocumque abfuerit haec filialis dignitas, in nihilum computabitur, etiamsi omnibus naturae ornamentis sit cumulatus.

 

180. Sed neque hic misericordiae tuae largitas se continuit, verum ad tertium eumque altissimum statum evexit; nimirum a statu gratiae et filiationis inchoatae, ad statum gloriae et filiationis completae. Dona enim gloriae infinite sunt excellentiora quam dona gratiae, quibus in hac vita filiis tuis frui conceditur. Ibi enim est clara visio, hic fides et obscuritas; ibi possessio summi boni, hic spes et desiderium; ibi fruitio, hic expectatio; ibi securitas, hic anxietas; ibi triumphus, hic pugna. Quamvis enim nunc simus filii Dei, et jus regni habeamus, nondum tamen illud possidemus, nondum de eo sumus securi, et possumus excidere; nondum nostrae mortalitatis miseriis liberati, nondum ignorantiae et tenebrae nostrae depulsae, nondum pronitas ad malum inflexibili rectitudinis regula firmiter castigata. Longe igitur excellentior et sublimior est ille gloriae status, quam status gratiae praesentis vitae, si bona utriusque spectentur. Haec fuit tertia et praestantissima naturae nostrae subvectio, hic supremus bonorum gradus, in quo omnis miseria et imperfectio depellitur. Ad hunc misericordiae tuae immensa benignitas nos destinavit, ut in eo mortalitas nostra absorbeatur, omnis miseria evanescat, omnis inopia et defectus evacuetur, omnis dolor et omnes lacrymae abstergantur, et nos in consortio bonorum et divitiarum tuarum in consummata gloria et gaudio constituamur. Huc coeli et terrae fabricatio, huc totius creaturae conditio, huc omnium tuorum operum molitio spectat: omnia enim propter electos, propter gloriam filiorum tuorum, nimirum ut quam plurimos ad gloriam et consortium regni tui adduceres.

 

181. Verum cum obtento secundo gradu ad hunc tertium nobis esset nitendum, omnibusque praesidiis essemus instructi, ut cum summa facilitate et jucunditate possemus ad illum conscendere; heu! nostra vecordia (parentis inquam nostri, in cujus arbitrio omnia nostra erant constituta) ordini directionique misericordiae tuae nos subtraximus, et a te aversi in exitium sempiternum praecipitavimus. Et sane longe obtabilius fuisset nos in nostrum antiquum nihilum recidere, quam aeternis incendiis, quae nullo modo jam evadere poteramus, addici. Nihil supererat opis, nihil subsidii ab ulla natura creata; quia a nulla justitiae tuae condigna satisfactio pro crimine nostro poterat repraesentari. Actum prorsus videbatur de genere nostro, nec ulla spes salutis in posterum superesse, cum ecce tu, Deus meus, misericordia mea, nostram perditionem miseratus, rursum succurristi, sed admirando plane et inaudito consilio, omnibusque saeculis obstupescendo; nimirum, ut Filius tuus tibi consubstantialis et coaeternus nostram naturam assumeret, et homo passibilis similis nobis effectus, divinae justitiae nostro nomine suis cruciatibus suaque morte satisfaceret.

 

182. Nostram igitur ille naturam apprehendens, et arctissimo in unitatem personae sibi adstringens, nascitur ex virgine, prodit in mundi hujus tenebras, nostrae mortalitatis excepturus miserias, famem et sitim, frigus et aestum, nuditatem et pauperiem, labores et fatigationes, probra et contumelias, persecutiones et insectationes, moerores et dolores, acerbitates et cruciatus, crucem denique et mortem. Nascitur in stabulo ut pauper et peregrinus, pannis involvitur et fasciatur ut infans, vagit ut mortalis, circumciditur ut legi subjectus, fugit ut invalidus, latet ut imbecillis, vitam agit ut obscurus, parentibus obedit ut subditus, conversatur ut homo vulgaris, tempus manifestationis suae expectans: quo appetente, baptizatur a servo quasi peccator, jejunat in deserto, tentatur a diabolo, rudes sibi adoptat discipulos, sensimque eos erudit ad perfectionem; obit totam cum eis regionem, salutis viam docens populos, sanans infirmos, consolans afflictos, oppressos a diabolo liberans, peccatores justificans, ignorantiae tenebras discutiens, mundum illuminans, miraculis coruscans, et divinitatis suae veluti stricturas quasdam mortalibus ostentans, ad vitae emendationem et salutis curam omnes excitans.

 

183. Tandem post coelestem doctrinam impensam, post tot miracula et virtutum exempla, expleturus opus redemptionis nostrae, se totum nobis in pretium expendit, et vitam cum sanguine nostrae saluti profudit, morte ignominiosissima pariter et acerbissima suscepta. O quam indebita miseratio, quam gratuita et probata dilectio, quam inopinata dignatio, quam stupenda dulcedo, regem gloriae pro vilissimis mancipiis, iisque suis inimicis, assumere formam servi, tot suscipere labores et dolores, ipsam denique crucem sustinere ac mortem! Quis unquam parens simile quid fecit pro liberando filio, aut filius pro parente, aut amicus pro amico, quale fecit Deus pro homine, creator pro creatura, suprema majestas pro vermiculo?

 

184. Sed neque hic stetit illius misericordia: omnes enim suas actiones et passiones pro nobis susceptas, omniaque merita per totam vitam parata in unum collegit, et ex illis thesaurum nobis perpetuae reconciliationis construxit, quem sacramentis inclusum nobis instar legati opulentissimi reliquit. Mirabilem plane thesaurum, divitias infinitas, quibus tam facile et mors sempiterna redimitur, et regnum coeleste, aeterna gloria, et possessio divinitatis comparatur. Denique ut infinito in nos amori suo nihil reliqui faceret, carnem et sanguinem, quae pro nobis impenderat in lytrum seu praetium redemptionis, nobis reliquit et in sacrificium, quo justitiam ipsius nobis propitiemus; et in alimentum, quo in vitam aeternam reficiamur.

 

185. Vicisti, Domine, misericordia tua omnia exempla, vicisti omnia ingenia, et omnem expectationem creaturarum omnium. Quis ista considerans, non vicissim amet te? quis non sit paratus se totum in tuum obsequium et honorem addicere ac impendere, qui tam multis modis teipsum totum in nostram salutem impendisti et superimpendisti? Quid enim sunt obsequia nostra ad beneficia tua, ad actiones et passiones tuas, et vita nostra ad vitam tuam? gutta ad mare, calculus ad montem, pulvisculus ad globum terrae, imo adhuc longe minus; quia finiti ad infinitum nulla proportio. Quid ergo rependimus tibi, cum vitam nostram et omnia nostra tibi consecramus, praesertim cum tot aliis nominibus et titulis haec tibi sint obnoxia et debita? Debet quispiam decem millia talentorum principi ex furto, et alia decem millia ex damno dato, et alia ex mutuo, et tantumdem ex emptione; habet tantum minuta duo: an princeps ille putabit duobus minutis sibi pro tot debitis tam ingentibus satisfactum? minime gentium.

 

186. Sed haec est bonitas et misericordia tua. Etsi tanta et tot nominibus tibi debeamus; tamen si duo nostra minuta, animam scilicet et corpus, obsequio tuo tradimus, acquiescis, et satis tibi factum putas, majora non exigens; et tamen ea ipsa in re non tibi prosumus, sed nobis consulimus. Servire enim tibi, regnare est; et omnibus relictis tibi soli vacare, soli inhaerere, summum bonum nostrum.

 

187. Vae mortalium caecitati, quae haec non considerat! Illumina tenebras meas, lux mea, ut magnitudinem misericordiae tuae, et multitudinem miserationum tuarum cognoscam, et cognitam aestimem, et suis appretiem momentis, quantum fas in tenebris hujus vitae, eaque mihi semper ob oculos versentur, ut anima mea tanta benignitate, tantisque beneficiis provocata, vicissim inflammetur in amorem tui, seque totam tibi devoveat et consecret. Serviat tibi omnis vita mea, intenta sit in gloriam tuam omnis cogitatio, omnis fortitudo, omne studium, omnis actio mea. Exhauriantur in tuum obsequium omnes vires animi ac corporis mei, ut aliquid saltem tuo rependam amori, nec omnino ingratus coram te inveniar.

 

188. Benedic, anima mea, Domino, et omnia quae intra me sunt, nomini sancto ejus. Benedic, anima mea, Domino, et noli oblivisci omnes retributiones ejus: qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas: qui redimit de interitu vitam tuam, qui coronat te in misericordia et miserationibus; qui replet in bonis desiderium tuum, quando renovabitur ut aquila juventus tua (4). Benedicite pariter mecum Domino, omnes angeli et archangeli, omnes principatus et potestates, omnes virtutes et dominationes, omnes throni, cherubim quoque atque seraphim: benedicite, laudate et superexaltate illum in saecula, quia fecit nobiscum misericordiam suam. Laudent illum coeli, terra, mare, et omnia quae in eis sunt, laudent et superexaltent in saecula. Illi honor, illi benedictio, illi gratiarum actio ab omni creatura, in omni loco dominationis ejus, in omnes generationes saeculi saeculorum. Amen.

 

–––––––––––

 

 

Leon. Lessii, S. J. Opuscula. I. De perfectionibus moribusque divinis Libri XIV quibus pleraque sacrae Theologiae mysteria breviter ac dilucide explicantur. Editio nova, novis curis emendata. Post editionem Antwerpiae datam anno 1626, ab ipso auctore paulo ante mortem varie aucta et recensita. Parisiis. SUMPTIBUS ET TYPIS P. LETHIELLEUX, EDITORIS. 1881, pp. 332-336.

 

Leonardi Lessii S. J. Theologi De perfectionibus moribusque divinis opusculum in quo pleraque sacrae Theologiae mysteria explicantur. Novam editionem curavit P. Roh S. J., Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER. MDCCCLXI (1861), pp. 322-327.

 

Notae:

(1) Psal. 88.

 

(2) Psal. 32.

 

(3) Eccli. 16.

 

(4) Psal. 102.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXIV, Kraków 2014

Reditus ad indicem operis P. Leonardi Lessii SI

DE PERFECTIONIBUS MORIBUSQUE DIVINIS

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: