TRACTATUS DE VITA SPIRITUALI

 

S. VINCENTIUS FERRERIUS OP

 

–––––

 

 

PROOEMIUM

 

Tractatus qualis materia, methodus, et finis.

 

Ponam in hoc tractatu tantummodo documenta salubria ex dictis Doctorum extracta.

 

Non adducam aliquod Scripturae testimonium, vel alicuius Doctoris, ad probandum quae dicam, vel suadendum: tum quia brevitati intendo, tum quia tantummodo ad illum sermonem dirigo, qui magno affectu desiderat implere quaecumque secundum Deum facienda cognoverit. Et idcirco etiam dicta non probo, quia humilem intendo instruere; non, cum arrogantibus, contentionibus deservire.

 

Quicumqne ergo voluerit proximorum animabus utilis esse, et ipsos verbis aedificare, primo debet in seipso habere quidquid alios est docturus: alioquin parum proficiet; nam verbum eius erit inefficax, nisi prius homines in eo comperiant esse quod docet, et longe maiora.

 

–––––––––––

 

 

Opuscula ascetica sancti Vincentii Ferrerii, accedit De adhaerendo Deo B. Alberti Magni aureus libellus. Editio nova. Curante R. P. Matthaeo-Joseph Rousset Ordinis Praedicatorum. Parisiis. SUMPTIBUS P. LETHIELLEUX, EDITORIS, pp. 11-12.

 

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVII, Kraków 2007

Reditus ad indicem
Tractatus de vita spirituali

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: